Text List

Rubrica 9

Rubrica 9

De verecundia

¶ De verecundia. Rubrica. 9.

ARistoteles ethicorum libro 3. capitulo 7. "Qui timet decens et verecundus est qui autem non timet inuerecundus"

/ Libro 4. capiutlo 10. et finali. "De verecundia vt quadam virtute non conuenit dicere: passioni autem magis assimilatur quam habitui. Uerecundia est timor ingloriationis. Rubescunt verecundati. Laudamus inuuenem verecundum: senem autem nullus vtique laudabit quoniam verecundabilis."

/ Idem rethoricorum. libro 2. capitulo 9. "Erubescentia est tristitia quedam: et turbatio circa ea que videntur ferre in gloriatione malorum aut presentium aut futurorum. In erubescentia autem paruipensio quedam et impassibilitas. contra hec ipsa. De confusione fantasia est erubescentia."

/ 16. capitulo. "Iuuenes erubescitiui sunt."

Iesus filius sirach: in ecclesiastico capitulo 32. "Ante grandinem preibit coruscatio: et ante verecundiam preibit gratia"

Seneca epistolarum ad lucillum. libro 2. epistola 2 "Uerecundia in adolescente bonum signum est. Rubor grauissimis quoque viris subitus affunditur. Rubor inuenibus magis apparet: quibus et plus caloris est et tenera frons. nihilominus et veteranos et senes tangit. Quidam nunquam magis quam cum erubuerint timidi sunt: quasi omnem verecundiam effuderint. Non accidit rubor ab infirmitate mentis: sed a nouitate rei: que inexercitatos etiam si non concutit mouet: naturali in hac facilitate corporis pronos. Ut quidam boni sanguinis sunt: ita quidam incitati et mobilis et cito in hos prodeuntis."

/ Idem de naturalibus questionibus. libro i. "Tenerrima est oculorum verecundia."

/ Idem in prouerbiis "Proximum ad innocentiam tenet locum verecundia peccandi. Recta ingenia debilitat verecundia."

Ualerius maximus libro 4. titulo de verecundia. capitulo 5. dif. "Uerecundia est pars omnis honesti consilii tutela solenium officiorum magistra innocentie: cara proximis: accepta alienis: omni loco omni tempore: fauorabilem pre se referrens vultum."

Statius thebaydos. libro 9. "Nec habent extrema pudorem."

Cato. capitulo. i. "Uerecundiam serua."

Cassiodorus: de amicitia. capitulo 22. "Generosus animus nil magis erubescit quam petere."

Gregorius in pastorali. capitulo 56. "Plerumque culpa dum absconditur effugatur: quia dum mens erubescit videri quod tamen esse non metuit erubescit quandoque esse quod fugit videri."

Prouerbia vulgaria. "Coruo carogna non laxa per vergogna."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 9