Rubrica 27
Rubrica 27
De penitentia et congtritione peccatorum
PSalmista. 33 psalmus "Iuxta est dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu saluabit. Multe tribulationes instorum: et de his omnibus liberabit eos."
¶ Ezechiel propheta. "Si impius egerit penitentiam ab omnibus peccatis suis que operatus est et custodierit omnia precepta mea et fecerit iudicium et iustitiam: vita viuet et non morietur: omnium iniquitatum eius: quas: operatus est: non recordabor ait dominus. Conuertimini et agite penitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris: et non erit vobis in ruinam iniquitas."
¶ Iesus filius sirach in ecclesiasti. ca. i. "Altissimus odio habet peccatores: et misertus est penitentibus."
/ "Idem in actibus apostolorum capitulo tertio. Peniteamini et conuertimini vt deleantur peccata vestra."
"¶ Paulus apostolus epistola. 2. ad corinthinos capitulo. 7. Que enim secundum deum tristitia est: penitentiam in salutem stabilem operatur. Seculi autem tristitia mortem operatur."
/ "Idem de naturalibus questionibus libro secundo: Fidelissimus est qui ad honesta ex penitentia transit."
On this page