Rubrica 7
Rubrica 7
De mansuetudine: ira et furore
/ 36. psalmus. "Desine ab ira et derelinque furorem. Mansueti habitabunt terram: et delectabuntur in multitudine pacis."
/ 16. capitulo. "Indignatio regis nuncius mortis: et vir sapiens placabit eum. In hylaritate vultus regis vita."
/ 22. capitulo. "Noli esse amicus homini iracundo: neque ambules cum viro furioso: ne forte discas semitas eius et sumas scandalum anime tue"
/ 27. capitulo. "Ira non habet misericordiam: nec erumpens furor: et impetum concitati spiritus ferre quis poterit:"
/ 29. c. "Uir iracundusprouocat rixas: et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata procliuior."
¶ Cronica de nugis philosophorum. capitulo 4. scilicet de chilone. "Chilo vnus de septem sapiententibus iubebat ire dominari."
¶ Aristoteles rethoricorum libro i. capitulo 20. "Quecunque presentia letificant: et sperantes et memorantes vt in pluribus:propter quod et irasci delectabile. nullus enim irascitur ei qui videtur impotens cruciatum sortiri: neque his qui multum supersunt potentia: aut si irascatur mitius. Irati tristantur vehementer non punientes: sperantes autem gaudent."
/ Libro 2. capitulo 8. "Infirmi egentes amantes sitientes totaliter concupiscentes: et non assequentes iracundi sunt et facile commobiles."
/ 5. capitulo. "Irasci contrarium est ei quod est mitescere: et ira mansuetudini. Mansuetudo est destitutio et quietatio ire. Ad confitentes iuste flagellari quietamur ab ira. Ad humilitates cessat ira. Impossibile est simul timere et irasci. Quietat iram tempus: quietat autem et alterius ira maior: et ab alio recepta punitio prius. Filocrates dicente quodam irato populo. Cur non respondes. nondum ait: sed tunc cum alium videro criminatum. mites enim fient cum in alios iram expenderint. Non fit ab ira iustum."
/ 16. capitulo. "Iuuenes sunt animosi et acute ire: et quales assequi impetu et minores sunt ire. Nullus iratus timet."
/ Idem etichorum libro 3. capitulo 8 "Impetuosissimus est furor ad pericula. Irati quidem dolent: punientes autem delectantur."
/ Libro. 6. "Mansuetudo est medietas contra iras. Qui quidem in omnibus opem irascitur adhuc autem et vt oportet et quoniam et quanto tempore laudatur: mansuetus autem iste vtique erit: si quidem mansuetudo laudatur. vult enim mansuetus imperturbatus esse et non duci ad passionem: sed secundum quod ratio ordinabit. Non irasci in quibus opem videtur insipientis esse. Iracundi velociter irascuntur: et quibus non oportet: et in quibus non oportem: et magisquam oportet: quiescunt autem velociter. Punitio quietat impetum ire: delectationem pro tristitia facientes."
/ Idem magnorum moralium libro i. capitulo 41. "Neque deficiens ira neque superabundans laudabile est."
/ Idem polyticorum. libro 5. capitulo 7. "Iratorum fere plurimi punitionis gratia insurgunt. Ira cumtristitia adest."
/ Idem de hystoriis animalium. libro 8. capitulo i. "Minus sunt iracuda femella omnia masculinis excepta vrsa et pardolo."
/ Idem topicorum. libro 4. "Qui irascitur contristatur priore in eo tristitia facta. non enim ira tristitie: sed tristitia ire est causa."
Salustius in catilinario. "Que apud alios iracundia dicitur ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur."
¶ Oratius in epistolis. 2. epistola. "Ira breuis furor est: animum rege: qui nisi paret Imperat: hunc frenis hunc tu compesce cathenis."
/ Libro 4. "Ira est libido puniendi eum qui videatur lesisse iniuria. Animus qui turbatus et concitatus cohibere se non potest: nec quo loco vult insistere."
/ Idem sine titulo: siue amorum. libro i. capitulo 8. "Sed nunquam dederis spaciosum tempus in iram. Sepe simultates ira morata facit."
/ Libro 3. et finali. "Pertinet ad faciem rabidos compescere mores Candida pax homines: trux decet ira feras. Ora tument ira: nigrescunt sanguine vene. Lumina gorgoneo seuius igne micant."
/ Idem de tristibus. libro 3. capitulo 6. "Quo quisquam est maior magis est placabilis ire. Et faciles motus mens generosa capit."
¶ Iacobus apostolus. epistola vnica. capitulo 3. "Sit omnis homo velox ad audiendum: tardus ad loquendum: et tardus ad iram."
