Rubrica 15
Rubrica 15
De gloria: dignitate: ambitione: honore et vituperio
/ 25. capitulo. "Ne gloriosus appereas coram rege: et in loco magnorum ne steteris: melius est enim vt dicatur tibi ascende: huc: quam vt humilieris coram principe."
¶ Isocrates in exhortationibus. capitulo 2. "Ex communibus curis discede non dtior:sed gloriosior: nam potius pluribus opibus praeconium quod a multitudine."
¶ Aristoteles ethicorum. libro i. capitulo 2. "Ciuilis vite fere honor finis est. Uidetur in honorantibus mag honor esse quam in honorato."
/ libro 4. capitulo 4 "Nobiles dignificantur honore: et potentes vel diuites. Supexcellens bono honorabilius est. Secundum veritatem bonus solus honorandus est."
/ libro 8. capitulo 8. et finali. "virtutis et beneficii honor retributio est. Non honoratur qui nullum bonum communi tribuit commune enim datur ei qui commune beneficiat. honor autem commune. Non est similis ditari a communibus et honorari."
/ Idem magnorum moralium. libro 2. capitulo 7. "A virtute quidem honor fit. Honor magnus factus peiores facit."
/ 16. capitulo. "Iuuenes amatores sunt honoris. maxime autem amatores victorie: excellentiam enim concupiscit iuuentus. excellentia enim victoria quaedam est et ambo hoc mag quam amatores pecuniarum."
¶ Salustius in catilinario: "Rectius videtur esse ingenii quam virium opibus gloriam querere. Diuitiarum et forme gloria fluxa atque fragilis est. virtus animi clara eternaque habetur. Ambitio multorum mortales falsos fieri subegit."
¶ Tullius de officiis: libro i. capitulo 29. "Uix inuenitur qui laboribus susceptis periculisque aditis non quasi mercedem rerum gestarum de fideret gloriam."
/ Idem rethoricorum artis vereris: libro 2. capitulo 10. "Gloria est frequens de aliquo fama cum laude. Dignitas est alicuius honesta et cultui et honore et verecundia digna auctoritas."
/ Idem in oratione pro marco marcello: "Gloria est illustris peruagata magnorum vel in suos vel in patriam vel in omne genus hominum fama meritorum."
/ Idem phylippicorum: libro i. "Ea est gloria laus recte factorum magnorumque in rem publicam meritorum que tum optimi cuiusque: tum etiam multitudinis testimonio comprobatur. Bene de republica mereri: laudari: coli: diligi gloriosum est."
/ Libro 3. "Nihil est detestabilius dedecore: nihil fedius seruitute. Ad decus et libertatem nati sumus: aut hoc teneamus: aut cum dignitate moriamur. Dedecus virtus propulsare solet."
¶ Ouidius de tristibus: libro 5. epistola 18. "Denique non paruas animo dat gloria vires. Et fecunda facit pectora laudis amor."
¶ Lucas in euangelio. c. 14. "Cum inuitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit inuitatus ab eo: et veniens is qui te et illum vocauit dicat tibi da huic locum: et tunc incipias cum rubore nouissimum tenere. Sed cum vocatus fueris vade recumbe in nouissimo loco: vt cum venerit qui te inuitauit dicat tibi amice ascende superius: tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus."
¶ Seneca in epistolis ad lucillum: libro 8. epistola i. "Illa que temere laudantur et vulgi sententia bona sunt: inflant inanibus letos."
¶ Ualerius maximus: libro 2. titulo i. "Arriopagus athenis bonos ciues corona decorandi primo consuetudinem introduxit: duobus olee connexis ramulis clarum periculis cingendo caput: probabile fuit institutum: nam virtutis vberrimum alimentum est honos."
/ Libro 7. titulo Sapientum dicta aut facta: "Socrates expedita et compendiaria via eos ad gloriam peruenire dicebat: qui id agerent vt quales videri vellent tales etiam essent."
¶ Lex digestorum libro 12. titulo i. scilicet de dignitatibus. libro ii. "Neque famosis et notatis et quos scelus aut vite turpitudo inquinat et quos infamia ab honestorum cetu segregat dignitatis porte patebunt."
/ Titulo de consulibus. libro i. "Repetiti fasces virtutem spe meriti comprobant. Nihil est altius dignitate."
/ Titulo de re militari. libro "contra publicam vtilitatem: honoris argumentum non ambitione: sed labore ad vnumquemque conuenit deuenire."
¶ Marcialis cocus libro vndique suscepto. capitulo 2. "Oris onus magnum: dum magnum queris honorem."
¶ Boetius de consolatione: libro 2. capitulo 11. "Collata improbis dignitas non modo non efficit dignos: sed prodit potius et ostentat indignos."
/ Libro 3. capitulo 7. "Dignitates non fugare: sed illustrare potius nequitiam solent. Non possiumus ob honores reuerentia dignos iudicare quos ipsis honoribus iudicamus indignos Eo abiectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur."
¶ Cassiodorus epistolarum: libro i. epistola 24 "Laborem quippe non refugit qui virtutis gloriam concupiscit."
/ Libro 6. epistola 10. "Periclitarentur grauiter boni mores: si aut solis diuitibus: aut corpore valentibus prestarentur tantummodo dignitates. Sapientia est que honores meretur."
/ 12. epistola. "Interdum aisidui labores et ipsas ingratas faciunt dignitates. Graue pondus inuidie est splendere singuli claritate et morum lampade non lucere."
/ 14. epistola. "Semper in honore manet: si cuius est tranquillus animus eum quoque serenissimus commendet aspectus."
/ 31. epistola. et antepenultimo. "Querat erumditus vbi possit existere gloriosus. Prudens frequentiam non respuat hominum in qua se nouerit esse laudandum. Alioquin virtutibus fama tollitur si earum merita in hominibus nesciantur."
¶ Isydorus solliloquiorum: libro 2. capitulo 44 "Iuxta dignitatem redde vnicuique honorem. Superiori equalem te non exhibeas."
/ 52. capitulo. "Cui plus commendatur plus ab eo exigitur. Citius patet insidiis gloriosus. gloria enim inuidiam parit. inuidia vero pericula generat."
¶ Mattheus vindocinensis de hystoria tobie. capitulo 30. "Si queratur honor onus intricatur honori Si delectat honos: onus adiacet exigit esse Fructus honos oneris: fructus honoris onus."
/ Capitulo 35. "Sarcina dedecoris: damno preponderat. Excruciat cupidos inficiatus honor. Hypocrite gratus est popularis honor."
On this page