Text List

Quaestio 23

Quaestio 23

Utrum qualitas suscipiat magis aut minus

Utrum qualitas suscipiat magis aut minus?

Respondeo propositio est distinguenda secundum compositum et divisum. Sensus compositus est impossibilis quia nulla qualitas suscipit magis et minus simul. Sensus divisus est verus hoc quantum ad logicam quaestionis quantum ad rem ponit quod calor habet quandam latitudinem. Tamen calorem habere latitudinem potest intelligi dupliciter.

Uno modo sic quia non habet mediatates distinctas realiter sicut est de tempore et motu quia hora et annus non distinguuntur realiter sicut nec Sortes in foro et Sortes in theatro. Sed cum dicitur quod tempus habet partes quarum una est dies et alia est annus vel hora, propositiones debent sic intelligi, hora est pars diei et haec res, ut est hora, minus durat quam ut est dies aut annus. Vel potest sic exponi, diutius est haec propositio vera in ista regione caelum est dies quam ista propositio in eadem caelum est hora nona, et sic concedendum est quod tempus habet medietates. Et tunc non est alius sensus nisi iste: caelum ut est hora non ita diu durat sicut caelum ut est annus vel tempus duplum ad annum vel horam. Et eodem modo est de latitudine caliditatis et caliditas, nam eadem res est latitudo caliditatis et caliditas. Et latitudo caliditatis habet partes sicut tempus quia eadem caliditas ut est in transmutari dicitur latitudo et quando transmutatur dicitur caliditas et non latitudo.

Alio modo, posset concedi vel intelligi habere medietates distinctas realiter intensive, et istum sensum innuit et negat.

Tertio modo, potest intelligi habere medietates distinctas realiter extensive secundum medietates subiecti, et sic concedit quod habet medietates realiter distinctas et tempus et motus, sicut habet ipsum caelum quia latitudo non est nisi ipsamet caliditas.

Respondeo ad primum argumentum quod, si ignis in summo debeat de aqua generare ignem in summo, non est imaginandum quod continue in principio actionis ignis latitudo caliditatis inducatur in aquam. Sed est ibi una successiva corruptio aquae et non inducitur aliqua caliditas ignis neque forma ignis ante ultimum instans corruptionis aquae et tunc subito inducetur summus ignis et summus calor.

Item, in solvendo secundum principale, ubi inquirit, utrum contraria simul coextendantur in eodem subiecto, tenet quod non propter multas rationes dicens quod, quando ex aqua generatur ignis, non est imaginandum quod subito corrumpatur et deinde generetur ignis et intendatur successive, nec quod per medietatem temporis in quo transmutabitur materia aquae corrumpatur tota aqua successive, et in alia medietate intendatur forma ignis successive. Sed successive corrumpetur aqua et subito generabitur forma ignis et eius caliditas ita quod non generatur caliditas antequam tota frigiditas corrumpatur. Illa tamen caliditas per quam aqua dicitur calida est eadem res cum frigiditate aquae, et frigiditas remissa aquae est caliditas accidentalis. Unde non sunt calores eiusdem speciei quia caliditas accidentalis aquae est alterius speciei quam calor ignis et eiusdem cum frigiditate aquae, et ideo aqua calefacta redit ad frigiditatem sine agente extrinseco. Unde proprie non alterat se quia alteratio est proprie remissio formae contrariae formae agentis. Unde illa caliditas, quando fit debilior caliditas non remittitur sed intenditur, et causa est quia illa caliditas est essentialiter frigiditas et accidentaliter calor.

Item, secundum eundem corruptio rei naturales non est contraria generationi suae per eosdem gradus, sed generatio ignis ex aqua erit ex contraria corruptione formae aquae et suae frigiditate et generatio aquae ex illa erit ex successiva corruptione in latitudine ignis et suae caliditas, et subito generabitur aqua et sua frigiditas, et sic salvat quod est accipere primum instans rei permanentis in esse et ita ultimum, et qualitas motus denotatur a posteriori passione secundum imaginationem Commentatoris 8 Physicorum, commento 69. Quod autem caliditas in aqua sit essentialiter frigiditas, probat sic per signum, quia caliditas in aqua remittat caliditatem aeque causando cum aqua. Sed consequentia non est quod aliqua caliditas remittat caliditatem eiusdem speciei.

Si autem dicatur quod, si caliditas in aqua est essentialiter frigiditas, quare non repraesentat sensum frigiditatem sed caliditatem ? Respondet quod, sicut album positum a remotis per intensionem remissam repraesentat visui nigredinem vel corpore nigredinem, ita frigiditas aquae multum remissa repraesentat caliditatem.

Nota quod idem calor potest esse intensior quam iam est sine additione alicuius quia faciat Deus duas medietates caloris simul coextendi in eodem situ, igitur est in duplo intentior quam prius. Sed contra, hoc non accipit quia sic, calor Christi foret intentior quam calor alicuius alterius quia eius medietas est in eodem situ et medietas illarum et sic in infinitum. Dicitur quod non est ad propositum quia calor Christi in sacramento non est ibi localiter nec situaliter, ideo etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 23