Rubrica 18
Rubrica 18
De iuramenti religione
¶ Iesus filius sirach in ecclesiastico. cap. 23. "Iurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa. Uir multum iurans implebitur iniquitate."
¶ Mattheus in euange. c. 5. "Non iurare omnino: neque per caelum quia thronus dei est: neque per terram: quia scabellum est pedum eius: neque per hierosolymam quia ciuitas est magni regis: nec per caput tuum iurabis: quia non potes vnum capillum album facere aut nigrum. Sit autem sermo vester est est non non: quod autem his habundantius est a malo est."
¶ Iacobus apostolus epistola vnica. c. 5. et fi. "Nolite iurare neque per caelum neque per terram: neque aliud quodcumque iuramentum: sit sermo vester est est non non."
/ Paulus apostolus epstola ad hebreos. c. 6. "Homines per maiorem sui iurant: et omnis controuersie eorum finis. Ad confirmationem est iuramentum."
On this page