/ Libro 2. "Nunquam iracundia admittenda est: aliquando simulanda. Fortiora solidaque natura ingenia antequam disciplina molliatur prona in iram sunt. Nihil magis facit iracundos quam educatio mollis et blanda: Maximum remedium ire mora est. Quid est gloriosius quam iram in amicitiam commutare."
/ Idem epistolarum ad lucillum. libro 3: epistola 4. "Immodica ira gignit insaniam. Ingentis ire exitus furor est."
/ Idem tragediarum in hercule furente. capitulo 3. "Arma non seruant modum Nec temperari facile: nec reprimi potest Stricti ensis ira"
/ Idem in prouerbiis. "Fulmen est vbi cum potestate habitat iracundia. Iratus etiam facinus consilium putat."
¶ Ualerius maximus libro 9. titulo de ira. "Semiramis assyriorum regina cum ei circa cultum capitis sui occupate nunciatum esset babyloniam defecisse altera parte crinium adhuc soluta protinus ad eam expugnandam eucurrit. Nec prius decorem capillorum in ordinem quam tantam vrbem in potestatem redegit. Quo circa statua est in babylone posita illo habitum quo adulti omnem exigendam celeritate precipiti tetendit."
¶ Lex digestione titulo ad legem iuliam de adulteriis. libro si adulterium cum incestu. §. imperatores. "Difficilimum est iustum dolorem temperare."
/ Titulo de regulis iuris libro quicquid. et de diuortiis. libro iii. "Quicquid calore iracundie vel sit vel dicitur non prius ratum est quam si perseuerantia apparuerit iudicium animi fuisse."
¶ Cecilius firmianus: de beata vita libro 4. "Tres sunt affectus qui homines in omnia facinora precipites agunt. Ira cupiditas libido."
¶ Augustinus: in epigrammatibus prosperi epigramma 93. "Nulli irascenti sua ira videtur iniusta. Ab omni indignatione cito redeundum est ad mansuetudinis lenitatem nam pertinax motus facile in eius odium transit cui non celeriter ignoscitur."
¶ Prudentius de psicomachia. capitulo 4. "Ipsa sibi est hostis vesania: seque furendo. Interimit moriturque suis ira ignea telis."
¶ Fulgentius. libro 2. fabula 14. "Furor etiam sapientibus aliquando subrepit. Omnis sapientia integritate morum suorum contra furiam virtute animi vendicat. Omnis sapiens furorem suum in corde celat."
¶ Cassiodorus: epistolarum. libro 3. epistola i. "Indignatio ceca est. Furor instantiam plerumque precipitat."
/ libro 4. epistola 10. "Iniquum quippe nimis est quod delectat iratum. Furentes iusta non sentiunt: quia dum commoti in vindictam seuiunt rerum temperantiam non requirunt"
/ Libro 12. et finali. epistola i. "Quam periculosum est pati iudicem rationabiliter iratum: et illum de fortunis tuis decernere quod te constat grauitur imitasse."
/ Idem de amicitia. capitulo 24. "Ira procul absit: cum qua nihil considerate nihil recte fieri potest. Qui sequitur sue mentis impetum et non rationem: vix aut nunquam in corripiendo proficiunt."
/ 41. capitulo. "Nonnumquam mansueti cum presunt vicinum et quasi iuxta positum torporem defidie patiuntur: et plerumque nimia resolutione lenitatis vltra quam necesse est vigore districtionis emolliunt. Iracundi cum regiminum loca percipiunt quo impellente ira in mentis vesaniam deuoluuntur: eo etiam subditorum vitam dissipata quietis tranquillitate confundunt. Amplectantur mansueti sollicitudinem: damnent iracundi perturbationem. Menti furore ebrie omne rectum quod dicitur peruersum videtur."
¶ Isydorus solliloquiorum. libro 2. capitulo 21. "Refrena iracundie impetus. Si non potes iram vitare: vel tempera Irascentem patientia delinire. Blandimento iracundiam furentis dissolue."
¶ Bernardus in libro de improbatione viciorum capitulo 4 "Te tua precipitant si non caueris ab ira. Sepius iratur placidus reticendo coartat. Mansuetudo fera flectit sine verbere mentem."
/ Libro. 10. et finali. "Immemor ira sui est: et quo rapit impetus illuc. Ebria discurrit: et se sociosque flagellat."
¶ Gaufridus in poetria. capitulo 107. "Ira genus flamme: materque furoris ab ipso. Felle trahens oritur: cor et interiora venenat."
¶ Ricardus iudex venuxinus libro de pertractione nuptiarum. capitulo 28 "Ieiunus leniter subitam scandescit ad inram."
On this page