Rubrica 2
Rubrica 2
De paupertatis proficuo et molestia ac illaudatione diuitiarum
Socrates in exhortationibus. c. i. "Opes vitii magis quam honestatis famule sunt. Potestates quidem accidie patentes: accientes ad illecebras iuuenes."
¶ Aristotelis ethicorum: li. i. c. 2. "Pecuniosus violentus quis est: et diuitie non sunt quod queritur bonum: vtiles enim sunt et alterius gratia."
¶ Salustius in catilinario: "Imperii et diuitiarum causa bella atque certamina omnia inter mortales sunt."
/ Idem in iugurtino: "In omni certamine qui opulentior est etiam si accipit iniuriam: tamon quia plus potest facere videtur."
¶ Seneca tragediarum in hercule hetheo. c. 6 "O si pateant pectora ditum. Quantos intus sublimis agit Fortuna metus. Pectora pauper secura gerit. Nec sibi pauper felix habetur. Nisi felices cecidisse videret."
Idem epistolarum ad lucillum: liro 3. e. 3. "Si vis vacare animo: vt pauper sis oportet aut pauperi similis. Non potest studium salutare fieri fine fragilitatis cura: fragilitas autem paupertas voluntaria est."
/ 4. e. "Nemo alius est deo dignus quam qui opes contempsit: quarum possessionem tibi non interdico: sed efficere volo vt illas intrepide possideas: quod vno consequeris modo si te etiam sine illis beate victurum persuaseris tibi: si illas tanquam exituras semper aspexeris"
/ Li. 12 e. 2. et fi. "Diuitie inflant animos: superbiam pariunt: inuidiam contrahunt. Diuitie insolentiam dant: nihil est aliud insolentia quam spes false magnitudinis."
/ Idem de remedio fortuitorum. c. 13 "Diuitem multi comitantur: mel musce sequuntur: cadauera lupi: frumenta formice: predam sequuntur ista turba non hominem."
/ Libro. 4. "O prodiga rerum Luxuries: nunquam paruo contenta paratu. Et quesitorum pelago terraque ciborum Ambitiosa fames: et laute gloria mense Discite quod paruo liceat producere vitam.Et quantum natura petat. Perdita tunc vrbi nocuerunt secula postquam Ambitus et luxus et opum metuenda facultas Transuerso mentem dubiam torrentem tullerunt."
¶ Iuuenalis: lib. 2. saty. vnica: "Prima peregrinos obscena pecunia mores Intulit: et turpi fregerunt tempora luxu. Diuitie molles. Intolerabilius nihil est: quam femina diues."
¶ Ualerius maximus: li. 4. ti. de studio et industria: "Democritus cum diuitiis censeri posset: que tante fuerunt vt pater eius xerxis exercitui epulum dare ex facili potuerit: quo magis vacuo animo studiis litterarum esset occupatus parua admodum summa retenta patrimonium suum patrie donauit." ¶ Prosper sub. 82. empe. "Instant terrenis infesta pericula rebus Feruent pro dampnis prelia perque lucris Et nihil est inter carnalia vota quietum. Nec pax sollicitis: nec modus est cupidis."
¶ Fulgentius: li. 2. fab. 3. "Diuitie semper pregnantes sunt: et nonnunquam abortiunt." Cato. c. 3. "Quod nimium est fugito paruo gaudere memento. Tuta mage pupis est modico que flumine fertur." Capitulo. 5. et fi. "Despice diuitias animo si vis esse beatus. Commoda nature nullo tibi tempore deerunt Si contentus eo fueris quod postulat vsus."
¶ Boetius de consolatione: li. 2. c. 9. "Paucis minimisque natura contenta est. Cuius sacietatem si superfluis vrgere velis aut iniocundum quod infuderis fiet aut noxium. Uerum illud est permultis eos indigere qui permulta possident. Contraque eos minimo indigere qui abundantiam suam nature necessitate non ambitus superfluitate metiantur.Diuitie possidentibus persepe nocuerunt."
/ 17. "Solidiores inueniuntur plerunque pauperum amicitie quam magnatum. Tanto purior est erga pauperem charitatis affectio: quanto nulla contra eum subest adulationis aut simulationis occasio."
/ Idem de charitate seu dilectione dei. c. 4 "Ubi copia diuitiarum maior: exuberat ibi se grauior molestia sollicitudinum totius perturbatiua quietis intrudit."
/ 5. c. "Pecunia cum labore acquiritur: acquisita cum timore seruatur: et tandem cum dolore amittitur."
¶ Isydorus solliloquiorum: lib. 2. c. 52. "Multi propter opes periclitauerunt. Multi propter diuitias in discrimine venerunt. Multis exiciabiles fuerunt diuitie. Multis mortem generauerunt opes."
¶ Auctor l. qui dicitur pamphylus. c. 30 "Concipit ingentes animos inanis egestas. Et facit artificem sepius hoc hominem."
¶ Iohannes solobriensis anglicus in polycratone: li. 10. "Crates thebanus proiecto in mari non paruo auri pondere: abite inquit possime cupiditates: ego vos mergam: ne ipse mergar a vobis."
¶ Ricardus iudex venuxisinus: lib. de pertractatione nuptis. c. 5. "Denario castella simul produntur et vrbes Denario falli sepe puella solet. Denario quondam qui non erat efficitur fur Et bonus ante nimis incipit esse malus Denario sedes maculatur pontificalis. Cum non ex meritis: sed magis credatur."
On this page