Text List

Rubrica 37

Rubrica 37

De simulationibus habendis ad decipiendum hostes

¶ De simulationibus habendis ad decipiendum hostes. Rubrica. 37.

FRontinus. Libro i. titulo 4. " Egesilaus lacedemoniuscum predaonustus cum frigiamrediret insequereturque hostes et ad locorum opportunitatem lacesserent: agmen eius ordinem captiuorum ab vtroque latere exercitus sui applicuit. Quibus dum parcitur ab hoste spacium transeundi habuerunt lacedemonii."

/ "Idem tenentibus angustias thebanis per quas transire habebat flexit iter: quasi thebas contenderet: exterritis thebanis digressisque ad tutanda menia repetitum iter quo destinaueratemersus est nullo obstante."

/ Titulo 5. "Cressus cum aluei vado transire non posset neque nauium aut pontis faciendi copiam haberet: fossa superiori parte post castra deducta alueum fluminis a tergo exercitus sui reddidit."

/ "Hyrculeus legatus sertorii cum in hyspania inter duos montes abrutos longum et angustum iter ingressus paucas: duceret cohortes: comperissetque ingentem manum hostium aduenire: fossam transuersam inter montes pressit vallumque materia extructum incendit: atque ita intercluso hoste euasit."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 37