Rubrica 35
Rubrica 35
Quod hostes non sunt includendi ad pugnandum sed excludendum
FRontinus Libro 2. titulo 5. "Romulus per latebras copiarum parte disposita cum abfidenas accessisset simulata fuga temere hostes insecutos eo perduxit vbi ocultos habebat milites. Qui vndique adorti effusos et incautos ceciderunt. Uiriatus ex latrone dux celtiberorum cedere se romanis equitibus simulans vsque adlocum voraginosum et prelatum eos perduxit: et cum ipse persolitos ac notos sibi tran situs euaderet romanos ignaros locorum immensos limos cecidit. Alexander ex epirotis aduersus illyricos collocata in insidiis manum quosdam ex suis habitum illiricorum instruxit et iussit vastare suam. i.epiroticam regionem: quod cum illyrii viderent fieri ipsi passim predicari ceperunt eo securius quo precedentes veluti pro expugnatoribus habebant: a quibus ex industria in loca iniqua deducti: cesi: fugatique sunt. Hi qui aduersus eritreos bellum gere bant speculatorem eorum in loco edicto deprehensum occiderunt: et vestem eius suo militi dederunt: qui ex eodem iugo eritreos signo dato insidias euocauit."
/ "Scipio aphricanuscum aduersa bona haberet hostium castra sypbatiumet carthaginensium statuit syphaces vbi multa incendii alimenta erant aggredi nocte ignemque mittere vt ea re numidas quidem ex suis castris trepidantes cederet: penos autem quos certum erat ad succurrendum sociis dispositis exciperet: vtrumque ex sententia incessit namque sine armis ad fortuitum incendium procurrentibus adortus cecidit."
/ Titulo 12. "Ephicrates atheniensis cum campestribus locis castra haberet explorassetque traces ex collibus per quos vnus erat descensus nocte ad diripienda castra venturos clam duxit exercitum ex vtroque latere loci per quem transituri erant traces ex collibus collocauit: hostemque decurrente in castra in quibus multi ignes per paucorum curam instituti speciem manentis ibi multitudinis seruabant a lateribus adortus oppressit."
/ Libro. 3. titulo 2. " Symondux atheniensium in caria insidiatus cuidam ciuitati religiosum incolis templum diane lucumque qui extra muros erat noctu improuisus incendit effusisque oppidanis ad opem aduersus ignes ferendam vacuam defensoribus cepit ciuitatem."
/ Titulo 9. "Trasibulus dux milesiorum vt portum siciomorum occuparet atra sub inde oppidanos temptauit: et illo quo lacessebantur conuersis hostibus classe inspectata portum cepit."
/ "Pericles penomesorumcastellum oppugnaturus in quo duo omnino erant accessus: alterum fossa interclusit: alterum muniuit. Castellani ab altera parte securiores facti eam solam quam muniri videbant custodire ceperunt. Pericles preparatis pontibus iniectisque super fossam qua non cauebatur subiit castellum. Anthiocus aduersus ephesios rodiis quos in auxilio habebat precepit vt nocte portum cum magno strepitu inuaderent: ad quam partem cum tumultu omni multitudine decurrente. nudatis defensore aliis munitionibus ipse aggressu aduerso ciuitatem cepit."
/ Titulo 10. " Uiriacusdisposito per occulta milite paucos misit qui abigerent pecora socrobrigensium:atque illi vendicanda cum frequentes precurrissent: simulantes fugam predatores persequerentur: deducti in insidias cesique sunt."
On this page