Text List

Rubrica 3

Rubrica 3

De spernendis conuitiis et malis dictis

¶ De spernendis conuiciis et malis dictis. Rubrica 3

PSalmista 122. psalmus. "Ab auditione mala non timebit iustus."

Salomon in ecclesiaste capitulo 7. "Cunctis sermonibus qui dicunurne accomodes cor tuum: ne forte audias seruum tuum male dicentem tibi: seit enim tua conscientia: quia et tum crebro maledixisti aliis."

Iesus filius sirach in ecclesiastico capitulo 28. "Noli audire nequam linguam. Seras auribus tuis facito."

Seneca epistolarum ad lucillum libro 10. epistola 3 "Equo animo audienda sunt imperitorum conuicia: et ad honesta vadenti contemnendus est ipse contemptus."

/ Libro 15. epistola 4. "Eleganter demetrius noster solet dicere: eodem loco sibi esse voces imperitorum quo ventre redditos crepitus. quid enim inquit mea refert sursum isti an deorsum sonent."

/ Libro 20. et finali. epistola 6. "Concludende sunt aures malis vocibus."

/ Idem de clementia. "Magni animi proprium est iniurias atque offensiones spernere despicere: humili loco positis exercere manum: litigare: in iram procurare ac morem ire sue gerere."

Cato. capitulo. 4. "Cum recte viuas ne cures verba malorum. Arbitrii nostri non est quod quisque loquatur."

Isyerdorus solliloquiorum. libro 2. capitulo 12. "Disce mala ferre potiusquam referre. Iniurias non respondeas. Conuicium non retorqueas. Contumelias non rependas. Cum silentii patientia tacendo cito vinces: Maledicenti benedictionem oppone. Irascentem patientia deline. Blandimento iracundiam furentis dissolue. Uince nequitiam lenitate. Uince malitiam bonitate."

Iohannes solobriensis anglicus in polycratone libro 4. "Octauianus augustus cum tyberius quereretur per epistolam quod multi de illo perperam loquerentur: ita rescripsit: Mi tyberi noli nimis indignum quemquam esse qui de te loquatur malum. satis est enim si hoc habemus ne quis nobis mala facere possit. Octauianus augustus cum eidem descendenti rome per sacram viam: desperatus quidam diceret: o tyranne: si essem inquit non diceres"

Bernardus. libro de improbatione vitiorum capitulo 6. "Nobilis exuperat duras patientia linguas."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 3