Rubrica 6
Rubrica 6
De magnanimitate et magnificentia et pusillanimitate
/ 4. capitulo. "Uidetur magnanimus esse qui magnis seipsum dignificat: dignus existens. qui enim non secundum dignitatem id facit insipiens. Motus grauis lentus magnanimi videtur esse: et vox grauis et locutio stabilis. Pusillanimis quidem dignus existens bonis seipsum priuat quibus dignus est."
/ Idem rethoricorum: libro 2. capitulo 16. "Iuuenes magnanimi sunt. a vita enim nondum humiliati sunt: sed necessariorum inexperti sunt: et magnificare seipsum in magnis magnanimitas est. hec autem eius qui bone spei. Senes autem sunt pusillanimes: quia humiliati sunt a vita."
¶ Tullius rethoricorum artis veteris. libro 2. capitulo 9. "Magnificentia est rerum magnarum cum animi ampla quadam et splendida propositione cogtiatioatque administratio."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum. libro 5. epistola 10 "Habet hoc optimum in se genetosus animus quod concitatur ad honesta. neminem excelsi ingenii virum humilia delectant et sordida."
/ Idem de clementia. "Magni animi proprium est placidum esse et tranquillumquietumque. Magni animi proprium est in iurias atque offensiones spernere despicere. humili loco positis exercere manum litigare. in iram procurare. at morem ire sue gerere."
¶ Lucanus: libro 2. "Cesariana furens nullas nisi sanguine fuso Gaudet habere vias: quod non terra hoste vacantes Hesperie fines: vacuosque irrumpat in agros. Atque ipsum non perdat iter: consertaque bellis Bella gerat: non tam portas intrare patentes: Quam fregisse iuuat: nec tam patiente colono Arua premi: quam si ferro populetur et igni. Concessa pudet ire uia: ciuemque videri."
¶ Ualerius maximus libro 3. titulo de fidutia sui: "Publius scipio postquam aphricam attigit: speculatores hannibalis in castris deprehensos et ad se productos: nec supplitio affecit: nec consiliis ac iuribus penorum percunctatus est: sed circa omnes manipulos diligentissime ducendos curauit: interrogatosque an satis ea considerassent que speculari iussi erant: prandio dato ipsisiumentisque eorum incolumes dimisit. Quo tam pleno fiducie spiritu: prius animos hostium quam arma contulit. Scipio emilianus auiti spiritiis egregius successor cum vrbe preualidam obsideret: suadentibus quibusdam vt circa menia eius ferreos murices spargeret: omniaque vada blumbatis stabulis habentibus clauorum: cacumina consterneret: ne subita eruptione hostes in presidia nostra impetum facere possent. Respondit non esse eiusdem et capere aliquos velle et timere."
/ Libro 6. titulo libere dicta aut facta: "Priuerno capto inter fectisque qui id opidum ad rebellandum incitauerant: senatus indignatione accensus consilium agitabat quidnam sibi dereliquis quoque priuernatibus esset faciendum. Ancipiti igitur casu salus eorum fluctuabat: eodem tempore et victoribus et iratis subiecta. Ceterum cum auxilium vnicum in precibus restare animaduerterent ingenui italici sanguinis obliuisci non potuerunt princeps enim eorum in curia interrogatus quam penam mererentur. Responditquam merentur qui se dignos libertate iudicantes arma sumpserunt: exasperatosque patrum conscriptorum animos verbis inflammauerunt. Sed plaustius consul fauens priuernatium cause regressum animoso eius dicto obtulit: quesiuitque qualem cum eis romani pacem habituri essent impunitate donata. At his constantissimo vultu: si bonam dederitis inquit perpetuam: si malam non diuturnam. Qua voce perfectum est vt victis non solum venia: sed etiam ius et beneficium nostre ciuitatis daretur."
/ Titulo grauiter dicta aut facta: "Bruto cum se tota pene lusitania dedisset ac sola gentis eius vrbs cinima pertinaciter arma retineret: temptata redemptione prope modum: vno ore legatis Bruti respodit: ferrum sibi a maioribus quo vrbem tuerentur: non aurum quo libertatem ab imperatore auaro emerent relictum. Alexander rex macedonum dario vno iam et altero prelio virtutem eius experto: atque ideo et partem regni tauretenus monte et filiam in matrimonium cum decies centum millibus talentum polliceret: cum parmenon dixisset se si alexander esset vsurum ea conditione. Respondit et ego vterer si parmenon essem. Uocem edidit duabus victoriis respondentem: dignamque cui tertia sicut euenit tribueretur."
¶ Frontinus libro 4. et finali. titulo 5. "F. crassus cum bellum aduersus armostices. in asia gerens inter helyam et numiam in hostium copiam incidisset viuusque abduceretur execratus in consule romano captiuitatem: virga qua ad equum erat vsus oculum tragis a quo tenebatur eruit: atque ab eo per dolorem concitato transuerberatus dedecus seruitutis vt voluerat effugit."
¶ Lex digestorum titulo de origine iuris. libro ii. §. deinde quintus mutius. "Quintus mutius ad carthaginenses missus legatus cum essent due tesereposite vna pacis altera belli: arbitrio sibi dato vtram vellet referre romam: vtramque substulit: et ait: carthaginenses petere debere vtram mallent accipere."
¶ Cassiodorus epistolarum. libro 2. epistola 2. "Celsoscurus nisi confidentia magna non appetit. Generosi animi est obtinere quod summum est."
/ Libro 4. epistola 3. "Theodoricus rex gothorum dixit cuidam illustri viro: Non te terruit cotentionibus inflammata regalis auctoritas. Subiugasti quinimmo audaciam veritati."
¶ Boetius de consolatione. libro i. capitulo 8. "Camus cum a gayo cesare germanici filio conscius qua se fecit coniurationis fuisse diceretur. Si scissem inquit tu nescisses."
On this page