Text List

Rubrica 5

Rubrica 5

De militia et officio et laudibus militum et sacramento eorum

¶ De militia et officio et laudibus militum et sacramento eorum. Rubrica. 5.

UEgetius de re militari libro 2. titulo 5. "Iurant milites omnia se strenue facturos que preceperit imperator: nunquam deserturos militiam: nec mortem recusaturos pro republica."

/ 18. libro. "In congruum videretur imperatoris militem qui veste et annona publica pasceretur vtilitatibus vacare puatis."

/ 23 libro et penultimo. "Miles sacramento lectus ab exercitio armorum vel nouellus vel vetustus cessare non debet: cui pugnandum est pro salute propria vel libertate communi."

/ 31. epistola. "Publicis debent vtilitatibus insudare qui nomen dedere militie. quid enim agat homo si professo desit officio"

/ Libro 3. titulo 3. "Diuitiarum secura non est possessio nisi armorum defensione seruetur."

/ 10. titulo. "Quis dubitat artem bellicam rebus omnibus esse potiorem: per quam libertas retinetur: et dignitas prouincie propagatur conseruatur imperium."

Cassiodorus: epistolarum. libro i. epsitola 16. "Animus ipse in audaciam non potest esse pronus qui diuersa cura fuerit sollicitus. Hanc merito expeditionem nominauere maiores: quia mens deuota preliis non debet aliis cogitationibus occupari. Constat tempore necessitatis illum probari fortissimum virum qui se per multa non distrahit."

/ Libro 11. epistola 37. "Sub incerta vita militia est."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 5