Text List

Rubrica 23

Rubrica 23

De puritate animi et cogitatione atque voluntate peccati

¶ De puritate animi et cogitatione atque voluntate peccati. Rubrica. 23

SAlomon in prouer. c. 4 "Omni custodia sua tuum cor quia ex ipso vita procedit."

/ c. 15. "Abominatio domini cogitationes male."

/ c. 20. "Quis potest dicere: mundum est cor meum: purus sum a peccato"

Pylon siue filemon: li. sapiente. c. i. "Peruerse cogitationes separant a deo"

Math. in euan. c. 5. "Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam: iam mechatus est eam in corde suo."

"/ Si oculus tuus dexter scandalizauerit te:erue eum et proiice abs te: expedit enim tibi: vtpereat vnum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam."

10. c. "Estote prudentes sicut serpentes: et simplices sicit columbae."

Mattheus in euangel. c. 7. "Abintus de corde hominum cogitationes male procedunt: adulteria: fornicationes: homicidia: surta: auaritia: nequitie: dolus: impudicitia: inuidia: oculus: malus: blasphemina: superbia: stultitia."

10. c. "Paruulorum est regnum dei. Quisquis non receperit regnum dei velut paruulus: non intrabit in illud."

Lucas in euangel. c. vi. "Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: malus homo de malo thesauro cordis sui profert malum."

Iacobus apostolus epistola vnica. c. 1. "Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus deinde concupiscentia cum conceperit parit peccatum. Peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 23