Text List

Rubrica 19

Rubrica 19

De charitate religiosa hominis ad proximum

¶ De charitate religiosa hominus ad proximum. Rubrica. 19

IN exodo c. 2. "Non loquaris contra proximum tuum falsum testimonium. Non concupisces domum proximi tui: nec desiderabis vxorem eius: non seruum: non ancillam: non ouem: non bouem: non asinum: nec omnia quae illius sunt"

/ 21. c. "Siquis per industriam occiderit proximum suum et per insidias: ab altari meo auellas eum: vt moriatur."

/ 22. c. "Aduenam non contristabis: neque affliges eum. Uidue et pupillo non nocebis: si leseritis eos vociferbauntur ad me: et ego audiam clamorem eorum: et indignabitur furor meus: percutiamque vos gladio: et erunt vxores vestre vidue: et filii vestri pupilli."

23 ca. "pPauperis misereberis in negocio. Peregrino molestus non eris."

In leuitico. c. 19. "Cum messueris segetes terre tue: non tondebis vsque ad solum super faciem terre: nec remanentes spicas colliges: neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et pereginis carpenda dimittes."

/ "Non mentiemini: nec de.cipiet vnusquisque proximum suum. Non facies calumniam proximo tuo: nec vi opprimes eum. Non maledices surdo: nec coram ceco pones offendiculum. Si habitauerit aduena in terra vestra: et moratus fuerit inter vos: ne exprobretis ei: sed sit inter vos quasi indigena."

Moyses in deut. c. 19. "Non assumes et transseresterminos proximi tui quos fixeruntpriores in possessione tua."

/ 23. c. "Non feneraberis fratri tuo ad vsuram pecuniam: nec fruges: nec quamlibet aliam rem sed alieno: fratri autem tuo absque vsura: id quod indiget comodabis: vt benedicat tibi dominus deus tuus omnitemporetuo."

/ 116. c. "Ingressus vineam proxi mi tui comede vuas quantum tibi placuerit: soris autem ne efferas tecum."

/ 24. c. "Si intraueris segetem amici tui franges spicas et manu conteres: falce autem non metes. Cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi: non ingredieris domum eius vt pignus auferas: sed stabis foris: et ille tibi proferet quod habuerit."

/ 37. c. "Maledictus qui transfferet terminos proximi sui. Maledictus qui errare facit cecos in itinere. Maledictus qui peruertit iudicium aduene et pupilli."

Salomon in prouer. c. 10. "Uniuersa delicta aperit charitas"

/ 14. c. "Qui despicit proximum suum peccat."

Tobie hysto. c. 4. "Quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias."

Iesus filius sirach in eccl. c. 29. "Fenerare proximo tibi in tempore necessitatis illius. Multi non causa nequitie non fenerati sunt: sed fraudari gratis timuerunt. Uir bonus fidem facit proximo suo."

Tullius in oratione pro quinto ligario: "Homines ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando."

Matthaeus in euangel. c. 5. "Omnis qui irascitur fratri suo: reus erit iudicio."

/.c. 7. "Quid vides festucam in oclo fratris tui: et trabem in oculo tuo non vides. Aut dicis fratri tuo: fratur sine eiiciam festucam de oculo tuo: ecce trabes in oclo tuo est. hypocrita: eiice primum trabem de oculo tuo: et tunc videbis eiicemfestucam de oclo fratris tui."

/ Idem dicit lucas. c. 6. "Omnia quaecumque vultis vt faciant vobis homines et vos facite illis."

/ Idem lucas. 6. c "Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo: ibi sum in medio eorum."

/ 22. c. ait iesus: "Dilige dominum deum tuum ex toto corde tuo: et ex tota anima tua: et ex tota mente tua: hoc est primum et maximum mandatum: secundum autem est simile huic: et diliges promum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis tota lex pendet et prophete."

Marcus in euang. c. 9. "Pacem habete intur vos"

Lucas in euang. c. 6. "Mutuum date nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa: et eritis filii altissimi: quia ipse benignus est super ingratos et malos. Date et dabitur vobis."

