Liber 2
Incipit Liber Secundus
Quoniam autem sermones predicti et sequentes explicatione corruptionis modorum et causarim indigent, que omnibus rebus accidit generaliter, ad hoc nostra intentio dirigatur. Continent autem hic tractatus quatuor capitula. In primo agitur de causis corrptionis et modis. In secundo de causis et modis singulis presevantibus. In tertio de causis corruptionis rerum animatarum. In quarto de causis preservantibus ab ipsis.
Capitulum Primum
De causis corruptinis et modisPrimo ergo de corruptione et eius modis et causis perscrutandum est. Corruptio igitur est egressus existentie rei ad privationem. In ipsa autem res aut ad nichilum reducitur aut in sua principia resolvitur aut ad alterius esse per generationem mutuam transformatur. Corruptionum autem quedam per se inducitur et hoc fit secundum causam et modum, que via immediata et per se procedunt. Alia sequitur viam accidentis et hoc fit secundum rationem et modum que via remota et accidentali procedunt.
Modi autem corruptionis per se facte tres sunt principales: Primus est reductio rei causate ad nichilum. Cum enim omnis creatura ex nichilo a factore primo processerit, et omne quod in esse exiverit, regressibile sit ad sui exitus primordium, necesse est quamlibet creaturam de sui natura ad nichilum et puram privationem regressibilem esse. Creatura autem quelibet, cum esse et non esse participet, esse a suo factore contrahit, non esse a seipsa. Sue igitur nature relicta, factoris custodia desistente, ad non esse ipsam lapsarum est necesse. Hic autem modus communis est omnibus rebus spiritualibus et corporalibus. Omnes enim nate sunt predicto lapsui subiecte.
Secundus modus est dissolutio rei in principia ex quibus componitur. Omnes enim res composite, per resolutionem sue compositioni respondentem, in sua nate sunt cedere principia, et nexu principiorum dissoluto ipse cadunt in privationem sui esse. Sed hic modus in septem distinguitur gradus: Primus est resolutio rei in id quod est et in id quo est et competit substantiis spiritualibus. Secundus est resolutio in naturam provationi non subiectam neque contrarietati et in formam invariabilem per contratiam actionem. Et hic celesti corpori adaptatur. Tertius est resolutio in naturam rei contrarietati subiectam et in formam per contrarii actionem permutabilem. Et hic competit quatuor elementis. Quartus est resolutio mixti in miscibilia sicut elementari in elementa. Quintus est resolutio mixti inh miscibilia et in formam mixtionis. Sextus est resolutio compositi in corpus mixtum et in formam additam mixtioni. Et hoc rebus attribuitur animatis et diversificatur per differentias animarum er corporum subiectorum. Septimus est resolutio totius in partes, sicut resolvitur corpus humanum in partes organicas organice inconsimiles et hee in humores spermaticos. Et procedit hec resolutio usque ad originem elementarem.
Tertius modos est esse rei privatio per mutuam transmitationem contrariorum. Et iste in corporibus inferioribus simplicibus atque mixtis consistit. Omnes enim res inferiores habent materiam contrarietati secundum indifferentem receptionem subiectam; sed hec materia ad contrariorum acquisitionem mutuam ordinatur. non enim ordo sui naturalis appetitus ad unam singularem formam destinatur, sed ad omnes, quas cum simul optinere non possit, necesse est ut priori abiecta alteram superinductam recipiat, et, cum ab ipsis sit inseparabilis, introductio sequrntis recessum precedentis absque interscisione succedat. Res igitur habentes materiam contrarietati subieacentem continua permutatione agitantur. Forme autem contrarie, cum in materia communicent, sese mutuo in materiam introducere conantur, ut subiectum quod omnibus est conmune, nulli ipsarum proprium effciatur. Una igitur contra alteram contingendo repellit, ut se, materie optinens principatum in materiam introducat et sic accidit circa communem materiam formarum contrariarum mutua transmutatio. Hic autem modus quatuor continet gradus: Primus est forme contrarie abiecto per contrarie cooperationem, secundum quam frigidum a calido destruitur. Secundus, consequens huic, est compositi transmutatio per contrariarum formarum mutuam actionem. Tertius est mixti dissipatio per contrariorum elementorum conversionem. Quartus est mixti destitutio per ipsorum nexus dissolutionem, postquam singula ad sua continentia rediguntur.
