Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

An mercedis intuitu Deo servire liceat

§. 3. An mercedis intuitu Deo servire liceat?

EX eo quod dictum est, Deo fruendum esse non Lutendum, quaestio suboritur, An Deum colere eique servire liceat intuitu mercedis. Nam si mercedem pro illa servitute expectat homo, non jam frui ultimo fine conquiescens; sed Dei dilectionem & servitutem ulterius in eam rem, quam ut mercedem Deo, sed uti videtur, utpote non in Deo tamquam spectat, referens. Solvitur haec quaestio distinctione mercedis seu retributionis, quam quis ex Dei servitute exspectare dicitur: aut enim merces illa est ipse Deus, sive (quod eodem recidit) operatio qua Deo conjungimur, nimirum ipsa Dei visio aut fruitio in qua consistit beatitudo nostra & vita aeterna; aut est aliquid praeter & extra Deum. Quod si priori modo mercedem intelligas; fatendum omnino est, quod ejusmodi mercedis intuitu, potest, imo debet homo Deo servire; tantum abest, ut (quod dicunt Haeretici) imperfectorum sit, hujusmodi mercedem tamquam finem in bonis suis operibus spectare.

Probatur id ratione, scriptura, & Patrum testimonio. Ratione quidem; quia inordinatum est, media non referri in proprium & legitimum finem: finis autem servitutis nostrae, quam Deo exhibemus in hac vita, est vita aeterna, qua in futuro saeculo perfecte Deo conjungemur; erit ergo inordinata nostra servitus, si non in illum finem a nobis referatur: qui quidem finis, quoniam ex servitute, imo pro servitute exspectatur; retributionis seu mercedis rationem habet. Id quod plenius probandum est, ubi de spe, impossibile est Deo placere: Spes autem Christiana facit in nobis ut intuitu retributionis futurae meritis operum agitur. Item sicut sine fide; ita sine Deum colamus. Est enim spes, exspectatio futurorum bonorum, ex Dei gratia & bonis operibus. Imo spes hoc includit, ut illa bona exspectentur sub ratione mercedis; quia Deus sic ordinavit, & hoc credere debemus per fidem: ergo & per spem ex spectare

Scripturae loca sunt ista, Psal. 118. Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas propter retributionem. Gen. 15. ad Abraham: Ego protector tuus & merces tua magna nimis. Isa. 45. Non dixi semini Jacob, frustra quaerite me, Heb. II. de Moyse: Aspiciebat in remunerationem, 2. Tim. 4. Reposita est mihi corona justitiae. 1. Coloss. 1. Propter spem quae reposita est vobis in coelis. Sic Matth. 19. quaerentibus Apostolis, Ecce nos reliquimus omnia, & secuti sumus te, quid ergo erit nobis? promisit Deus ampliorem prae aliis mercedem. Nam & mercedis nomen frequens est in scriptura, ut Matth. 5. 6. & alibi, dum promittitur pro piis operibus merces copiosa in coelis. Quae quidem merces est ipse Deus, sive Deum videre, Deo frui, in Deo delectari, cum Deo regnare.

Est autem notandum in his scripturis, eos nobis designari tanquam Dei propter retributionem cultores; qui nobis in iisdem scripturis, ut caeteris perfectiores & sanctiores commendantur, & quos constat Deum sincero amore dilexisse: ut sunt Abraham, Moyses, David, Petrus, Paulus, ac caeteri Apostoli, ex quo liquido monstratur, respectum mercedis, qualis hic intelligitur, non arguere imperfectionem operis, aut operantis.

His adde patrum testimonia, quibus aperte docent Deum aeternae remunerationis intuitu, colendum essa. Dicit enim Ambr. lib. 5. super Lucae 6. Studia ipsa virtutum sine remuneratione torpescunt. Chrysostomus hom. 35. in Gen. hortatur ut ad Domini mercedem respicientes, omnia operemur, & hom. 63. in Matth. dicit, nos spe retributionis corroborari. Aug. tractatu 51. in Joannem, cum quaesivisset, quo fructu, qua mercede, quo praemio amandus sit Deus, ita respondit: Gratis ametur, ut operis, quo ministratur illi pretium, sit esse cum illo. Et lib. I. de doct. Chr. cap. 32. Haec est merces summa, ut Deo perfruamur. Et lib. de Catech. Rud. cap. ult. Colatis & diligatis Dominum gratis, quia totum praemium nostrum ipse erit; ut in illa aeterna vita, bonitate ejus & pulchritudine perfruamur. Et serm. 100. de! diversis, cap. 5. breviter, inquit, praemium nostrum definitum est, per Prophetam, ero illorum Deus. Nolite aliquid a Deo quaerere nisi Deum: gratis amate, se solum ab illo desi lerate. Item Conc. II. in Psal. 118. ita vult nos gratis Deum colere; ut Deum non colamus, nisi propter Deum, ut sui cultus ipse sit merces. Et in Psal. 134. Hoc est gratis amare & sic amare debes, ut ipsum pro mercede desiderare non desinas, qui solus te satiet. Quod & alibi frequentissime inculcat Gregor. hom. 37. super Evangelia: Lelectet mentem magnitudo praemiorum: sed non deterreat certamen laborum. Eadem est aliorum omnium Patrum sententia, quos non opus est hic prolixe allegare.

