Rubrica 28
Rubrica 28
De paradiso salute praemio et gloria animarum bonorum hominum
/ 14. "Domine quis habitabit in tabernaculo tuo: aut quis requiescet in monte sancto tuo. Qui ingreditur sine macula: et operatur iustitiam. Qui loquetur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua: nec fecit proximo suo malum: et obprobrium non accepit aduersus proximos suos: ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem dominum glorficat. Qui iurat proximo suo et non decipit: qui pecuniam suam non dedit ad vsuram: et munera super innocentes non accepit. Qui facit hec non commouebitur in eternum."
/ 23 psalmus. "Quis ascendet in montem domini: aut quis stabit in loco sancto eius. Innocens manibus et mundo corde: qui non accepit in vano animam suam: nec iurauit in dolo proximo suo. Hic accipiet misericordiam a domino: et misericordiam a deo salutari suo."
/ 36 psalmus. "Salus iustorum a domino: et protector eorum in tempore tribulationis: et adiuuabit eos dominus et liberabit eos: et eruet eos a peccatoribus: et saluabit eos: quia sperauerunt in eo."
¶ Tobie hysto. c. 3. "Hoc pro certo habet omnis qui colit deum: quia vita eius si in probatione fuerit coronabitur."
/ 4. c. "Multa bona habebimus si timuerimus deum: et recesserimus ab omni peccato: et fecerimus bene."
¶ Iesus filius sirach in ecclesiastico. ca. 2. "In igne probatur aurum et argentum: homines vero receptibiles in camino humiliationis."
¶ Tullius tusculanarum questionum lib. i. "Socrates disseruit duas esse vias. Duplicesque cursus animorum corpore excedentium. Nam qui se humanis vitiis contaminassent: et se totos libidibus dedissent: quibus cecati velut domesticis vitiis atque flagitiis se inquinassent vel publica violanda fraudes inexpiabiles concepissent: his demum quoddam iter esse seclusum a concilio deorum. Qui autem se integros castosque seruauissent quibusque fuisset minima corporis contagiose seque ab his semper cauissent essetque in corporibus humanis vitam imitati deorum his ad illos a quibus essent perfecti reditum facile patere."
¶ Pilon seu philemon. li. sapientie. c. 2. "Dixerunt apud se non recte cogitates. Exiguum et cum tedio est tempus vite nostre. Et non est refrigerium in fine hominis. Et non est qui agnitus sit reuersus ab inferis. Quia ex nihilo nati sumus: et post hoc erimus tanquam si non fuerimus."
¶ Mattheus in euangelio. c. 5. "Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum celorum. Beati mundo corde: quoniam ipsi deum videbunt. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum celorum."
/ 11 c. "Ait iesus: non surrerit inter natos mulierum maior ioanne baptista. Qui autem minor est in regno celorum: maior est illo."
/ 19. c. "paruulorum est regnum celorum. Ait iesus discipul suis: Amen dico vobis quia diues difficile intrabit in regnum celorum. et iterum dico vobis facilius est camaelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regnum celorum. Auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes: Quis ergo poterit saluus esse. Aspiciens autem iesus dixit illis: Apud homines impossibile est: apud deum autem omnia possibilia sunt."
¶ Marcus in euange. c. 10. "Paruulorum est regnum dei. Quisquis non receperit regnum dei velut paruulus non intrabit in illud. Quam difficile est confidentes in pecuniis iuregnumdei intrare."
11. c. "Cum a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur: sed sicut angeli dei sunt in celis."
"/ 14. c. Beati mortui qui in domino moriuntur: ammodo enim iam dicit spiritus: vt requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos."
¶ Paulus apostolus epistola ad romanos. c. 14. "Non est in regno dei esca et potus: sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto."
/ Idem apostolus epistola. i. ad corinthios. c. 2 "Oculus non vidit nec auris audiuit: nec in cor hominis ascendit: que praeparauit deus his qui diligunt illum."
/ 15 ca. "Non viuificatur nisi prius moriatur. Seminatur corpus animale: surget corpus spirituale. Caro et sanguis regnum dei possidere non possunt."
/ Idem epistola ad galathas. c. 6. et fi. "Bonum facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes."
¶ Seneca tragediarum in hercule hereo. c. 26 et fi. "Nunquam stigias fertur ad vbrasInclyta virtus in vite fortis. Nec leteos seua per amnes Uos fata trahent: sed cum summas Exiget horas consumpta dies: Iter ad superos gloria pandet."
¶ Auctor libelli de forma. homini. c. 7. "et fine quod est epilogus: In regno dei non est distictio quis esset in seculo laicus aut clericus: diues aut pauper:iunior aut senior: seruus aut dominus: sed vnusquisque secundum meritum boni operis perpetua coronabitur gloria."
¶ Augustinus in epig. prosperi. epistola. 78 ca. "Qui domino seruiunt ea bona acquirunt qua perire non possunt."
¶ Boetius de consolatione. li. 4. c. 5. "Est praemium bonorum quod nullus detrahat dies: nullius minuat potestas: nullius fuscet improbitas. Que cum ita sint de malorum quoque inseparabili pena dubitare sapiens nequat: nam cum bonum malum que item pena atque premium aduersa fronte desideant quae in bono praemio videmus accedere eadem necesse est in mali pena contraria parte respondeant."
¶ Cassiodorus epistolarum li. 2 ca. 40. "In celesti beatitudine veracitur sine fine gaudium est. Sine aliquo tedio manens semper eternitas. Et inspectio sola diuinitatis efficit vt beatius esse nil possit: hec veraciter perhenitatem praestat: hec iocunditas accumulat."
/ Idem cassiodorus de anima. c. 14. "Cum fuerimus hac luce imperio creatoris exuti: simul corporis appetitiones et imbeccillitates amittimus: non enim vlterius labore frangimur: non cibo reficimur: non ieiunii diuturnitate quassamur: sed in anime nature natura iugitur perseuerantes nihil boni malique faciemus: sed vsque ad diem iudicii: aut depraeteritorum atcuum prauitate meremus: aut operationis nostre probitate letamur: tunc autem accipiemus factorum omnium plenissimum fructum quoniam voce domini aut repudiati fuerimus: aut ad regnum penitatis admissi. Distans beatitudo bonos continet: et impios dispar pena constringit."
¶ Bernardus li. de improbatione vitiorum. c. 9. et fi. "Id solum temet post mortis facta beabit. Quod bene quod iuste quidem recte feceris ipse."
On this page