Corruptionis autem accidentalis modi sunt quatuor: Primus est rei inherentis, subiecto destructo, ad subiecti dussipationem consequens; hic autem duos gradus continet generales: Primus est in quo forma materiam perficiens ad subiecti corrumpitur corruptionem, sicut anima a corpore dependens ad corporis perit dissipationem, ut patet in brutis et plantis. Secundus, in quo forma accidentalis ad subiecti destructionem deletur, ut album corrupto corpore. modus autem iste cum hiis duobus gradibus multiplicatur secundum numerum modorum corruptionis essentialis predictorum principalium et annexorum. Nam res per accidens corrumpitur ad esentialem corruptionem subiecti, primo modo per eius dependentiam a re nata corrumpi per sui reductionem in nichilum; secundo, per eius dependentiam a re nata resolvi in sua principia secundum omnes modos resolutionis; tertio, per eius dependentiam a re nata a contrarietate corrumpi, prout est in habente contrarium aut in re composita ex contrariis.
Secundus modus accidentalis est actio rei similis excellentis, delentis rem similem succumbentem, sicut maior flamma corrumpit minorem duplici via: Una est quia omne excellens est corrumpens, nam excellentia ad contrarietatem reducitur: maius autem qualitate et virtute ei quodcumque est minus, existit contrarium. Nulla autem actio ac passio naturalis inter contingentia, se in eodem subiecto tolerantia, versatur, sed que- libet, inter contraria mutuo se a communi materia expellentia et per transmutationem mutuam se introducentua consistit. Er idcirci excellens per naturam contratietatis illud quod excellit, corrumpit. Alia via est accidentalis consumptio sustentamenti rei minoris ab actione excellentis, cum cuius conversione rapitur minus er cedit in substantiam maioris, sicut fumus quo alitur flamma minor, cito a maiori consumitur, cum quo flamma minor ei adherens per eius consumptionem exspirat.
Tertius modus est rei destructio a virtute loci continentis improportionalis, nam continens debitum contentum virtute amicabili conservat, indebitum autem contentum virtute nociva ledit, debiliat ac corrumpit; et ideo animalia et plante ad locum convenientem transportata longiori vita fruuntur, ad inconcenientem autem delata mortis accelerationem incurrunt. Locus autem virtute proportionali aut contratia sibi insita contentum salvat atque corrumpit. Hic autem modus duos continet gradus: Primus procedit per contrarietatem loci ad naturam contenti. Secundus per excellentiam qualitatum eius ad qualitates contenti secundum cursum qualitatum quatuor et ipsarum compositionem.
Quartus modus est destructio rei a mensura succedente sicut a tempore quod causa corruptionis rerum ponitur. Iste autem modus duplici procedit via: prima est renovatio causarum correumpentium secundum temporis revolutionem, sicut contingit in annotum et mensium incessibus. Secunda est per naturam mensure successive, nam mensurat motum qui est via in corruptionem rei. Cum autem esse rei et eius mensuratio in partium unione consistat, et motus faciat distare quod est, res dum est in motu, esse privatur; et ideo motus non est causa generationis per se sed per accidens, quia est via in generationem rei; quia autem non esse rei et corruptio in distantia partium esse rei integrantium consistit, et motus per se hanc inducit distantiam, per se ponit esse cause corruptionis. Tempus autem cum motum sequatur, est per accidens causa corruptionis quia per motum qui est causa eius per se; est autem causa generationis per accidens accidentis, quia motum per accidens est eius causa. Tempus igitur causas corruptionis dicitur, quia rerum corrptio sub tempore accidit, omnes enim res quecumque sunt in tempore, cum tenpore labefiunt et corrumpuntur.
Corruptinis autem ratio a quibusdam tempori attribuitur ratione excellentie. Omne enim excellens virtutem habet corrumpendi, et ideo tempus sibi coequeva, sicut superiora corpora; et eorum motus que non transgreditur, non corrumpit, sed inferiora, que ab ipso excellentur et tempus sibi determinat in periodis sue existentie et suarum operationum. Quecumque enim agunt in tempore determinato, si excellant tempus, languescunt, sed hoc certificare ad physicum spectat opus.
