Rubrica 39 et 40
Rubrica 39 et 40
De cautelis tute recedendi ab hostibus sine conflictu; De diuersis documentis bellice artis
¶ De cautelis tute recedendi ab hostibus sine conflictu et diuersis documentis artis bellice. Rubrica. 39.
UEgetius de re militari: libro i. titulo 9. "Nihil in itinere eque custodiendum est quam vt omnes milites incedendi ordines seruent: quod aliter non potest fieri nisi vt exercitio ambulare celeriter et equaliter discant: periculum enim ab hostibus semper grauissimum substinet diuisus et inoridinatus exercitus."
/ Libro 3. titulo 5. "Inter reliqua nihil magis ad victoriam proficit quam monitis obtemperare signorum."
/ Titulo 6. "In itinere minus armatus minusque attentus est miles et superuentus impetum vel fraude sub sese repente turbatur. Ideo omni cura omnique diligentia prouidere dux debet: ne proficiscens patiatur incursum: vel facile: ac sine damno repellat illatum."
/ "In campis patentibus equites magis solent impugnare quam pedites. at vero in locis siluestribus vel montuosis pedestres magis formidande sunt copie."
/ Titulo 9. "Si equitatum gaudemus campos debemus optare. si peditibus: loca eligere angusta fossis paludibus vel arboribus impedita et aliquotiens montuosa."
/ Titulo 11. "Ueteribus seculis mos fuit parco cibo curatos milites ad certamen educere: vt audaciores sumptum esce redderentur et longiore conflictu non fatigarentur inedia."
/ 26 titulo. et finali. "In sollicitandis suscipiendisque hostibus si cum fide veniant magna fiducia est: quia aduersarium amplius frangunt transfuge quam perempti. Qui confidit equitatu apertiora loca querat equitibus et rem magis per equites quam per pedites gerat. Qui confidit pedestribus copiis altiora loca peditibus querat: et rem magis per pedites gerat."
On this page