Rubrica 1
Rubrica 1
De delectatione
QUartus liber quarte partis tractat de delectationibus: et delectabilibus et pertinentibus ad ea sub his titulis.
SAlomon in prouerbiis. capitulo 13. "Spes quae differtur affligit animam. Desiderium si compleatur delectat animam."
¶ Aristoteles rethoricorum libro i. ccapitulo 9. "Dicendum est delectationem bonam esse: omnia enim animalia appetunt ipsam naturam."
/ 19. capitulo. "Sunt autem assuetum et consuetum inter delectabilia. multa enim et eorum que natura non sunt delectabilia et assuefacta fuerint delectabiliter fiunt. Quecumque propter se agunt omnia sunt: aut bona: aut delectabilia: aut apparentia delectabilia."
/ 20. capitulo. "Concupiscentia est delectabilis appetitus. Delectari est in pati sensum alicuius passionis Necesse est omnia delectabilia esse: aut in sentiendo praesentia: aut inmemorando facta: aut in sperando futura. Delectabile est saluatum reminisci laborum: et post angustias delectatur vir memorans qui multa passus fuerit: et qui multa gesserit. Quecumque praesentia letificant et sperantes et memorantes: vt in pluribus: propter quod et irasci delectabile. nullum enim irascitur ei qui videtur impotens cruciatum sortiri: neque his qui multum supersunt potentia: aut si irascatur mitius. In ploratibus et in lamentationibus inest quedam delectatio. Punire delectabile est. Uincere delectabile est. Diligere delectabile est. Diligi delectabile est. In admiratione esse delectabile est propter ipsum honorari. Adulationem recipere et adulator delectabile est. apperens enim admirator est. Quod consuetum est delectabile est Addiscere et imitari deleetabileest: vt ad multum. Imitari quidem enim est concupiscere addiscere. Quare mutabile est concupinscibile. addiscere autem est in id quod secundum naturam constitui. Benefacere et bene pati delectabile est. bene pati quidem enim est adipisci eorum que concupiscunt. Quod secundum naturam est delectabile est. Omnia que eiusdem generis secundum naturam inuicem sunt cognata et similia delectabilia sunt: vt in pluribus: vtputa homo homini: et equus equo: et iuuenis inuueni. Omne simile et cognatum delectabile est sibi. Principari delectabilissimum est. Uideri sapientem ee delectabile est. Ludus delecta bilium est. Omnis remissio risus delectabilium est. Necesse est risibilia delectabilia esse: et homines: etverba: et opera."
/ Libro 2. capitulo 4. "Causa delectationis contumelizantibus est: quia putant quod ipsi male agentes excedant magis: propter quod et iuuenes et diuites contumeliosi sunt. excedere enim putant contumelias inferentes."
/ Idem ethicorum: libro i. capitulo 4. "Delectari quidem animalium. Multis quidem delectabilia aduersantur ad inuicem: quia non naturalia sunt."
/ Libro 7. capitulo 13. "Non contingit esse optimum delectatione. Omnis delectatio generatio est in naturam sensibilis. Non optimum est delectatio: quoniam non finis: sed generatio est"
/ 15. capitulo. et finali. "Expellit delectatio tristitiam. Delectatio magis est in quiete quam in motu. transmutatio autem omnium dulcissimum secundum poetam propter malitiam quamdam: quemadmodum enim homo facile transmutabilis malus: et natura que indiget transmutatione."
/ Libro 8. capitulo 4. "Natura videtur triste fugere. appetere autem delectabile. Sine operatione non fit delectatio. Coauget operationem propria delectatio. Magis singula iudicant et cercius exquirunt cum delectatione operantes. Propria delectatio confirmat operationes: et diuturniores et meliores facit."
/ Idem de animalibus: libro 7. hystoria. capitulo i. "Persequuntur omnia eam que est secundum naturam delectationem."
/ Idem pollyticorum: libro i. capitulo 5. "Non idem vnicuique delectabile est secundum naturam: sed altera alteris."
/ Libro 2. capitulo 2. "Largiri et auxiliari amicis: aut extraneis: aut alteris delectabilissimum est."
¶ Tullius rethoricorum artis veteris: libro 2. capitulo 5. "Que rara et ardua sunt ea experiendo pulchra et iocunda hominibus videntur."
¶ Boetius de consolatione: libro 3. capitulo 3. "In minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet. Eaque de causa diuitias dignitates: regna: gloriam: voluptates: quadesiderant homines quod per hoc sibi sufficientiam reuerentiamque potentiam celebritatem letitiam credunt esse ventura."
/ Libro 3. epistola 52. "Paucos ratio capit aut probabilis oblectat intentio. ad illud potius turba ducitur quod ad remissionem curarum constat inuentum. Expedit interdum desipere."
On this page