Text List

Rubrica 36

Rubrica 36

De insidiis disponendis contra hostes

¶ De insidiis disponendis contra hostes. Rubrica. 36.

FRontinus. Libro i. titulo i. " Cesarqui suspectam habebat egyptiorumfidem per speciem securitatis inspectione vrbis atque operum: ac simul licentioribus conuiuii deditus videri voluit captum sese gratia locorum vt ad mores alexandrinos vitaque desiceret: atque inter eam dissimulationem praeparatissubsidiis occupauit egyptum. Uetidius particobello aduersus partorumregem non ignarus farneumquendam natione tyriestremex his qui socii videbantur omnia que apud ipsos agerent nunciare parthis: perfidiam barbari ad vtilitates suas conuertit: namque maxime fieri cupiebat ea vereri se ne acciderent que timebat ea vt euenirent optare simulabat. Solicitus itaque ne parthi ante transirent eufrathemquam sibi superuenirent legiones quas in capadociaterras taurum habebat studiose cum proditore egit vti solenni perfidia parthis suaderet per zeumatraiceret exercitum: quam et breuissimum iter est et omisso alueo eufrathesdecurrit. Nanque si illac venirent asseuerabat se opportunitate collium vsurum ad eludendos sagittarios: omnia autem vereri si se in patentes campos proiecissent. Induncti hac affirmatione barbari inferiore itinere per circuitum adduxerunt exercitum. dumque fusiores ripas et ob hoc operosiores pontes iungunt instrumentaque moliuntur quadraginta amplius dies impenderunt quo spacio ventidius ad contrahendas vsus est copias. Egefilaus lacedemonius tenentibus angustias thebanis per quas transire habebat flectit iter quasi thebas contenderet: exterritis thebanis digressisque ad tutanda menia: repetitum iter quo destinauerat emersus est nullo obsistente."

/ Titulo 8. "G. didius paucitatem suorum diffidens cum in adimentum earum legionum quas expectabat trahere bellum et occurrere eis hostem comperisset: concione aduocata aptari iussit milites ad pugnam: ac de industria negligentius custodiri captiuos: ex quibus pauci qui perfugerunt nunciauerunt suis pugnam imminere. at illi ne suspitione prelii deducerent vires omiserunt occurrere eis quibus insidiabantur: legiones tutissime nullo excipiente ad didium peruenerunt. Bello punico quedam ciuitates qui a romanis deficere ad penosdestinauerant: cum obsides quos recipere antequam desisterent studebant simulauerunt seditionem inter finitimos ortam: quam romanorum legati dirimere deberent. Missosque eos velut contraria pignora retinuerunt: nec ante reddiderunt quam ipsi recuperarent suos. Agesilaus lacedemonius cum inferret bellum tisaphernecariam se petere similauit: quasi aptius locis montuosis aduersus hostem equitatu preualentem pugnaturus: per hanc consilii ostensionem aduocato in cariam tisapherneipse lidiam vbi caput hostium regni erat irripuit: oppressisque qui illic agebant pecuniam regiam potitus est."

/ Libro 2. titulo 5. "Hannibal missus a carthaginensibus aduersus aphros rebellantes cum sciret gentem auidam esse vini: magnum eius modum mandragora permiscuit cuius inter venenum ac saporem media vis est: tunc prelio leui commisso ex industria cessit: nocte deinde in tempesta relictis intra castra quibusdam sarcinis et in omni vino infecto fugam simulauit. Cumque barbari occupatis castris in gaudium effusi medicatum merum hausissent et in modum defunctorum strati iacerent reuersus cepit eos ac trucidauit. Lapiges. p. luinio proconsuli pagos quoque sub specie deditionis obtulerunt. Qui recepti et in postrema acie collocati terga romanorum ceciderunt. Melacus dux atheniensium cum prouocatus a rege hostium xanto boetiodescendisset ad pugnam: vt primum cominus stetit: inique inquit xanteet contra pactum pacis. aduersus enim vnum solum cum altero procesisti. cumque admiratus ille qui suam se comitarentur respexisset aduersum vno ictu confecit. Menorodiusnauali prelio cum haberet ducentarum nauium classem: et hostium naues elicere ad pugnam vellet. Ita ordinauit suos vt paucarum nauium malos erigerent: easque primas agi iuberent. hostes autem procul conspicati numerum arborum et ex eo nauium quoque coniecturantes obtulerunt se certamini et a pluribus occupati superatique sunt."

