Rubrica 16
Rubrica 16
De reuerentia et honorificatione
¶ Cronica de nugis philosophorum. capitulo 4 scilicet de chilone. "Chilo lacedemonius qui fuit vnus de septem sapientibus iubebat senium honorare."
¶ Aristoteles rethoricorum libro i. capitulo 5. "Irreuerentia est paruipensio et despectus. quos enim multum despicimus non reueremur."
/ 32. capitulo. "Loquere maior natu decet enim te. Adolescens loquere in tua causa vix. Ubi sunt senes non multum loquaris."
¶ Tullius rethoricorum artis veteris: libro 2. captiulo 9. "Obseruantia est per quam homines aliqua dignitate antecedentes cultu: quodam et honore dignantur."
¶ Paulus apostolus: epistola. i. ad timotheum. capitulo 5. "Seniorem ne increpaueris: sed obsecra vt patrem."
¶ Lex digestorum titulo de obsequiis a liberis et libertis et caetera. libro antepenult: "Liberto et filio semper honesta et sancta persona patris ac patroni videri debet."
/ Titulo de iure immunitatis. libro semper. in principio. "Iabolenus iurisconsultus ciuis romanus ait semper in ciuitate nostra senectus venerabilis fuit: nam que maiores nostri pene eundem honorem senibus quam magistrantibus tribuebant."
¶ Ualerius maximus: libro 2. titulo de institutis antiquis: "Senatui iuuentus ita cumulatum et circumspectum honorem reddebat tanquam maiores natum adolescentium communes patres essent. Quo circa inuuenes ea die qua consilium celebrabat senatus conueniebant: vt aliquem ex patribus conscriptis: aut propinquum: aut paternum amicum ad curiam reducerent: affixique valuis expectabant donec reducendi etiam officio fungerentur. Qua quidem voluntaria statione et corpora et animos ad publica officia impigre substinenda roborabant: breuique processu morarum in luce virtutum suarum verecunda laboris meditatione ipsi doctores erant."
On this page