Text List

Rubrica 15

Rubrica 15

De fruitione pecunie

¶ De fruitione pecunie. Rubrica. 15 SAlomon in ecclesiast. c. 5. "Omnis homini cui dedit deus diuitias atque substantiam: potestatemque ei tribuit vt comedat ex eis et fruatur parte sua et letetur de labore suo: hoc est donum dei."

Aristoteles retho. li. i. c. 7. "Diuitem esse est in vti. magisquam in possidere."

Seneca de beata vita: "Diuitie apud sapientem virum in seruitute sunt: apud stultum in imperio."

Auctor l. de for. hone. vite. c. 2. "Non que apud te habes tanquam aliena seruabis: sed pro te tanquam tua et dispones et vtaris."

Cato. c. 3. "Fac sumptum propere cum res desiderat ipsa."

/ Capitulo. 5. et fi. "Utere quesitis opibus: fuge nomen auari. Quid tibi diuitie si pauper semper abundas."

Uersificator fabularum esopi fab. 12. "Tristior immensas pauperat vsus opes."

/ Fabula. 27 "Pauperius nihil est quam miser vsus opum."

Auctor l. qui dicitur facetus. c. 2. "Sit bene vestitus cui non fit par. Et culte viuat potibus atque cibis."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 15