Cum autem omnia mundana precednetes modos et causas transmutationum sustineant, necesse est ea absque intermissione variationi ac transmutationi continue subiacere ac omnium specibus motuum agitari. Causas autem et modos corruptionis rebus naturalibus deputatos artificialibus que ex illis componuntur et eas imitantur, adaptari necesse est. Transmutationes etiam que fiunt in anima secundum spirituales habitus, sicut a gaudio in tristiam, proportionales corporalibus iudicantur.
Capitulum Secundum
De modis et causis preservationum a corruptionum modis predictisPost modos et causas universales corruptionis de causis et modis ab ipsis descendentibus est agendum. Res igitur omnes, ex nichilo procedentes et ad nichilum nate regredi, duplici causa in esse conservantur:
Prima est exterior et est virtus factoris primi, que eas produxit. Nam hec virtus que totam rei substantiam et eius principia ex nichilo produxit, ipsarum ad lapsum precipitari naturam non permittit; sed incorrupta continet et est fortior nexus ad perpetuitatis earum custodiam quam rerum virtus ac principia ex quibus ipse constitute sunt.
Secunda causa huius conservationis est interior quatuor continens modos: Primus est virtus insita ipsis rebus ad sui continuationem perpetuam perfectiori primi virtute confirmata. Secundus est fortis nexus existentie rerum et principiorum earum. Tertius est recessus a contrarietate corrumpente. Quartus est independentia a metria corporali subiecta variationi formarum et aliarum dispositionum. Nam omnis res que a materia corporali non dependet, per essentiam est incorrup- tibilis et in sue permanet eixstentie fixione. Res autem que per resolutionem corruptionem patiuntur, que ex materia privationi non subiecta et forma contrarietate carente componuntur, per virtutem factoris et per virtutem perpetuam insitam et fortem nexum materie et forme et per liberam a contrarietate distantiam conservantur.
Res autem, predicta resolutione corrupte, contrarietati connexe, cum rebus per contrarietatem corruptis communes modos conservationis participant. Omnium autem rerum contrarietati subiacentium conservatio in quinque causis consistit: Prima est defensio a contrarietate per situm in continentia naturali, sicut elementa in suius speris et mixta in suis locis immnunia a permixtione consistunt, licet secundum viam aliam transmutationem mutuam patiantur. Secunda est excellentia sue virtutis per quam rebus corrumpentibus integra et universali repugnantia resistunt. Et hec victoria consistit in fortutudine qualitatis secundum magnitudinem quantitatis, sicut patet in forti igne et toto mari. Tertia est compositionis partium coagulatarum fortis compactio, sicut est in mixtis lapidibus et metallis. Quarta est equalitas elementarium qualitatum ad mixti constitutionem concurrentium, sicut est in corporibus animatis, nam manente equalitate nulla qualitas preeminens alteram superatam convertendo subiectum corrumpit. Quinta est forma mixti miscibilis contraria continens, regens ac temperans et partes compositi ligans et in esse tenens et conservans, sicut anima qua a corpore egrediente corpus exspirat et marcescit et putredini apparatur.
Res autem hec duplicem habent conservationem: primam in seipsis et hec in predictis causis consistit; secundam autem in suius similibus secundum speciem per generationem.
Hec autem conservatio fit tripliciter: primo, per transmitationem mutuam, sicut in elementis et eis que ex eis per conversionem generantur; secundo, per renovationem diversarum mixtionum, sicut in mixtis coagulatus; tertio, per propagationem et seminis multiplicationem, sicut in rebus animatis.
In omnibus autem hiis divina providentia rerum debilitati et resoltuioni et lapsui providens virtutes generativas inseruit rebus, quibus multiplicantur et in similibus conservantur, ut per ipsarum renovationem integritas permaneat universi.
Mundane autem totius machine constructio dupliciter conservatur: primo, per virtutem cause superioris que dicitur natura et principium ordinationis universi, que ab intellectu cincta regente procedit, que res diversas as concordiam redigit, ligat, continet et conservat. Sicut enim anima minoris mundi elementa contraria et partes diversas continent, qua cessante corpus et eius partes dissolutione deficiunt, similiter hec virtus universi mundi maioris partes varias ac contrarias sub stabilitate conservat, que si desisterit, mundi machina et partes eius in dissolutionem caderent ac ruinam, Secundo, universi machina per continuam generationem divine virtuti subiectam conservatur, per quam deperditorum in similium renovatione perfectam integritatem sortitur, ut quod in toto per unius partis corruptionem deperditur, per alterius consimilis regenerationem restauretur.