Ioannes in euangelio ca. 3. "Uos vocatis me magister et domine: et bene dicitis: sum etenim. Si ergo laui ego vestros pedes dominus et magister: et vos debetis aler alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi vobis: vt quemadmodum ego feci vobis: ita et vos faciatis. Mandatum nouum dovobis: vt diligatis inuicem sicut dilexi vos vt et vos diligatis inuicem."

14. c. "Pacem relinquo vobis: pacem meam do vobis."

15. c. "Maiorem hanc dilectionem nemo habet vt animam suam quis ponat pro amicis suis."

"Aitiesus: hec mando vobis vt diligatis inuicem."

Iacobus apostolus epistola vnica. c. 4. "Nolite de trahere alterutrum."

Petrus apostolus. i. c. 2. "Omnes honorate: frater nitatem diligite."

4 cap. "Charitas operit multitudinem peccatorum."

Iohannes in epistola. i. ca. 2. "Qui diligit fratrem suum: in lumine manet: et scandalum in eo non est: qui autem odit fratrem suum in tenebris est: et in tenebris ambulat et nescit quo eat: quoniam tenebre obcecauerunt oculos eius."

c. 3. "Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo: quomodo charitas dei manet in eo:"

"Non diligamus verbo neque lingua: sed opere et veritate."

c. 4. "Diligams inuicem: quoniam charitas ex deo est: et omnis qui diligit fratrem ex deo natus est: et cognoscit deum quoniam deus charitas est."

"Si diligamus inuicem: deus in nobis manet: et charitas eius in nobis perfecta est."

"Deus charitas est: etqui manet in charitate in deo manet et deus in eo."

"Siquis dixerit: diligo deum: et fratremsuum oderit: mendax est."

"Hoc mandatum habemus a deo: vt qui diligit deum diligat et fratrem suum."

Paulus apostolus epistola ad Romanos c. 17. "Sicut in vno corpore multa membra habemus: omnia autem membra non eundem actum habent: ita multi vnum corpus sumus in christo siuguliautem alterius membra."

13. c. "Qui diligit proximum suum: legem impleuit. Nam non adulterabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces rem proximi tui: et si quid aliud est mandatum in hoc verbo instauratur."

15. c. et antepe. "Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bono. Idem apostolus epistola. i. ad corinthios. c. 13"

"¶ Si lingis hominum loquar et angelorum:charitatem autem non habeam: factus sum velut essonans aut cymbalum tinniens."

"Charitas patiens est: benigna est: charitas non emulatur: non agit perperam: non inflatur: non est ambitiosa: non querit que sua sunt: non irritatur: non cogitat malum: non gaudet super iniquitatem: congaudet autem veritati: omnia suffert: omnia credit: omnia sperat: omnia sustinet."

"Maior fide et spe est charitas."

16. c. "Omnia vestra in charitate fiant:"

Idem apostolus epistola ad galathas. c. 6. et finali. "Alter alterius onera portate."

"Operemur bonum ad omnes: maxime ad domesticos fidei."

Idem epistola ad ephesios. ca. 4. "Loquimini veritatem vnusquisque cum proximo suo: quoniam sumus inuicem membra."

"Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tolletur a vobis cum omni malitia. estote autem inuicem benigni: misericordes donantes inuicem"

Idem epistola ad collossenses. 3 c. pe. "Nolite mentiri inuicem."

"Charitatem habete: quod est vinculum perfectionis."

"Paxchristi exultet in cordibus vestris: in qua et vocati estis in vno corpore."

Idem apostolus in epistola. i. ad timotheum. c. 5. "Siquis suorum et maxime domesticorum curam non habet: fidem negauit: et est infideli deterior."

Idem apostolus epistola ad hebreos. c. 12.

"Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam: sine qua nemo videbit deum."

c. 13. et fi. "Beneficentie et communicationis nolite obliuisci: talibus enim hostiis promeretur deus."

Auctor li. de formula. hone. vite. "Am abis deum: si illum in hoc imnitaberis: vt valis omnibus prodesse nulli nocere: et tunc te iustum virum appellabunt omnes: sequenitur venerabuntur et diligent: sicque merito iustus appellaberis."

Cassiodorus de charitate dei. c. 29. "Omnium bonorum radix est charitas."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 19