Rubrica 11
Rubrica 11
De concupiscentia voluptatum
/ Libro 2. capitulo 26. "Iuuenes sunt concupiscitiuiet quales facere quecuqueconcupiscunt. Iuuenes sunt cito saturabiles ad concupiscentias et vehementer quidem concupiscunt: celeriter autem desinunt."
/ Idem polyticorum: libro 2. capitulo 4 "Infinita est natura concupiscentie ad cuius repletionem multi viuunt."
/ Idem ethicorum libro 3. epistola 11. et finali. "Quemadmodum puerum oportet secundum preceptum pedagogi viuere: sic et concupiscibile consonare rationi."
/ libro 7. capitulo 10. "Non hominis qui propter delectationem aliquid operatur est intemptatus siue prauus siue incontinens: sed qui propter turpem."
¶ Terentius in heautontumerumenon. capitulo 4. "Animus vbi semel se cupiditate deuixerit mala: necesse est consilia consequi consimilia."
¶ Salustius in iugurtino: "Natura mortalium praeceps est ad explendam animi cupiditatem. Animo cupienti nihil satis festinatur."
¶ Tullius rethoricorum artis veteris libro i. in prohemio: "Ceca ac temeraria est dominatrix animi cupiditas."
/ Idem de fine bonorum et malorum: libro i. "Cupiditates sunt insaciabiles. Ex cupiditatibus odia desidia discordie seditiones bella nascuntur. Inanium cupiditatum nec modus vllus nec finis inueniri potest."
/ Idem tusculanarum questionum libro 3. "Animus eger vt ait ennius semper errat: neque pati neque perpeti potest: cupere nunquam desinit."
/ libro 5. et finali. "Stultitia etsi adepta est quod concupiuit: numquam tamen se satis consecutam putat."
¶ Quintillianus declamationum. 13 declama: "Non fouet non nutrit ardorem concupiscendi vbi frui licet."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum. libro 3. capitulo i. "Nos ceca cupiditas nocitura certe nunquam sanatura precipitat."
/ Idem de clementia: "Facit quidem nimis auidos nimia felicitas: neque tam temperate sunt cupiditates vnquam vt in ea quod contingit desinant."
/ Idem de breuitate vite "Precipitat quisque vitam suam: et futuri desiderio laborat praesentium tedio. Maximum viuendi impedimentum expectatio que pendet ex crastino."
On this page