Res autem que per accidens ad subiectorum corruptionem corrumpuntur dupliciter per suorum subiectorum constantiam et per eorum firmam ac radicalem inherentiam et causarum inherentie firmitatem conservantur. Que a superexcellenti corruptionem patiuntur, per sue fortitudinis constitutionem et excellentis depressionem conservantur. Que autem a dispositione loci, per translationem ad locum convenientem et per contrarietatis loci remotionem et per excellentie qualitatum eius mitigationem; ut contentio proportionalis reddatur, conservationem sortiuntur. Quae autem a tempore inevitabiliter corrumpuntur per aliarum rerum ordinationem debitam conservantur, ut per ipsam occursus rerum in quibus consistit corruptio, sub tempore evitetur vel reprimatur, ut secundum certum periodum res, salve absque corrumpentium causarum impedimento in statu debito conserventur.
Capitulum Tertium
De causis corruptionis specilibus in viventibusPremissa assignatione modorum er causarum corruptionum generalium, determinandum est de modis et causis corruptionum specilium accidentium rebus viventibus. Et procedit primo exemplariter circa nocumenta que homini accidunt, de quo, inter cetera viventia, maior exigitur scientia. Causas autem quasdam et conservationis modos circa hominem assignatas circa reliqua viventia, animalia et plantas, per similitudinem attendere oportet. Cause igitur corruptionis hominis et reliquorum viventium ex nocumentis eis accidentibus proveniunt.
Harum quidem causarum quedam sunt interiores, que intra constitutionem corporis ortum atque radicationem contrahunt. Alie sunt exteriores, que ab extrinsecis rebus nocivis proveniunt; sed cum vivens ex corpore et anima constituatur, causarum intrinsecarum quedam proveniunt ex parte corporis, quedam ex parte anime. Causarum ex parte corporis accidentium quedam sunt naturales que secundum cursum nature procedunt, quedam innaturales que contra nature cursum, accidunt. Naturalium quedam sunt essentiales, que principia cor-poris essentialia consequuntur, quedam accidentales que a re accidentaliter concurrente proveniunt.
Naturales et essentiales sunt quinque: Prima est concursus elementorum contrariorum cum materia transmutabili, ex quibus constitutum est corpus humanum, quorum unumquodque contrarias habens virtutes reliquum transmutat, cum super ipsum optinet victoriam, et unumquoque ad situm proprium naturaliter intendit moveri. Et ideo ex eorum contrariis actionibus accidit dissolutio in corpore. Secunda causa est debilis coagulatio corporis et menbrorum propter contitutionem eius ex utroque spermate et sanguine menstruo, que substantiam habent fluidam et liquidam. Et cum ad perfectam coagulationem perveniunt in debili constantia indurantur, et ideo corpori facilis accidit dissolutio. Tertiaest consumptio substantialis humiditatis a calore naturali continue depascente ipsam. Nam calor est qualitas non otiosa que in propriam agens materiam, proprium pabulum continua consumptione devastat. quarta est humiditatis huius multitudo improportionalis huius debilitati caloris obvians ipsum, sicut multitudo olei lucernam extinguens. Quinta est membrorum diversorum diverse et contrarie nature dominantes, que cum improportionales efficiantur, se ad invicem mutua obviatione corrumpunt. Et hec causa habet ortum maxime a menbris principalibus et nobilioribus, sicut cor suo calore elevato membta cetera incendit et eorum humiditates consumit.
Cause autem accidentales sunt tres: Prima est nutrimentalis humiditatis substractio, propter quam, ad substancialem consumendam calor naturalis conversus, revolvitur et perit. Hic autem defectus maxime accidit in senectute propter caloris naturalis defectum non potentis nutrimentum in perfectam humiditatem nutrimentalem convertere. Secunda est eius multitudo que calorem hunc suffocat et extinguit. Tertia est eius contraria ac parva qualitas, sicut frigidas, que calorem hunc extinguit, velut aqua lucernam aut salsedo, que ipsum corrumpit.