Accedit authoritas Concilii Tridentini sessione 6. cap. 11. & can. 31. Denique authoritas Ecclesiae in officiis divinis, maxime de martyribus: Omnes sancti quanta passi sunt tormenta, ut securi pervenirent ad palmam martyrii. Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia, ut haere des fierent in domo Domini. Permanent immobiles, vitae perennis gratia.

Porro, si mercedis nomine, aliquid extra Deum intelligitur; plane non licet, Deum intuitu mercedis colere. Magna quippe fit illi summo bono injuria; quoties aliquid aliud, tanquam praestantius ac delectabilius ei anteponitur, ad quod assequendum ejus dilectio referatur. Neque vero laudanda, sed culpanda est talis Dei dilectio, quia ind bito fine vitiatur: quam proinde, vitiosam, perversam, impuram, sordidam, insinceram, Deoque indignam, ac vere mercenariam dilectionem vocare possumus. Hujusmodi mercedis respectum & expectationem in Deo colendo, utriusque testamenti scriptura vituperat, ut Matth. 6. d: hypocritis humanam gloriam spectantibus: Receperunt, inquit, mercedem suam. Unde & nos admonet, ne similiter faciamus: alioquin mercedem non habituros apud patrem caelestem. Item Malac. 1. ad sacerdotes. Quis est in vobis, qui claudat ostia, & incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis. Et capite 3. Dixistis, vanus est qui servit Leo, & quod emolumentum quia custodimus praecepta eius? Super quem locum Hieronymus: In praesenti saecylo, nquit, mercedem pro Dei exigunt servitute; ideo non recipiunt. Talem Dei servitutem removit a se David Psal. 72. ubi post animi sui fluctuationem indicatam his verbis, Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, postea subjunxit. Qd enim mihi est in caelo, & a te, id est, praeter te, quid volui super terram? quasi dicat, ninil. Quam vero spectaverit merc dem, docet sequenti versu: Deus cordis mei, & pars mea Deus in aeternum. Sanctum quoque Job calumniatus est Satan, quod non frustra, id est, gratis, sed propter bona temporalia, Deum coleret: Nun qui d Job, inquit, frustra timet Deum? numquid vallasti eum ac domum ejus, &c.

De hoc igitur genere mercedis intelligenda sunt loca passim obvia apud Aug. & alios Patres, qui gratis amandum & colendum Deum docent, nec mercedis intuitum admittere videntur. Quorum aliquot sequenti capite citabimus.

Sed quaeret hic aliquis, an propter immortalitatem, gloriam, sanitatem perpetuam, aliaque bona corporis, quae in futura vita expectamus, servire Deo liceat? Respondetur, si ad illa bona, tanquam ad finem proprie dictum, referantur opera quibus servimus Deo; inordinatam esse ejusmodi servitutem. Oportet enim finem praestantiorem esse mediis, quae propter ipsum suscipiuntur. Est enim finis, optimum respectu mediorum: atqui bona corporis quantumvis praestantia, longe posita sunt infra dignitatem justitiae etiam imperfectae, quae in hac vita servimus Deo: non ergo justitiae referat. Sin autem quaestio est, non de fine proprie opera ad bona corporis tanquam finem recte quis dicto, s. d de bono quodam comite & accessorio, quem finem secundarium vocare solent, id est, cujus consid ratio merito moveat hominem ad diligendum & colendum Deum, a quo tale bonum sibi proventurum speret; licitum est, hoc sensu propter bona quaecunque a Deo diversa, sive aeterna, sive temporalia, dummodo talia sint, quae recte a Deo sperentur, Deum colere: ut sunt sanitas, panis quotidianus, aeris temperies, pax, & tranquillitas reipublicae; & alia hujusmodi, non nisi propter Deum petenda, & in Deum, quum haben tur, referenda.

Neque arguit imperfectionem justitiae, hujusmodi rerum nabendarum intentio, & expectatio; nisi, quando quis sine illis non diligeret, aut minus diligeret Deum: quomodo vetus ille populus bonorum temporalium promissionibus, in qualicunque Dei servitute continebatur, alioquin statim ab ejus cultu recessurus. De qua re etiam sancto Job apud Deum obtrectabat Satanas dicens: Sed extende paulum manum tuam, & tange cuncta quae poßi det nisi in faciem bene dixerit tibi. Imperfectionis enim est, hujusmodi incitamentis indigere: sicut contra; perfectionis, non indigere; Quomodo dicimus perfectiorem eum esse, qui credit non visis miraculis, quam qui miraculorum adminiculo adducitur ad credendum, alias non crediturus, vel minus prompte crediturus. Nam quod simpliciter perfectioni justitiae ac dilectionis Dei non repugnet, Deum colere, cum spe & expectatione talium bonorum; patet exemplo Abrahae dicentis ad Deum Gen. 15. Domine quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, &c. Et exemplo Jacob Patriarchae dicentis Gen. 28. Si fuerit Deminus mecum, erit mihi Dominus in Deum. Imo exemplo Christi, de quo dicitur Heb. 12. quod proposito sibi gaudio sustinuit crucem. Unde & praecepto dilectionis Dei super omnia, atque ex toto corde adjungitur promissio vitae & foelicitatis temporalis Deut. 30. & 1. Paralip. 28.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3