Rubrica 6
Rubrica 6
De eligendis ad militiam seu officium bellicum
UEgetius de re militari libro i. titulo 2. "Constat in omnibus locis et ignauos et strenuos nasci: sed tamen et gens gentem precedit in bello: et plaga celi non tantum ad corporum robur sed etiam animorum plurimum valet. Omnes nationes que vicine sunt soli nimio calore siccatas amplius quidem sapere: sed minus habere sanguinis dicunt: sic propterea constantiam ac fiduciam cominus non habere pugnandi: quia metuunt vulnera: quia exiguum sanguinem se habere nouerunt. Contra septenptrionalespopuli remoti a solis ardoribus inconsultiores quidem: sed tamen largo redundantes sanguine sunt habere promptissimi. Tyrones igitur de temperatioribus plagis elegendi sunt: quibus et copia sanguinis suppetit ad vulnerum mortisque contemptum: et non possit deesse prudentia: que et modestiam seruat in castris: et non parum prodest in dimicatione consiliis."
/ 3. titulo. "Nunquam credo potius se dubitari aptiorem armis rusticam plebem: que sub diuo et in labore nutritur: solis ardorem patiens: vmbre negligens: balneorum nescia: delitiarum ignara: simplici animo paruo contenta: duratis ad omnem malorum tolerantiam membris: cui gestare ferrum:fossam ducere: onus ferre consuetudo de rure est."
/ 5. titulo. "Proceritatem tyronum ad victoriam scio semper exactam: ita vt senos pedes vel certe quinos et denas vntias inter alares equites vel in primis legionum cohortibus probarentur"
/ 6. titulo. "Sit adolescens martio operi deputandus vigilantibus oculis: erecta ceruice: lato pectorehumeris misculosis valentibus digitis longioribus brachiis: ventre modicus: exilior suris et cruribus superflua carne non distentis: sed neruorum duritia collectis. Cum hoc in tyrone signa deprehenderis proceritate non magno opere desideres. Utilius est enim fortes milites esse quam grandes."
/ 7. titulo. "Piscatores:Aucupes: dulciones: linteones omnesque qui aliquid tractasse videbuntur ad muliebria pertinens: longe arbitror propelledos a castris. Fabros ferarios: carpentarios macellarios: et ceruorum aprorum venatores conuenit sociare militie. Hoc est in quo totius reipublice salus consistit: vt tyrone non tantum corporibus sed etiam animis prestantissimi eligantur. Uires regni et romani nominis fundamentum in prima delectorum examinatione consistunt: nec leue hoc putetur officiu aut passim quibuscumque mandatum quod apud veteres inter cetera varia genera virtutu insertorio constat praecipue esse laudatum. Iuuentus cui defensio prouinciarum cui bellorum est committenda fortuna et genere si copia superas et moribus debet excellere. honestas enim indoneum militem reddit. Uerecudia dum prohibet fugere facit esse victorem. Quid prodest si exerceatur ignauus: si pluribus stipendiis moretur in castris. Nunquam exercitus profecit tempore cuius improbandis tyronibus claudicarit electio A magnis viris magnaque diligentia indoneos conuenit eligi digniores."
On this page