Rubrica 20
Rubrica 20
De elemosyna
PSalmista. pslamus. 40. "Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum dominus."
/ Idem in ecclesiaste ca. 7. "Bonum est te sustentare iustum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam."
¶ Tobie hystoria. c. 4. "Ex substantia tua fac elemosyna: et noli auertere faciem tuam ab vllo paupere: ita enim finet vt nec auertatur facies domini."
/ "Quodo potueris: ita esto misericors. Si multum tibi fuerit abundanter tribue. Si exiguum fuerit tibi: etiam exiguum impertire stude. Premium enim bonum thesaurizas in die necessitatis."
/ 12 ca. "Elemosyna a morte liberat: et ipsa est que purgat peccata et facit inuenire vitam eternam."
¶ Esaias. prpheta. c. 58. "Frange esurienti panem tuum: et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum operi eum: et carnem tuam ne despexeris."
¶ Mattheus in euangel. c. 5. "Cum facis elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocrite faciunt in synagogis eorum."
/ c. 16. "ait iesus: Si vis perfectus esse: vade et vende omnia que habes et da pauperibus et habebis thesaurum in celo: et veni sequere me."
¶ Lucas in euangelio. c. 3. "Qui habet duas tunicas vnam det non habenti: et qui habet escassimiliter faciat."
/ c. 10. "Ait iesus discipulis suis: In quamcumque ciuitatem intraueritis et susceperint vos: manducate que apponuntur vobis etc. In quamcumque ciuitatem intraueritis et non receperint vos: euntes in plateis eis dicite: etiam puluerem qui adhesit vobis de ciuitate vestra extergimus in vos: tamen hoc scitote quia appropinquabit regnum dei"
/.c. 16. "Homo quidam erat diues et induebatur purpura et bysso: et epulabatur quottidie splendide: et erat quidem mendicus nomine lazarus: qui iacebat ad inanuam eius vlceribnsplenus: cupiens saturari de micis que cadebant de mensa diuitis et nemo illi dabat: sed et canes veniebant et lingebant vlcera eius. Factum est autem vt moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinu abrae: mortuus est autem et diues: et sepultus est in inferno. Eleuans autem oculos suos cum esset in tormentis: vidit abraham a longe et lazarum in sinu eius: et ipse clamans dixit: pater abraham miserere mei: et mitte lazarum vt intingat extremum digiti sui in aquam vt refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma. Et dixit illi abraham: fili recordare quia recepisti bona in vita tua et lazarus similiter mala. Nunc antemhic consolatur: tu vero cruciaris: et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: vt hi qui volunt hinc transire ad vos non possunt: neque inde huc transmeare. Et ait: Rogo ergo te pater vt mittas eum in domo patris mei: habeo enim quinque fratres vt testetur illis: ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Et ait illi abraham: habent moyses et prophetas audiant illos. At ille dixit: Non pater abraham: sed siquis ex mortuis ierit ad eos penitentiam agent. Ait autem illi: Si moysen et prophetas non audiunt: neque siquis ex mortuis resurrexerit credent ei."
¶ Iohannes epistola. i. c. 3. "Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo quod charitas dei manet in eo"
¶ Senecade beneficiis lib. 2. "Dabo egenti: sed vt ipse non egeam: succurram perituro: sed vt ipse non peream"
¶ Cecilius fir. de beata vita: li. 4. "Beneficentia nulla est vbicumque necessitas non est: perit igitur quicquid gratiae causa non indigentibus tribuitur"
¶ Cassiodorus epistolarum: li. 12. et fi. c. 13. "Qui potest esurientibus subuenire si non pascit extinguit."
/ 27 epistola et pe. "Egentibus iustum est non diuitibus subueniri: fundit potius qui mittit in plenum"
On this page