Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Solvuntur argumenta quaedam in contrarium

§. 4. Solvuntur argumenta quaedam in contrarium.

PAtet ex supra dictis quo sensu sit accipiendum, quod apud Patres frequenter legitur, Deum gratis amandum & colendum esse, idque interdum etiam cum exclusione mercedis aut praemii a Deo expectandi. Ut apud Augustinum lib. I. de Civit. cap. 9. super Psal. 18. expositione secunda: ubitimorem castum interpretatur, gratis amantem; Item super Psal. 43. ad illud: a facie inimici & persequentis, & super Psal. 52. ad illud: Deum non invocaverunt. Ser. 72. & 234. de tempore. Serm. 3. de verbis Domini. Homil. 38. inter 50. Tractatu 3. & 11. in Joan. & epist. 52. Apud Chrysostomum in fine lib. 2. de Compunctione cordis, & Hom. 48. inGen. & apud alios subinde. Haec enim, ex sententia ipsorum Patrum sic accipienda esse, ut mercedis temporalis & creatae, non autem aeternae & increatae respectus excludatur; supra ostendimus. Quod ut magis pateat ex eodem Augustino plenius adhuc probatur. Nam tract. 3. in Joan. Cum dx sset: Noli ad praemium diligere Deum, statim subjecit; Ipse sit tibi praemium tuum. Et in expositione Psal. 72. vult a Deo non aliud praemium expectandum esse quam ipsum Deum. Et ser256. de tempore sic loquitur: Gratis amemus: Dominum enim amamus, quo nihil melius invenimus. Ipsum amemus propter ipsum, & nos in ipso, tamen propter ipsum. Quibus verbis explicat vim ejus, quod est gratis amare, Gratis enim Deum amat, qui in amore Dei, praeter & extra Deum nihil quaerit. Verum objici solent adversus doctrinam supe riorem, alia quaedam argumenta, quibus data jam solutio non videtur aptari posse.

Primum, Apostolus 1. Cor. 13. Charitas, inquit, non quaerit quae sua sunt: ergo nullam sibi expetit mercedem.

Secundum, Propheta cum gravi reprehensione dixit, Omnes sequuntur retributiones, Isa. I

Tertium, Hieronymus in commentario epistolae ad Philem. ita scribit: Sancti Christum diligunt, offerentes ei magis charitatem, quam ulla charitatis praemia postulantes.

Quartum, Bern. lib. de diligendo Deo cap. 7. Non enim, inquit, sine praemio diligitur Deus, etsi absque praemii intuitu diligendus sit: vacua namque vera charitas esse non potest; nec tamen mercenaria est: quippe non quaerit quae sua sunt. Et paulo post: Verus amor praemium non requirit; sed meretur. Et infra: Serviamus Deo in charitate, qui timorem expellit, laborem non sentit, praemium non requirit, meritum non intuetur. Nec diversus est apud eundem Bernardum locus ser. 83. super Cantica.

Quintum, Ambros. lib. 2. de Abraham cap. 8. Augustae, ait, mentes invitentur promissis, erigantur speratis mercedibus: ergo sperare mercedem ad mentes angustas pertinet.

Sextum, Author sermonis de filio prodigo, qui habetur inter Homilias Patrum in sabbato post Dominicam secundam Quadragesimae, distinguit trihominum Deo servientium genera: quorum alii pro temporali mercede Deo serviunt; alii pro vita aeterna; alii omnino gratis, quos postremos solos agnoscit praeditos amore filiali. Eadem fere habentur apud Bedam in Lucae 15. & ser. in sabbato praedicto, sumpto ex commentario.

Item Guerricus Abbas in morali expositione de filio prodigo in fine, docet filiorum mercedem esse haereditatem Paternam; sed tamen inveniri alium gradum sublimiorem, & affectum illo digniorem cum penitus castificato corde nihil aliud desiderat aut quaerit anima, nisi Deum ipsum. Neque enim suum aliquid, inquit, non foelicitatem, non gloriam non aliud quicquam, tanquam privato sui ipsius amore desiderat anima, quae ejusmodi est; sed tota pergit in Deum.

Octavum, Saltem videri potest, majoris esse perfectionis, si quis ita Deum amet, ut amando nullum omnino praemium aut mercedem spectet; eo quod Patres comparative interdum loquuntur, ut Chryso stomus in homilia supra citata, cum dicit: Major merces est, si non mercedis spe facias. Et Aug. ser. 3. de verbis Domini, ubi significat pertinere ad imperfectionem hominis, quod promissis ad Deo serviendum sit excitandus; cum alioqui melius sit sponte illi servire. Cujusmodi comparationem continent etiam Hieronymi verba paulo ante recitata

