Rubrica 26
Rubrica 26
De peccatorum conuersione ad religionem.
Iob hysto. c. 22. "Si reuersus fueris ad omnipotentem edificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo."
¶ Tobie hysto. c. 13. et fi. "Conuertimi peccatores et facite iustitiam coram deo: credentes quod faciat misericordiam suam vobiscum."
¶ Malachias propheta. ca. 3. "Reuertimini ad me: et reuertar ad vos: dicit dominus. Conuertimini et videbitis quid sit inter iustum et impium: et inter seruientem domino et non seruientem ei."
¶ Iesus filius sirach in eccl. c. 5. "Non tardes conuerti ad dominum: et ne deferas de die in diem: subito enim venit hora illius: et in tempore vindicte disperdet te."
/ 17. c. "Conuertere ad dominum et relinquere peccata tua. Quam magna misercordia domini: et propitiatio conuertentibus ad se."
¶ Augustinus in epigra. prospe. 7 ca. "Remedia conuersionis ad dominum nullis cunctationibus differenda sunt: ne tempus correctionis pereat tarditate. Qui enim penitenti indulgentiam promisit dissimulanti diem crastinum non spopondit."
¶ Esaias propheta. c. 55. "Derelinquat impius viam suam: et vir iniquus cogitationes suas: et reuertatur ad dominum et miserebitur eius: quoniam multus est ad ignoscendum."
¶ Ezechiel propheta. c. 18. "Numnquid voluntatis mee est mors impii dicit dominus deus: et non vt conuertatur a viis suis et viuat. Cum auerterit se impius ab iniquitate sua quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam: ipse animam suam viuificabit."
On this page