Text List

Rubrica 25

Rubrica 25

De mundo et carnalibus concupiscentiis contemnendis propter futuram gloriam anime post mortem corporis.

¶ De mundo et carnalibus concupiscentiis contenendis propter futuram gloriam anime post mortem corporis. Rubrica. 25

PSalmista. 61 psalmus "Diuitie si affluant nolite cor apponere."

Iesus filius sirach in eccl. c. 11. "Si diues fueris non eris immunis a delicto."

omitted

Marcus in euage. c. 5. "Si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proiice abs te: expedit enim tibi vt pereat vnum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam."

/ 6. c. "Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra vbi erugo et tinea demolitur: et vbi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in celo: vbi neque erugo neque tinea demolitur: et vbi fures non effodiunt neque furantur."

/ "Ubi thesaurus tuus ibi est et cor tuum."

/ "Idem dicit lucas in euan. c. 12."

/ 16. c. "Quid prodest homin si vniuersum mundum lucretur anime vero sue detrimentum patiatur: aut quam dabit homo commutationem pro anima sua:"

/ idem dicit marcus. 8. c.

/ 18. c. "Uhe mundo a scandalis."

/ 19. c. "Ait iesus. Si vis perfectus esse vade et vende omnia que habes et da pauperibus: et habebis thesaurum in celo: et veni sequere me."

Iesus dixit discipulis suis: "Amen dico vobis: quia diues difficile intrabit in regnum celorum. et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regnum celorum. Auditis autem his discipuli: mirabantur valde dicentes: Quis poterit saluus esse: aspiciens autem iesus dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud deum autem omnia possibilia sunt."

/ Idem dicit lucas in euange. c. 18. "Ait iesus: Omnis qui reliquit domum vel frens aut sorores: aut patrem: aut matrem: aut vxorem: aut filios: aut agros propter nomen meum: centuplum accipiet et vitam eternam possidebit."

/ "Idem dicit lucas in euangelio. c. 18."

Marcus in euange. c. 8. "Iesus cepit docere discipulos suos: quoniam oportet filium homnis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi: et posttres dies resurgere et palam verbum loquebatur: et apprehendens eum petrus cepit increpare eum. Qui conuersus et videns discipulos suos comminatus est petro dicens: Uade retro sathanas: quoniam non sapis que dei sunt sed qui hominum sunt."

/ 10. c. "Quam difficile est confidentes in pecunias in regnum dei intrare."

Lucas in euange. c. 9. "Quid proficit homini si vniuersum mundum lucretur: se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat."

/ c. 16. "Filii huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Ait iesus: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: vt cum defeceritis: recipiant vos in eterna tabernacula."

/ Idem in actibus apostolorum. ca. 5. "Obedire oportet deo magis quam hominbus."

Iacobus apostolus epistola vnica. c. i. "Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectns.Deinde concupiscentia cum conceperit parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem."

/ c. 3. "Nolite gloriari et mendaces esse aduersus veritatem. Non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena animalis diabolica. Que desursum est sapientia primum quidem pudica est: deinde pacifica: modesta suadibilis: bonis consentiens: plena misericordia et fructibus bonis: iudicans sine dissimulatione."

/ c. 4. "Unde bella et lites inter vos: nonne hinc ex concupiscentiis vestris que militant in membris vestris. Amicitia huius mundi inimica est dei. Quicumque voluerit amicus esse seculi huius: inimicus dei constituitur."

Petrus apostolus epistola. i. c. 2. "Abstinete vos a carnalibus desideriis que militant aduersus animam."

Ioannes apostolus epistola. i. c. 2. "Nolite diligere mundum: neque ea que in mundo sunt. Siquis diligit mundum: non est charitas patris in eo: quoniam omne quod in mundo est: concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum: et superbia vite que non ex patre sed ex mundo est: et mundus transibit et concupiscentia eius. Qui autem facit voluntatem dei manet in eternum."

Paulus apostolus epistola ad romanos ca. 8. "Qui secundum carnem sunt: que carnis sunt sapiunt: qui vero secundum spiritum: que sunt spiritus sentiunt: nam prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax: quoniam sapientia carnis inimica est deo: legi enim dei non est subiecta. nec enim potest. Qui autem in carne sunt: deo placere non possunt. Uos autem in carne non estis: sed in spiritu: si tamen spiritus deihabitat in vobis et cetera. Si secundum carnem vixeritis moriemini: si autem spiritu facta carnis mortifica ueritis viuetis. Quicumque enim spiritum dei aguntur: hii filii sunt dei."

/ "Idem epistola. i. ad corinthios. c. 3. Sapientia huius mundi: stultitia est apud deum."

/ Idem paulus epistola ad galathas. c. 6. "Caro concupiscit aduersus spiritum spiritus autem aduersus carnem: hecenim inuicem sibiaduersantur."

/ Idem epistola ad timotheum. c. 6. et fi. "Habentes alimenta et quibus tegamur: his contenti sumus: nam qui volunt diuites fieri incidunt in tentationem: et laqueum diaboli et desideria multa et inutilia et nociua: quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix omnium malorum est cupiditas."

/ Idem epistola. 2 ad timotheum. c. 2. "Nemo militans deo implicat se negociis secularibus: vt ei placeat cui se probauit. Seruum domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem: cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati."

Seneca in epistolis ad lucillum li. 3 epistola. 4. "Nemo alius est deo dignus quam qui opes comtempsit: quarum positionem tibi non interdico sed efficere volo vt illas intrepidus possideas: quod vno consequeris modo si te etiam sine illis beatum victurum persuaseris tibi. Si illas tamquam exituras semper aspexeris."

Cassiodorus epistolarum libro. 4. epistola. 36 "Melius est damna presentia contemnere quam exiguo questu perpetua commoda non habere."

Isidorus soliloquiorum li. i. c. 4. "Transeunt omnia seculi huius: et non permanent: habent sub celo finem suum omnia."

/ Li. 2 c. 53 "Diuitie nunquam sine peccato acquiruntur. Nemo potest amplecti gloriam dei simul et seculi."

omitted

omitted

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 25