Text List

Rubrica 24

Rubrica 24

De vanitate mundi et hominis et humanorum bonorum

¶ De vanitate mundi et hominis et humanorum bonorum. Rubrica. 24

PSalmista 38 psalmus. "Uniuersa vanitas omnis homo viuens."

"Thesaurizat homo: et ignorat cui congregabit ea."

"¶ Uane conturbatur omnis homo."

89. psalmus "Anni nostri sicut aranea mediabuntur"

93 psalmus. "Cogitationes hominum vane sunt."

102 psalmus. "Puluis sumus. homo sicut fenum: dies eius tanquam flos agri: sic et florebit: quoniam spiritus pertransibit in illo et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum."

164 psalmus. "Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut vmbra pretereunt."

166 psalmus. "Nolite confidere in principibus filii hominum quibus non est salus. Exibit spiritus hominus et reuertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eius."

Salomon in eccl. c. 1. "Lustrans vniuersa in circuitu pergit spiritus: et in circulo suo reuertitur"

"¶ Ait salomon: Uidi cuncta que fiunt sub sole: et ecce vniuersa vanitas et afflictio spiritus."

"¶ Ait salomon. Magnificaui opera mea: edificaui mihi domos: plantaui vineas: feci ortos et pomeria: et consiui ea cuncti generisarboribus. Et extruxi mihi piscinas aquarum: vt irrigarem siluam lignorum germinantium. Possedi seruos et ancillas: multamque familiam habui. Armenta quoque et ouium greges vltra omnes qui fuerunt ante me in hierusalem. Coaceruaui mihi argentum et aurum et substantias regum ac prouinciarum: feci mihi cantores et cantatrices: et delitias filiorum hominum. Scyphos et vrceos in ministerio ad vina fundenda. Et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in hierusalem. Sapientia quoque perseueranit mecum. Et omnia quae desiderauerunt ocli mei non negaui eis: nec prohibui meum cor quin omni voluntate frueretur: et oblectaret se in his quae praeparaueram. Et hanc ratus sum partem meam. Si vterer labore meo: cumque me conuertissem ad vniuersa opera quae fecerant manus mee: et ad labores in quibus frustra sudaueram: vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi: et nihil permanere sub sole."

"Ait salomon: Morietur doctus similiter et indoctus: et iccirco tediit me vite meevidentem mala esse vniuersa sub sole: et cuncta vanitatem atque afflictionem spiritus."

5. c. "Sicut egressus est homo nudus de vtero matris sue: sic reuertitur et nihil aufert secum de labore suo."

7. c. "Ait salomon: Solummodo hoc inueni quod fecerit deus hominem rectum: et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus"

11. c. "Adolescentia et voluptas vana sunt."

Esaias propheta. c. 40. "Omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos agri."

Iesus filius syrach in ecclesia. c. "Omnis caro sicut fenum veterascet."

c. 18. "Numerus dierum hominum vt multum centum anni quasi gutte aque amare deputatus est."

Tullius de oratore: li. 3. et fi. "O fallaces hominum spem: fragilemque fortunam et inanes vtre conceptiones quae mediocri in spacio sepe franguntur et corruunt: vt ante ipso cursu obruantur quam portum conspicere potuerit"

Mattheus in euangel. 18. "Uhe mundo a scandalis."

Paulus apostolus: epistola ad romanos. ca. 8. "Uanitati creatura subiecta est."

Seneca de consolatione ad Paulinum. "Omnia ista bona que nos speciosa sed fallaci voluptate delectant: pecunia: dignitas: potentia: aliaque complura ad quae generis hamaniceca cupiditas obstupescit: cum labore possidentur: cum inuidia conspiciuntur: eosdemque ipsos quos exhonorant premunt: et plus eis minantur quam prosunt: lubrica et in terra sunt: nunquam bene tenentur."

Lucanus li. 4. "Felix qui potuit mundi vitare ruinam."

Botius de consolatione li. i. c. 3. "Heu quam praecipiti mersa profundo: mens habet et propria luce relicta. Tendit in extremas ire tenebras. Terrenis quotiens flatibus acta. Crescit immensum noxia cura."

/ Libro. 2 c. 7. "Quis est tam composite felicitatis vt non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur. Anxia enim res est humanorum bonorum conditio. Et quae vel nunquam tota proueniat vel nunquam tota perpetua subsistat: huic census exuberat: sed est sibi pudori degenere sanguis: hunc nobilitas notum facit: sed angustia rei familiaris inclusus mallet esse ignotus. Ille vtroque circum fluus vitam celibem deflet. Ille nuptiis felix omnibus liberis alieno censum nutrit heredi. Alius prole letatur: filii filie eue delictis mestus illachrimat."

/ "Iccirco nemo facile cum fortune sue conditione concordat. Inest enim singulis quod inexpertus ignoret expertus exhorreat. Ormultis amaritudinibus humane felicitatis dulcedo respersa est: que si etiam fruenti iocunda esse videatur: tantum quo minus cum velit habeat retineri non potest."

Bernardus li. de improbatione vitiorum. c. 9. et fi. "Omniaque cernis vanarum gaudia rerum. Umbra velut tenuis veloci cursu recedunt."

Gualterius de castellatione li. 8. "Or friuola gloria rerum. Or mundi fugitiuus honor quam nomen inane."

/ Li. 10. et fi. "Ecce repentine modice occasio febris. Dissoluit toto quae cumque parauimus euo. Magnus in exemplo est cui non suffecerat orbis. Sufficit excissa de fosso marmore petra. Quinque pedum fabrica domus: qua nobile corpus exigua requieuit humo."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 24