Text List

Rubrica 17

Rubrica 17

De voti religione

¶ De voti religione. Rubrica. 17

MOises in deutero. ca. 33. "Cum voto voueris domino deo tuo non tardabis reddere que requiret illud dominus deus tuus: et si moratus fueris: reputabit tibi in peccatum. Sinolueris polliceri absque peccato eris."

Psalmista. 49. psalmus. "Redde altissimo votatua."

/ 75 psalmus. "Uouete et reddite domino deo vestro omnes qui in circuitum eius affertis munera."

Salomon in prouerb. c. 20. "Ruina est homini deuouere sanctis: et post vota tractare."

/ Idem in ecclesiasto. c. 5. "Si quid vouisti deo ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio: sed quodcunquevoueris redde: multo melius est non vouere quam post votum promissa non reddere."

Isidorus soliloquiorum: li. 2. c. 36. "In turpe votum muta decretum. Quod incaute nouisti non facias. Impia est promissio que scelere adimpletur."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 17