Cause autem accidentales in nocumentis interioribus consistentes distinguuntur secundum principia ex quibus corpus est constitutum: Prime consistunt in nocumentis naturalis caloris. Secunde in nocumentis spirituum. Tertie in nocumentis humorum et nutrimenti. Quarte in nocumentis membrorum.
A parte nocumentorum caloris naturalis tres cause proveniunt: Prima est eius debilitas vel ex sua natura vel ex subiecti dispositione proveniens. Secunda est ablatio ecentationis eius propter quam suffocatur, sicut ignis tectus aeris presentia privatus. Tertia est nimia eius eventatio propter quam extinguitur, sicut ignis propter fortem exsufflationem.
Ex nocumentis spirituum tres proveniunt cause: Prima est eorum defectus ex sua paucitate aut ex suis ineptis qualitatibus proveniens, Secunda est eorum corruptio per incensionem caloris. Tertia est eorum extinctio et congelatio ex frigore vehementi.
Ex nocumentis humorum et nutrimenti quinque cause procedunt: Prima est nutrimenti ablatio, propter quam consumptio fit in corpore a calore cui deficit materia nutrimentalis extrinseca, in qua agat convertendo, et ideo ad substantialem humiditatem convertitur despascendam. Secunda est multa nutrimenti quantitas calorem naturalem extringuens, sicut lignorum multitudo ignem extinguit. Tertia est humorum exces- sus in qualitatibus naturalibus, propter quam corpus et eius partes a temperamento exeunt naturali, et corpori nutrimentum debitum non merentur prestare. Quarta est ineptitudo eorum propter sui imporportionem ad hoc ut in ultimas humiditates convertantur et membra nutrimento laudabili ac convenienti nutriantur. Quinta est eorum putrefactio propter quam calorem naturalem corrumpunt et corporis naturam obviatione sua infestant.
Humorum autem defectus in tribus consistit: In permutatione complexionis, quando qualitates ipsorum naturalem ad innaturales permurantur, aut ultra temperamentum excedunt; in augmento quantitatis, quando ultra naturalem exigentiam exuberant; in corruptione substantie quando putrefiunt et substantie naturalis dignitatem amittunt.
Ex nocumentis menbrorum tres cause proveniunt iuxta numerum membrorum membris accidentium: Prima est in mala complexione menbrorum consistens, que membris consimilibus attribuitur, in qua consistunt morbi dicti consimiles. Secunda est in nocumentis membrorum offcialium secundum quantitatem, numerum, positionem et figuram consistens, in quibus morbi dicti officiales consistunt. Tertia est in continuitatis omnium menbrorum dissolutione consistens, sicut est plaga et ruptura, in qua morbi communes dicti sunt.
In omnibus hiis nocumentis menbra et eorum virtutes a propriis operationibus desistentes corrumpuntur et toti propria officia denegant et totum ad corruptionem cedit. Hec autem nocumenta in diversis menbris diversa existuntu nec sunt qualis lesionis. Et nocumenta membrorum principa- lium, et maxime cordis, istius corruptionem ac dissolutionem totius corporis inducunt.
Cause autem corruptionis a parte anime procedentes tres sunt: prima est contrarietas anime et corporis in virtute et inclinatione movendi. Nam corpus habet inclinationem ad centrum, cum in ipso gravia dominentur elementa; nam omnia corpora circa medium mundi generata naturaliter secundum dominium constant ex aqua et terra, quarum motus est deorsum et ideo secundum ipsorum dominium corpus et eius partes naturaliter ad centrum tendunt, sicut in egressu anime a corpore contingit videre. Anima autem linealiter ipsum movet, sicut patet in motu processivo, et secundum omnes differentias posotionis; et membra ad diversos motus et diversas operationes deputata diversis et contrariis motibus suis virtutibus movet. Omne autem mobile, compositum ex duobus, secundum contrarium motum et contrarias inclinationes moventibus, in motu suo patitur laborem et penam. Ideo igitur animal in suo motu acquirit laborem et penam, et ad hoc sequitur egressus a statu naturali, debilitas, dissolutio atque corruptio.
