Text List

Rubrica 16

Rubrica 16

De parsimonia seu parcitate: largitate: et prodigalitate id est de modo expensarum

¶ De parsimonia seu parcitate: largitate et prodigalitate. i. de mo do expensarum. Rubrica. 16

ARristo. ethicorum li. 2. c. 6. "Circa dationem pecuniarum et acceptionem medietas quidem liberalitas est: super abundantia autem et defectus: prodigalitas: et illiberalitas. Prodigus quidem in tributione superabundat: in acceptione autem deficit. Illiberalis in acceptione quidem superabundat in tributione vero deficit."

/ Li. 4. c. i. "Ditari non facile est liberalem: neque acceptarum existentem neque custoditiuum. Non possibile est pecunias habere non curantem vt habeat. Liberalis est qui secundum substantiam expendit et in que oportet: qui autem superabundat prodigus Liberalis et dabit et expendet in que oportet: et que oportet."

/ c. 2. "Prodigus in dando superabundat: in accipiendo autem deficit. Illiberalis in dando deficit: in accipiendo autem superabundat. Uelociter derelinquit substantia dantes idiotas: qui et videntur prodigi esse. Prodigus multum videtur esse illiberali melior: quoniam hic quidem prodest multis: hic autem nulli: sed hec in seipsum."

/ Idem magnorum moralium: li. i. c. 42 "Prodigus est qui con sumit in que non oportet et plusquam oportet et quando non oportet."

/ Idem retho. lib. i. c. 13. "Magnificentia est virtus in expensis magnitudinis factiua. Pusilanimitas aut est et paruificentia contraria."

/ Idem politicorum: li. 5. c. 6. "Substantias consumunt parue expense sepe facte."

/ Li. 6. c. 5. "Nutriture equorum magnas substantias possidentium sunt."

/ Idem iconomicorum: li. 2 circa prin "Oportet considerare sumptus non maiores introitibus fieri."

Iesus filius sirach in ecclesiast. c. 18. "Memento paupertatis in tempore abundantie et necessitatem paupertatis in die diuitiarum."

/ 19. c. "Qui negligit modica paulati decidit."

Terentius in adelphis. c. 5. "Pecuniam in loco negligere: maximum interdum est lucrum."

Oratius in epistolis: li. i. e. 7. "Prodigus et stultus donat que spernit et odit. Hec seges ingratos tulit et feret omnibus annis. Uir bonus et sapinens dignis ait esse parandum. Nec tamen ignorat quid distent era lupinis."

Ouidius de medicamine aurium. "Si fueris diues que sunt preciosa require. Si numis careas elige quod valeas."

Seneca epistolarum ad lucillum: li. i. c. i. "Sera parsimonia in fundo est."

/ Idem de beneficiis: li. 2. "Parsimonia est scientia vitandi sumptus et cultus superuacuos."

/ Idem de tranquilitate animi: "Sine parsimonia nulle opes sufficiunt."

Lex dig t. de tuto. et cura. dan. ab his et caetera. l. is qui. "Non est nouum quosdam et si mentis sue videbuntur ex sermonibus compotes esse: tamen sic tractare bona ad se pertinentia vt nisi subueniatur his deducantur in egestatem."

Uegetius de re mili. li. 2. ti. 19. "Plerique homines et precipue pauperes tantum erogant quantum habere potuerint."

/ Li. 3 t. 3 "Sera est parsimonia tum seruare cum deficit."

/ Li. 4. t. 7 "Parum proficit plurimum colligisse: nisi ab exordio dimersione falubri per idoneos errogatio temperetur. Nunquid periclitati sunt fame qui frugalitatem inter copias seruare ceperunt."

Cato capitulo 2. "Ne tibis quid desit quesitis vtere parce."

/ Capitulo. 3. "Utere quesitis: sed ne videaris abuti Labitur exiguo quod partum est tempore longo"

/ Capitulo. 4. "Utere quaesitis modice cum sumptus abundat. Qui sua consumunt cum deest aliena sequuntur."

Marcialis cocus l. vndique suscepto. c. 3. "Prodigus est auri cum nec se nouit cohibere Currenti nunquam frena retentat equo. Culpa quidem grauis est: gemini quoque causa reatus Cum male cuncta vorans est capiatque rapere."

Cassiodorus epistolarum: li. 6. e. 20. "Fedissime contrarietatis vicium est studere furtis et habere vocabulum largitatis."

/ Li. 7. e. 14. "Illum potius expedit tenere mensuram qui defectam noscitur gubernare substantiam."

/ Li. 10. e. 2 "tollitur necessitas principibus excedendi quotiens assueuerint propria moderari."

/ Li. 11. e. i. "Cito expenduntur horrea que assidua non fuerint adiectione fulcita. Thesaurus ipse quam facile profunditur si nullis iterum pecuniis compleatur."

Auctor l. qui dicitur facetus. c. 2. "Expediat large sine murmure quando decebit Iuxta suum posse: ne sua damna fleat."

Mattheus vindoc. in poetria partis. 2. et fi. c. 4. "Pauperat elatas prodiga mensa domos."

Heinricus samariensis: li. 2. "Nec viscosa manus oleo nec vncta sit vino. Inter vtrumque teneris respuat omne nimis."

Bertrandus yconomica. c. 3. "Labenti nondum lapso facultatibus minus verecundum est abstinere quam cadere."

/ c. 4. "Sumptus pro iuuando amicos rationabilis est. Sumptus pro iuuando prodigos perditus est."

/ 5. c. "Familiam grosso cibo non delicato nutrias. Gulosus effectus est vix aliter: quoniam morte mores mutabit. Fac gulam litigare contra bursam: et caue cuius aduocatus existas. Si inter bursam et gulam iudex existas: sepius sed non semper pro bursa feras sententiam. Tunc male iudicas contra gulam: quando auarit ia ligat bursam."

/ 10. c. "Femina merretrix et senex omnes diuitias anullabit."

/ 14. c. "Homo ioculatoribus intendens cito vxorem habebit: cuius nomen paupertas Ridens et gaudens de verbis ioculatoriis iam pignus sibi dedit."

/ 16. c. "Nimia et inordinata edificandi cupiditas parit et expectat edificiorum venditionem. Turris completa et archa vacuata faciunt valde: sed tarde hominem sapientem."

/ 22. c. "Caniculos valde paruos dimitte reginis et clericis. Canes castodes vtiles sunt. Canes ad venandum plus constant quam conferant."

/ 24 c. "Uigila et leuitatem expendendi cum grauitate lucrandi compensa."

Prouerb. vulg. "Cosi cum tute senti cosi mena identi Dal summo de latina se compensa la farina. Massara dura fa familia fura. No esser largo aisoldi escarso ale mane."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 16