Text List

Quaestio 24

Quaestio 24

Utrum contraria possunt esse in eodem subiecto coextensa?

Utrum contraria possunt esse in eodem subiecto coextensa?

Quod sic aliquod contrarium potest remitti. Sed unum non remittitur nisi propter intensionem alterius in eodem subiecto, igitur. Minor probatur per Commentatorem 5 Physicorum, commento 45, ubi dicit quod "diminutum in omni est propter admixtionem sui contrarii" et idem, commento 19 eiusdem et multis aliis commentis eiusdem. Et sic in omni mixto est unum elementum praedominans cui attribuitur forma et aliud cui praedominatur, sicut patet 10 Metaphysciae, commento 23, et primo De caelo commento 7, ubi frequenter habetur quod omne mixtum moritur ad modum elementi dominantis, igitur in omne mixto sunt elementa contraria et duae qualitates contrariae quia, nisi qualitates contrariae forent ibi, elementa contraria non forent ibi. Consequens est falsum.

Respondendum ad hoc quod remitti per admixtionem contrarii potest dupliciter intelligi. Vel quod suum contrarium secum coextendatur in eadem materia, et hoc est impossibile. Vel quod sit mixtio contrarii agentis in passum, et sic concedo quod omne quod fit minus, fit minus per admixtionem sui contrarii, per quod patet ad primum

Ad secundum dicitur quod nullum elementum est pars qualitativa mixti sed solum quantitativa. Et quodlibet elementum sic remissum per mixtionem sui contrarii est corpus mixtum, et ideo quaelibet pars mixti est mixta. Unde quando aliquid componitur ex duobus contrariis transitoriis secundum se sola tunc quaelibet pars est remissa et mixta.

Ad intellectum Aristotelis nec ex possibile aliquid mixtum componi ex contrariis essentialiter.

Et ad commentatorem commento 23 dico quod intelligit per impossibile difficile valde et Galienus intellexit per possibile facile, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 24