Postremo sic argumentatur, Charitas essentialiter est amor gratuitus, est enim amor amicitiae, quemadmodum docet S. Thomas 2. 2. q. 23. art. 1. In hoc autem distinguitur ab amore concupiscentiae quod amor amicitiae habetur ad illud, cui quis vult bonum, ut amico; amor autem concupiscentiae, ad il lud bonum, quod quis vult sibi, vel alteri, quomodo quis dicitur amare vinum vel equum, cum quo non potest esse amicitia: quemadmodum idem S. Thomas docet 1. 2. quaestione 26. articulo 4. Undi subjungit: id quod amatur amore amicitiae, simpli citer & per se amari; quod autem amatur amore concupiscentiae, non simpliciter & secundum si amari, sed alteri tantum amari. Ac tandem infer amorem quo aliquid amatur; ut ei sit bonum; esse amorem simpliciter: amorem autem quo amatur aliquid, ut si bonum alterius; esse amorem secuntanquam bonum aliquod, sibi consequatur, Deum dum quid. Ex quibus apparet, eum qui Deum amat intuitu praemii, quod est ipse Deus, id est, ut Deum amare amore concupiscentiae, & proinde non simpliciter, sed tantum secundum quid, Deum amare, imo nec charitate Deum amare: quippe quae est ami citia quaedam hominis ad Deum; sed amore quodam infra charitatis naturam posito. Eum vero, qui Deum amat omnino gratis & sine respectu mercedis amare Deum amore amicitiae, qui simpliciter amor est, & proprio nomine charitas vocatur. Sed ad haec objecta respondemus.

Ad primum, ergo respondetur, illos quae sua sunt quaerere secundum Apostolum, qui student privatis commodis, neglecto & posthabito bono communi, & proximorum salute. De quibus idem Apostolus Philip. 2. dicit: Omnes quae sua sunt quaerunt, non qua Fesu Christi. Id autem non facit qui Deum diligit ut Deo fruatur. Atque hoc modo exponit Aug. in regula

Ad secundum, Propheta per retributiones intelligit munera quibus pervertitur justitia, praecedienim, Omnes diligunt munera.

Ad tertium, Hieronymi sententia potest exponi de praemio temporali. Quam tamen si de praemio vitae aeternae potius intelligendam quis putet, sensum ejus accipiat ex solutione postremi argumenti.

Ad quartum, quamvis Bernardi verba quibusdam videantur habere difficultatem; satis tamen eipso loco liquet, eum loqui de praemio, quod diver sum sit a Deo & infra Deum, sic enim ait: Veru amor seipso contentus est, habet praemium; sed id quod amatur. Nam quicquid, propter aliud amari videaris; id plane amas, quo amoris finis pertendit, non per quod tendit. Paulus non evangelizat ut comedat, sed comedit ut evangelizet: eo quod amet non cibum, sed Evangelium. Et infra: Quanto magis Deum amans amma, aliud praeter Deum sui amoris praemium non requirit: aut si aliud requirit illud pro certo, non Deum diligit. & quae sequun¬ tur. Ex quibus intelligitur Bernardum de re proposita non aliud ab Augustino & aliis Patribus sensisse. Nam neque negat usquam Deum esse diligendum intuitu mercedis, quae sit ipse Deus.

Ad quintum respondetur Ambrosium loqui de mercede temporali.

Ad sextum dicendum, divisionem illam incerti authoris, non esse recipiendam; nisi forte author ille inter vitam aeternam & Deum ipsum putet distinguendum esse? ut ille dicatur omnino gratis Deo servire, qui non aliud spectat ut finem ultimum, quam Deum ipsum, cui servit: ille vero propter vitam aeternam, qui pro fine ultimo & summo bono spectat suum perpetuum bene & foeliciter esse, quatenus suum est, non quatenus in Deo.

Ad verba Guerrici, solutio habetur ex ipsis verbis quibus dicit tanquam sui ipsius privato amore, secus enim si haec omnia tandem in Dei gloriam referantur

Ad octavum, Ejusmodi sententiae partim continent comparationem improprie dictam, & de praemio loquuntur temporali, vel creato, partim accipiendae sunt secundum explicationem postremi argumenti.

Ad quod respondetur ex Bonaventura super. 3. dist. 27. art. 2. quaest. 2. Duplicem esse motum in charitate qua Deum diligimus; scilicet motum amicitiae & concupiscentiae. Motum amicitiae, quo qui desiderat Deo placere & servire, spectans in omnibus Dei honorem & gloriam: Motum concupiscentiae, quo desiderat Deum habere & videre. Si quando ergo dicunt Patres Deum sine intuitu praemii diligendum esse, comprehendentes etiam praemium increatum; id intelligendum de amore amicitiae. Si enim, inquit Bonaventura, per affectum amicitiae homo servit amico, cumque diligit, sine intuitu praemii, ut ait Philosophus, multo fortius amore charitatis homo vult bonum Deo sine intuitu alicujus retributionis. Sed per hoc non excluditur! quin charitas amore concupiscentiae exoptet & desideret illam summam mercedem apprehendere, ad quam finaliter intendit pervenire. Charitas ergo quatenus est amor amicitiae, non spectat praemium quatenus autem, simul etiam includit vel admittit motum concupiscentiae, spectat sibique sperat praemium; sed non aliud quam illud ipsum quod amat amore amicitiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4