Rubrica 8
Rubrica 8
De vindicta et clementia seu remissione proprie iniuri
/ 20. capitulo. "Ne dicas reddant malum pro malo. expecta dominum et liberabit te. Roboratur clementia tronus regis."
¶ Tullius rethoricorum artis veteris. libro 2. capitulo 9. "Uindicatio est per quam vix aut iniuria: et omnino omne quod offuturum est defendendo aut vlciscendo propulsatur. Clementia est per quam animi temere in odium alicuius inuectionis concitati comitate retinentur."
/ Idem de officiis. libro i. capitulo 41. " Nihllaudabilius: nihil magno et preclaro viro dignius placabilitate atque clementia."
/ Idem in oratione pro quinto ligario. "Homines ad deos nulla propius accedunt quam salutem hominibus dando Nihil habet neque fortuna maius quam vt possis nec natura melius quam vt velis conseruare quam plurimos."
¶ Quidius de tristibus. libro. epistola vnica: "Si quotiens peccant: homines fulmina mittat Iuppiter: exiguo tempore solus erit"
/ Libro. 3. epistola 5. "Quo quisquam est maior magis est placabilis ire. Et faciles motus mens generosa capit. Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni. Pugna suu finem cum iacet hostis habet. At lupus et turpes instant morientibus vrsi. Et quecumque minor nobilitate fera."
¶ Quintilianus declamationum 8. declamatione. "Hec est celebranda virtus huius animi suscipienda moderatio: vincere iram: et inter simutlates quoque meminisse hominis. Semper odiorum honestus casus est: et dum simultates nihil aliud habent quam nocendi cupiditatem speciosa in melius animi mutatio est cumexempli honore."
¶ Seneca de clementia: "Nullum clementia ex omnibus magis quam regem et principem decet. Magni animi proprium est iniurias atque offensiones spernere: despicere: humili loco positis exercere manum: litigare: in iram procurare atque morem sue ire gerere. Clementia non tantum honestiores: sed tutiores praestat: ornamentum enim imperatorum est et certa salus. Clementer vocabo non in alieno dolore facilem: sed eum qui cum suis stimulis exagitetur non profilit. Clementia est temperantia animi in potestate vlciscendi. Uel leuitas superioris aduersus inferiorem. Dici etiam potest inclinatio animi ad lenitatem in pena exigenda. Atque hoc homines intelligunt clementiam esse: que se flectat citra id quod merito constitui posset."
/ In agamenone. capitulo 4. "Det ille veniam facile cui est opus venia. Idem de septem liberalibus artibus: Clementia alieno sanguini tanquam suo parcit: et scit non hominis esse homine prodigo vtendum."
¶ Ualerius maximus libro 5. titulo de humanitate aut clementia: "Lelius cornelius consul primo punico bello cum helbiam opidum cepisset pro quo fortissime dimicans arrio dux carthaginensium occiderat corpus eius et tabernaculo suo amplo funere extulit. Nec dubitauit hostis exequias ipse celebrare: tunc demum victoriam et apud deos: et apud homines minimum inuidie habituram credens quando plurimum humanitatis habuisset. Lucius paulus cum persem parui temporis memento captiuum ex acie adduci audisset occurrit ei romani imperii decoratus ornamentis: conatumque ad genua procumbere dextera manum alleuauit: et greco sermone ad spem exhortatus est. Introductum etiam in terbernaculum lateri suo proximum in concilio sederefecit: nec honore mense indignum iudicauit. Piscistratus tyrannus atheniensium cum adolescens quidam amore filie eius virginis accensus in publico obuiam sibi factam osculatus esset: hortante vxore vt ab eo capitale supplicium sumeret: respondit: Si eos qui nos amant interficiemus: quid his faciemus quibus odio sumus:"
¶ Frontinus libro. titulo 11. "Scipio aphricanusin hyspania: cum inter captiuas eximie forme virgo alias et nobilis ad eum perducta esset que omnium oculos in se conuerteret summa custodia habitam sponso reddidit. Insuperque aurum quod parentes eius redempturi captiuam domum scipioni attulerant: eidem sponso pro nuptiali munere dedit. Qua multiplici gratia: vniuersa gens victa: imperio populi romani accessit."
¶ Auctor libelli de formula honeste vite. capitulo 3. "Scito hoc magnum et honestum genus vindicte esse ignoscere."
¶ Prosper sub. 38. epigramma. "Det peccatori veniam peccator: et equa Conciliet dominum conditione sibi."
/ Sub. 39. epigramma. "Offensas sibimet parcentia corda remittant. Nam nemo est qui non indigeat venia."
¶ Cassiodorus: epistolarum. libro i. epistola 30. "Quid discrepat a peccante qui se excessu nititur vindicare."
/ Libro 11. et penultimo. epistolia 41. et finali. "Ex remissione suauissimos fructus legimus: et remittendo aliis nobis parcimus. Tu indulgentia patrona es humani generis: tum afflictis rebus medica singularis. Quis tuo non egeat munere. Cum sit peccare commune: ab vniuersis necessario peteris: quando sub te spes vitesumitur que sub iustitia non habetur. Ocium tibi clemens actus inducit."
¶ Isydorus solliloquiorum: libro. 2. capitulo 21. "Disce mala ferre potius quam referre. Magna est virtus si non ledis a quo lesus est. Uince nequitiam lenitate. Uince malitiam bonitate."
On this page