Utrum gratuite diligens deum plus se possit pro eadem mensura mereri et demereri?
Utrum gratuite diligens Deum plus
se possit pro eadem mensura mereri
et demereri?
Quod non quia opposita
non insunt eidem, ergo.
Ad oppositum, qui meretur
vitam aeternam meretur
et quicumque venialiter
peccat demeretur.
Sed simul potest aliquis
mereri vitam aeternam et peccare venialis
ergo, etc.
Ideo dico quod sic, et ad argumentum in
oppositum,
dico quod mereri
et demereri respectu eiusdem praemii sunt opposita, aliter non, ergo conclusio vera.