Text List

Rubrica 5

Rubrica 5

De spe et desperatione

¶ De spe et desperatione. Rubrica. 5.

SAlomon in prouerbiis capitulo 13. "Spes quae Idiffertur affligat animam."

/ 27. capitulo. "Ne glorieris in crastinum: ignorans quid superuentura pariat dies."

Regum libro 2. capitulo 2. "An ignoras quod periculosa sit desperatio."

Aristoteles rethoricorum libro i. capitulo 20. "Speranti consequitur fantasia aliqua eius quod sperat."

/ Libro 2 capitulo 16. "Iuuenes bone spei sunt. Iuuenes propterea quod nondum in multis repulsam passi sunt viuunt secundum plurima spei: spes quidem futuri est: memoria autem preteriti: iuuenibus autem quod quidem futurum multum: preteritum autem breue. Iuuenes facile seductibiles sunt: sperant enim facile. Senes difficilis spei sunt: propter experientiam. plura enim eorum que fiunt mala sunt eueniunt enim multa indeterius."

Iesus filius sirach: in ecclesiastico capitulo 22. "Ad amicum et si produxeris gladium ne desperes. est enim regressus ad amicum."

Oratius in epistolis. libro i. epistola 4. "Grata superueniet que non sperabitur hora."

Tullius inuectiuarum in catilinam libro 4. et finali. "Spes sola hominem in miseriis consolari solet."

Ouidius epistolarum. 2. epistola. "Quecumque ex merito spes venit: equa venit."

/ Epistola. 16. "Fallitur augurio spes bona sepe suo"

/ Idem methamorphoseum libro i. "Spes tamen in dubio est."

/ Libro. 9. "Spes est que cupiarspes est qui pascat amantem"

/ Idem de ponto libro 3. epistola 7. et antepenultimo. "Spem iuuat amplecti: que non iuuat irrita semper Et fieri cupias si qua futura putes."

Quintilianus delcamationum. 7 declamatione. "Nihil magis interesse hominum puto quam vt spes pro homine tam longa quam vita sit."

Seneca epistolarum ad lucillum. libro 2. epistola 3. "Spes incerti boni nomen est."

/ Libro 12. epistola 2. et finali. "Diuitie insolentiam dant: nihil est aliud insolentia quam spes false magnitudinis."

/ Libro 18. epistola i. "O quanta dementia est spes longas inchoantium."

/ Idem declamationum libro 5. capitulo i. "Spes vltimum est aduersarum rerum solatium."

/ Libro 9. capitulo 6. et finali. "Concitatissima est rabies in desperatione."

/ Idem de breuitate vite. "Spes spem excitat ambitionem ambitio."

Lucanus. libro i. "Spes saltem trepidas mentes leuat."

Ualerius maximus libro 6. titulo 9. et finali. "Stultum est perpetue infelicitati se damnare spemque ex incerto recte fouetur interdum certam in desperationem conuertere."

Statius thebaidos libro 2. "Non grauior mortalibus addita cura Spe: vbi longa venit."

Uegetius de re militari. libro 3. titulo 10. "Nemo desperet fieri posse que facta sunt."

/ Libro 3. titulo 23 "Ex desperatione crescit audacia: et cum spei nihil est sumit arma formido."

Augustinus in epigrammatibus prosperi epigramma 86 "Non est desperandum de malis: sed pro ipsis vt boni fiant potius supplicandum: quia numerus sanctorum semper est auctus de numero impiorum."

Cato. capitulo 3. "Spem retine: spes vna hominem nec morte reliquit."

/ Capitulo. 5. et finali. "In aduersis melius sperare memento."

Boetius. libro diuisionum: "Quis non videat plurimum ad bonarum artium defectum valere: si apud mentes hominum numquam sit desperatio discendi."

Cassiodorus epistolarum libro 4. epistola 25. "In ipsis conatibus egra languescunt: que meritorum presumptionibus non inuuantur."

Isydorus in synonima solliloquiorum libro i. capitulo. "Desperatio auget peccatum."

Uersificator fabularum esopi. 29 fabula. "Sic timeat quicumque timet ne molle timoris. Spe careat: grauis est spe fugiente timor. Speret qui metuit: morituros viuere vidi: Spe duce: victuros spe moriente mori."

Auctor libro qui dicitur pamphylus. capitulo i. "Spes reficit dominum: fallit et ipsa suum."

/ Capitulo. 13. "Obstitit interdum factis fortuna virorum Propositumque suo non sinit esse loco."

/ Capitulo. 36. "Desperare nocet: votum labor improbus implet."

Capitulo 37. "Sorte sub ambigua spes et labor omnis habetur. Crescit principio spes tamen ipsa bono."

Baldo. 11 fabula. "Hic ope virtutis spes est vbi nulla salutis."

Gualterius de castellione libro 7. "Spes in dubiis semper comes optima rebus."

Iacobus beneuentanus. capitulo 56. "Spes bona mortales fallere sepe solet."

Auctor libelli de moribus medicorum. capitulo 11. "Spes mulios decipit. atque Hec eadem reficit: implet: et euacuat."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 5