Text List

Prev

How to Cite

Next

Rubrica 38

Rubrica 38

De cautelis educendi exercitum de locis periculosis

De cautelis educendi exercitum de locis periculosis. Rubrica. 38.

FRontinus Libro i. titulo i. " Mitridates cireumvalente pompeio fugam in proximam diem moliens: huius consilii obscurandi causa latius et vsque ad applicatas hosti valles pabulatus: colloquia quoque cum pluribus aduertende suspicationis causa in posterum constituit. Ignes autem frequentiores per tota castra fieri iussit. Secunda deinde vigilia preteripsa castra hostium agmen eduxit."

/ Libro 2. titulo 13. " Triphon syrierex victus per totum iter fugiens pecuniam sparsit. ideoque ei sectantes antiochi equites moratos effugit."

Uegetius de re militari. libro 3. titulo 22. "Tui nesciant te omnino recedere: quia declines inire conflictum: sed credant arte aliqua se ideo reuocari vt ad opportuniorem locum mutentur: hostis vt facilius superetur: aut certe insequentibus aduersariis secretiores collocentur insidie. Nam ad fugam parati sunt qui ducem suum sentiunt desperare."

PrevBack to TopNext

On this page

Rubrica 38