Text List

Rubrica 4

Rubrica 4

De animi constantia seu perseuerantia: leuitate: pertinacia et mutabilitate

¶ De animi constantia seu perseuerantia leuitate pertinacia et mutabilitate. Rubrica 4.

CRonica de nugis philossophorum. capitulo 6. scilicet de biante. "Bias vnus de septem sapientibus ait: quicquid proposueris firmiter seruans perseuera."

Aristoteles magnorum moralium. libro 2. capitulo 18. "Perseuerantia est contra tristitias: et substinens tristiatis iste perseuerans est."

/ 75. capitulo. "Prauus nunquam est idem sibiipsi."

Iesus filius sirach in ecclesiastico capitulo 27. "Stultus sicut luna immutatur."

/ 29. capitulo. "Uita nequam hospitandi de domo in domum."

Terentius in adelphis: "Nunquam ita quisque bene subducta ratione: ad vitam fuit: quoniam res etas vsus semper aliquid apportet noui: aliquid moneat: vt illa qua te scire credas nescios: et que tibi putaueris prima in experiundo repudies."

Oratius in epistolis. libro 2. epistola i. "Quid placet: aut odio est quod non mutabile credas."

Tullius de officiis: libro i. capitulo 36. "Fortis animi et constantis est non perturbari in rebus asperis nec tumultuatum de gradum deiici: sed prestantis animi vti consilio: nec a ratione discedere."

/ 45. capitulo. "Ut aduersas res: sic secundas immoderate ferre leuitatis est: preclara que est in omni vita: et idem semper vultus: eademque frons."

/ Idem rethoricorum artis veteris. libro 2. capitulo 9. "Perseuerantia est in ratione bene considerata stabilis et perpetua mansio."

Iacobus apostolus. epistola vnica. capitulo i. "Uir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis."

Seneca epistolarum ad lucillum: libro i. epistola 2. "Primum argumentum composite mentis existimo posse consistere et secum morari. Non conualescit planta que sepe transfertur."

/ Libr. 5. epistola 5. "Ante omnia hoc cura vt constes tibi."

/ Libro 7. epistola 4. "Stultitie nihil constat: nihil diu placet."

/ Idem de tranquillitate animi: "Humanus animus agilis est et pronus ad motus. Semper presentibus infesta est leuitas."

/ Idem de consolatione ad helbiam matrem. "Mobilis et inquieta homini mens data est: nunquam se tenere potest. spargitur: et cogitationes suas in omnia nota atque ignota dimittit vaga: et quietis impatiens et nouitate rerum letissima."

/ Idem in prouerbiis: "Argumentum bene composite mentis est: consistere et secum morari."

Marcialis cocus libro vndique suscepto. capitulo 2. "Mobilibus ventis simules ludibria mentis Uescene: nunquam stas: sed quasi turbo volas"

/ Capitulo 3. "Est mentis bene disposite consistere secum. Et non in motus dissimiles ruere."

/ Capitulo 4. "Non bene firmatur radix que sepe mouetur Nec multa hospitia pignus amoris habent."

/ Capitulo 5. "Cum adeo gaudes iouiane locali. Cur tam sepe salis: ante quoniam leuis es. Signat enim motus mentis mutatio tanta. Quod non concordes nec tibi conuenias. Pondus habe: stabis: cum pondere gleba quieta est. Dirupitur puluis pro leuitate sua.Nec natura loci tibi recte viuere donat. Sed mens discreta propositaque tenax."

Auctor libelli de formula honeste vite. capitulo 4. "Mobilis esto non leuis: constans non pertinax."

Cato capitulo 2. "Sperne repugnando tibi tu contrarius esse. Conueniet nulli qui secum dissidet ipse. Constans et leuisvt res expostulat esto. Temporibus mores sapiens sine crimine mutat."

/ Capitulo. 5. et finali. "Laudaris quodcumque palam quodcumque probaris. Hec vide ne rursus leuitatis crimine damnes."

Boetius de disciplina scolarium: libro 3. "Sicut in vnoquoque opere mater inuenitur constantia: ita vniuerse doctrine nouerca est negligentia."

Cassiodorus epistolarium libro 3. epistola 52. "In hystrionibus rara est constantia honestumque votum."

/ Libro 5. epistola 34. "Leuissimi animi mos est polliceri facile que non disponit implere."

/ Libro 7. epistola 36. "Dum sit homo commutabilis: nature sue qualitates habere desiderat."

Gregorius in pastorali. capitulo 43. "Perninaces nisi meliores se ceteris extimarent: numquam cunctorum consilia sue deliberationi postponerent. Pertinacia quippe ex superbia generatur. Inconstantia ex leuitate generatur. Admonendi sunt pertinaces vt elationes sue cognitionis agnoscant et semetipsos vlcere studeant: ue dum rectis aliorum suasio nibus foris superari despiciunt intus a superbia captiuati teneantur."

Mattheus vindocinensis in poetria parte i. capitulo 6. "Iacturam fidei notat in constantia mentis. Palpitat in vario pectore rara fides."

Gaufridus de hyronia curie papalis: "Constantes animos premia nulla mouent."

Iacobus beneuentanus. capitulo 50. "Mobile cor cunctis et mens est vana puellis. Firmum propsitum femina nulla gerit."

Ricardus iudex venusinus libro de pertractatione nuptiarum. capitulo 40. "Non est prudentis vano sermone moueri Constantes animos premina nulla mouent."

Prouerbia vulgaria. "Chi sta ben nose moua."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 4