/ Titulo 12. "Chares dux atheniensium cum expectaret auxilia et vereretur ne interea contemptu presentis paucitatis hostes castra eius oppugnarent: complures ex eis quoshabebat per aduersam partem nocte missos iussit quam precipue conspicui forent hostibus redire in castra: et accedentium nouarum iurium speciem prebere: atque ita simulatis auxiliis tutus est donec instrueretur expectatis."

/ Libro 3. titulo i. " Domiciuscaluinus cum obsideret lyciamoppidum ligurum non situ tantum et operibus verum etiam oppugnatorum prestantia tutum: circuirimuros frequentet omnibus copiis instituit: easdemque reducere ad castra. Qua consuetudine indunctis ita oppidanis vt crederent exercitationis id gratia facere romanum et ob hoc nihil ab eo conatum cauentibus: morem illum ob ambulandi in subitum direxit impetum: occupatisque menibus expressit quod seipsos dederunt es oppidum."

/ Titulo 2. "Archades mesennorum castellum obsidentes factis quibusdam armis ad similitudinem hostium eo tempore que successura alia presidia his explorauerunt instructi eorum qui expectabantur ornatu admissique per hunc errorem vt socii: possessionem loci cum strage hostium adepti sunt"

/ Titulo 3. "Cyrus persarum rex comitem suum copirum explorata eius fide truncata de industria facie ad hostes dimisit. Ille asserente iniuriarum fide creditus inimicissimus cyro cum hanc persuasionem adiuuaret per currendo propius quotiens acie decertarent: et in eum tutela dirigendo. commissa sibi babyloniorum vrbem tradidit cyro."

/ Titulo 8. "Dionysius syracusanorum tyrannus cum aphriingenti multitudine transituri essent in siciliam ad eam oppugnandam castella pluribus locis muniuit: custodibusque precepitvt eadem conuenientis hosti dederut dimissisque syracusas redirent: Aphrosnecesse fuit capta castella presidio ibi tenerent. Quos dionysius reductos ad quam voluerat paucitatem pene par numero aggressus vicit: cum suos contraxisset et aduersarios sparsisset."

/ Titulo 11 " Formiondux atheniensium cum depopulatus esset agros calchidensium:legatis eorundem ea requirentibus benigne respondit. et nocte qua ad missurus illos erat finxit litteras sibi superuenisse ciuium suorum propter quas redeundum haberet: ac pauculum regressus dimisit legatos. his omnia tuta et abisse formionemrenunciantibus calchidenses spe et oblate humanitatis et abducti exercitus remissa vrbis custodia cum confestim formiorreuertisset: prohibere in expectatam vim non potuerunt."

/ Titulo 17. "Romani qui in presidiopanormitanorum erant veniente ad obsidionem hasdrubale raros ex industria in muris posuerunt defensores Quorum paucitate contempta cum incautus muris succederet hasdrubal eruptione facta ceciderunt eum. Uelus prefectus romanorum arcem tarentinorum tenens misit ad hasdrubalem legatos vt abire sibi incolumis liceret. ea simulatione ad securitatem perductum hostem eruptione facta cecidit."

/ Libro 4. et finali. titulo fi. in finali. " Comondux atheniensium victa classe persarum apud insulam cyprion milites suos captiuis armis induit: et eisdem barbarorum nauibus ad hostem nauigauit in pamphyliam apud flumen eusmedoma persequi et nauigia et habitum superstantium agnoscerent nil cauerunt subito itaque oppressi eodem die et nauali et pedestri preliovicti sunt."

Uegetius de re militari. libro 3. titulo 3. "Frequentius counentionum pacisque simulatio crudulis nocuere quam arma."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 36