Secunda causa est excessus anime et virtutum eius respectu corporis in intentione movendi et operandi. Nam anima est substantia incorpores, et est de numero substantiarum spiritualium secundum maiorem accessum et recessum ad simplicitatem. Sed substantie spirituales, cum a materia minime dependeant, multas eliciunt operationes, et fortiorum er sufficientiorum, habens virtutes ad multas operationes ordinatas; utitur autem corpore et partibus eius, sicut instrumentis quibus suas exercet operationes. Unde comparatur usus eius circa cor- pus et eius partes arti utenti instrumentis; corporis autem moles gravis et impotens est ad complementum obedientie in operibus anime. Et ideo eius impotentia non sufficit ad tot finales operationes, quas ab eo anima requirit. Necesse est igitur ut in operationes complemento deficiat. Anima vero ipsum ultra suam potestatem quasi violentia ad debitas trahit operationes. Et coactum inducit ad ea que implere non valet. Et ex hoc in corpore sequitur lassitudo et languir in excessu temporis determinari. Ad hoc autem consequitur naturalis status corporis detrimentm, debilitas, consumptio, dissolutio atque corruptio.
Tertia causa est concursus im+ressionum, actionum et passionum anime, in quibus corpus et membra diversis motibus agitantur, et calor innatus ac spiritus variabiliter commoventur. Hec autem cum excedunt, corpus exterminant ipsum extra naturalem statum ac terminum edicentia; et spiritus et calorem naturalem a suo ordine et a temperamento abiciunt naturali.
Cause autem corruptionis exteriores ad quatuor genere reducuntur: Primum consistit in aspectu superiorum corporum. Secundum in dispositione aeris continentis. Tertium in occursu rerum in quibus regimen corporis consistit. Quartum in incursu nocumentorum extrinsecorum.
Ex parte corporum superiorum provenit corruptio eo quod ipsa continue imprimunt in corpora inferiora; et regimen et ordo in mobilibus inferiorum ex eorum motibus procedunt. Sed hoc genus consistit in duplici impressione: Prima est communis, que corpis permutat secundum alterationem quatuor qualitatum et communiter omnia attingit. Secunda est propria que diversas constellationes sequitur, que uni dicitur benivola et iuvativa et alii malivola ac nociva.
Genus autem in dispositione aeris consistens sex continet causas: Prima est prava dispositio aeris, prout ordinatur ad hanelitum, cum ad mitigationem regimen et temperamentum caloris innati attrahitur cum est infestus, vel cum aufertur propter membrorum attrahentium impotentiam. Secunda est calor continue resolvens humiditatem substantialem corporis et calorem innatum desiccans. Nam corpus resolvitur a calore interiore et exteriore. Tertia eius frigiditas congelans et calorem naturalem extinguens. Quarta eius putredo propter sui inculcationem vel propter vaporum corruptorum commixtionem. Quinta permutatio qualitatum eius vel intensio, que tamen non est tanta ut pestilentiam inducere sufficiat. Sexta est eius dispositio pestilentialis, que communiter omnia corpora apparata invadit. - Hec autem causa sex continent modos: Primus est nocumentum ex aspectu corporum superiorum proveniens per impressionem communem. Secundus ex aspectu ipsorum secundum impressionem propriam procedens secundum diversas revolutiones corporum celestium. Tertius est aeris pitredinalis infectio. Quartus qualitatum intensio. Quintus earum permitatio totalis, quando cursus temporis naturalem totaliter exivit, ut cum hyemps est calida et sicca et estas frigida et humida. Et hec est pestilentia maior in qualitatibus. Sextus est permutatio unius qualitatis, altera in naturali statu manente, sicut in minori pestilentia.
Cause autem fundate in rebus in quibus nostrum consistit regimen secundum sex rerum numerum deversificantur et ipse sunt: Prima est aer secundum omnes suas inmutationes. Secunda est cibus et potus secundum suas dipositiones. Tertia est inanitio et repletio secundum debitum et indebitum processum. Quarta est motus et quies secundum moderationem et immoderationem. Quinta est sompni et vigilie usus. Sexta est accidentium anime concursus. In omnibus hiis immoderato usu acceptis accidit corruptio corpori.
Cause consistentes in incursu nocumentorum exteriorum sunt casuales, sicut percussio, morsus animalium venenosorum et cetere res a casu accidentes. Sunt autem infinite neque in numerum certum neque in comprehensionem scientie cadunt.
