¶ De vsurarum prohibitione re
ligiosa et morali. Rubrica. 22
MOises. in deuterono. c. 23 "Non feneraberi
fratri tuo ad vsuram pecuniam nec
fruges nec aliam quamlibet rem sed alieno"
"/ Fratri tuo absque vsura id quod indiget como
dabis: vt benedicat tibi dominus deus tuus in opere tuo"
¶ Ezechiel propheta. c. 18. "Ad vsuram dantem
et amplius accipientem numquid viuet:"
¶ Socrates in exhortationibus. c. 2. "Abstinentiam exerceas fenoris"
¶ Aristoteles ethicorum: li. 4. c. 2. "Usurarii vne
non oportet accipiunt et quantum non oportet."
¶ Iesus filius syrach in ecclesiastico. c. 4. "Noli
fenerari omni fortiori te."
/ 29. c. "Qui facit misericordiam
feneratur proximo suo."
/ "Fenerare proximo tibi
in tempore necessitatis illius."
/ "Multi non causa
nequitie fenerati sunt: sed fraudari gratis timuerunt."
¶ Lucas in euange. c. 6. "Si mutuum dederitis
his a quibus speratis recipere qua vobis est gratia:"
"/ Mutuum date nihil inde sperantes: et erit
merces vestra multa: et eritis filii altissimi: quia ipse
benignus est super ingratos et malos."