Quod autem harum causarum modi allis viventibus adaptentur, licet, sed non omnes. sicut homo omnia viventia in perfcetione virtutum et operationum excedit: brutum et plantam, et perfecta animalia imperfecta, similiter et incommoda et causa corruptionis toti, partibus, virtutibus, et operationibua obviantia in homine plura concurrunt et in perfectis quam in imperfectis et tam in animalibus quam in plantis.
Capitulum Quartum
De modis et causis preservationem a predictis specialibus aorrptionisDe causis autem et modis conservationum respondentium predictis nocumentis dissrendum est et a retardatione causarum intrinsecarum inchoandum est.
Consumptionem humiditatis retardat nutrimenti debita exhibitio, ipsam augens et actionem caloris resolventis obvians.
Multitudinem humiditatis reprimit usus rerum moderate desiccantium et exercitium et adventus rerum calorem naturalem intendentium.
Membrorum excessus reprimit rerum alterantium ablatio ad statum proprie equilitatis ipsa adducentium.
Humiditatis subtractionem, humoris frigidi aquosi obviationem, et eius multitudinem adimit per competens nutrimentum restauratio, caloris confortatio et humoris frigidi expurgatio.
Cause autem innaturales omnino per contrarium rerum administrationes refrenantur: Calor igitur debilis naturalis, per ea que eius qualitatem et sui subiceti augent, confortatur. Eius eventatio per expositionem aeris liberi et puri et per mebrorum hanelantium salvationem conservatur. Nocumenta spirituum per ipsorum recreationem et per malarum qualitatum eis accidentium regranationem expelluntur. Humorum detrimenta in hiis tribus corriguntur: evacuatione quantitatis, alteratione qualitatis vel repressione eius, putredinis remotione vel alterando, ut residuum ad usum corporis convertatur, vel totam substantiam putridam a corpore educendo. Ad omnes autem vias necessarium est regimen idonei nutrimenti. Menbrorum nocumenta contrariis suffragiis adimuntur. Mala igitur complexio contrariorum alterantium exhibitione reducitur. Singula officilia vicia propriis medelis congrue amputantur et communia eadem via per contraria reparantur, ut corpus ad statum perfectum valeat pervenire.
Cause ex anime actionibus provenientes secundum quietem moderatam et accidentium anime equalitatem adimuntur.
Exteriores cause sic reprimuntur. Impressiones communes et proprie a corporibus superioribus emanantes evitantur cum previsione cursuum stellarum secundum diversa tempora et cum premunitione corporis ab ipsorum nocumentis, et fortificatione virtutum corporalium et animalium. Nunquam enim corporis machina et virtutes anime ab hiis detrimenta incurrunt, nisi anima ignorantia teneatur, et nisi corpus debilis resistentie ad impresionum nocivarum receptionem fuerit apparatum.
Aeris dispositiones corriguntur per electionem bonitatis situum terrarum et aeris mundificationem; et ad hoc concurrit corporis apparatus per alterationem aeris dispositi repugnantem et per fortificationem virtutum corporis.
Nocumenta ex rebus in quibus consistit corporis regimen, provenientia auferuntur per eorum competentem administrationem que attenditur in qualitate, quantitate, tempore et ordine.
Hec autem consideratio ad medicinalem spectat speculationem, nam scientia medicinalis ordinatur ad corporis humani custodiam. Cum enim hoc corpus multis nocumentis sit obiectum, indiget arte conservante sanitatem et amissam recuperant. Si enum immutabile et invariabile esset et semper in optima compositione permaneret, non indige(re)t arte instituente ipsum. Sed quis mutatur et corrumpitur non servans eam quam habebat ex principio consitentiam, arte curativa et conservativa secundum hoc indiget. Sed ars custodiendi sanitatem non est ars que hominem securum a morte reddit neque corpus a nocumentis omnino muniat neque que unumquodque corpus ad ultimam vite longitudinem perducat, sed prestat preservationem et reatrdat humiditatis consumptionem et caloris velocem extinctionem atque resolutionem. Et corpus docet in sua fortitudine consistere et ad hoc habet opera deputata per regimen nutrimenti in restauratione deperditi et per regimen prohibens consumptionem et dessiccationem et putrefactionem, ut vita homnis possit continuari secundum ordinem et possibilitatem nature et secundum quod complexio et cuiuslibet dispositio promeretur.