Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Utrum virtutibus utendum sit, an fruendum

§. 5. Utrum virtutibus utendum sit, an fruendum

Virtutibus quibus bene vivitur, non esse fruendum sed utendum, ostenditur primum ex ec quod supra dictum est & probatum, juxta Theologicam fruendi acceptionem, solo Deofruendum esse, rebus caeteris utendum. Probatur id ipsum authoritate scripturae. Nam Sapientiae 8. dicitur de quatuor virtutibus cardinalibus: Quibus utilius nihil est in vita hominibus cum igitur sint res utilissimae; utendum iis est. Item authoritate Augustini, qui lib. 13 de Civit. cap. 8. docet virtutes propter solam beatitudinem amandas esse, & lib. 4. contra Julianum cap. 3. late monstrat non esse veras virtutes, quae vel nulli rei serviunt, vel alii quam Deo. Denique Lactantii testimonio, qui virtutes non propter se ex petendas esse, sed propter vitam aeternam atque beatam, quae consistit Dei in visione, docet compluribus locis, ut lib. 3. divin. Instit. cap. 12. & 17. lib. 5. cap. 17. & 18. & lib. 6. cap. 9. Unde & inter praecepta moralia Catonis legitur: Utere virtute.

Ex his igitur, falsitatis redarguitur doctrina Stoicorum, qui in virtute summum bonum hominis collocantes, docuerunt eam propter se tantum expetendam esse, & non ad aliud bonum praestantius re¬ ferendam, quod in ea sola dicerent satis esse praesidii, ad bene beateque vivendum. Quod autem pro hac Stoicorum sententia velut ex Ambrosio scribente in epistolam ad Gal. 5. objicit sibi Magister; id in Commentario Ambrosiano non reperitur: sed habetur in glossa interlineali, cujus Rabanus author esse creditur. Ibi enim dicitur, opera spiritus ab Apostolo fructus vocari, quia per se petenda sunt. Sed dicendum recte virtutes etiam propter se amari atque expeti, non autem propter se tantum, id est, cum exclusione finis ulterioris, ut nec propter se principaliter. Quamvis enim virtutes, per se amabiles sint, tanquam magna animi bona; sicut & sanitatem, tanquam .1agnum corporis bonum, per se optabilem esse confitemur; non tamen in virtutibus amorem figere, aut finem statuere licet; sed porro in Deum ut finem ultimum referendae sunt, ut per eas summum bonum nostrum quod Deus est, consequamur eoque fruamur. Sunt igitur virtutes perinde atque potiones quaedam salutares; non quidem amarae, quae tantum propter aliud sumuntur, nempe causa sanitatis; sed dulces, quae praeterquam quod sanitati conducunt, etiam in se habent, quod delectet. Neque huic responsioni contrarium est, quod ex Augustino jam citavimus, propter solam beatitudinem virtutes amandas esse; quasi inde sit consequens, eas propter se nullo modo esse expetendas. Sensus enim est, exponente Magistro, propter solam beatitudinem, tanquam finem ultimum, & summum, amandas esse virtutes, tametsi & in se habeant, unde amentur. Nam quod Lactantius lociis jam allegatis dicit & inculcat, vanum & stultum esse, vivere secundum virtutem, si nulla sit proposita spes vitae beatae; non recte dictum videtur: quia sicut vitia, per se inhonesta & mala sunt, & proinde fugienda, etiamsi nullus sit Deus qui vindicet (ut loquitur Lactantius) ita virtutes quoque per se honestae sunt & bonae, & ob id amplectendae, etsi nullum propositum sit praemium.

Ex iis quae jam dicta sunt potest etiam accipi sensus quorundam verborum Augustini in prima expositione Psalmi 18. ad illud; In custodiendis illis retributio multa. Non in aliquo, inquit, extra posito commodo, sed in eo ipso quo judicia Dei custodiuntur, multa retributio: multa est, quia gaudetur in eis. Commodum enim extra positum Augustinus intelligit, bonum aliquod externum, quod etsi interdum retribuatur custodientibus judicia Dei; non tamen in eo multa est retributio; multo enim major est in honesta & sancta tur, judicia seu praecepta Dei, Desi derabilia sunt sudelectatione, quam praeceptorum Dei custodia secum adfert: quia ut superius in eodem Psalmo diciper aurum & lapidem pretiosum multum, & dulciora super mel & favum. Verum quia non sunt magis desiderabilia, quam Deus ipse, sed ipsa potius in Deum tanquam summum desiderabile referuntur; hinc iis Augustini verbis, non excluditur, sed magis includitur intuitus retributionis, quae in Dei visione consistit, scilicet tanquam finis ultimi.

Sed rursum objiciet aliquis, beatitudinem hominis sitam esse in perfectis virtutibus, iis maxime, qui cte virtutibus perfectis. Nos autem, imperfectis itibus per cognitionem, & dilectionem perfectam homo Deo conjungitur; & proinde beatos frui perfedem frui imperfecte, quatenus in hac vita per eas imperfecte Deo conjungimur. Respondeo beatitudinem seu finem hominis ultimum dici bifariam: uno modo, ut objectum, cujus nimirum adeptione seu possessione homo beatus efficitur; & hoc modo in solo Deo sita est hominis beatitudo, quare & solo Deo fruendum: Altero modo; ut ipsam objecti illius adeptionem seu possessionem, quae est forma quaedam creata, animae rationali inhaerens, quae & formalis beatitudo vocatur. Atque haec est operatio perfectae virtutis, teste etiam Philosopho lib. ult. Ethic. Hac igitur beatitudine frui dicitur homo minus proprie, quatenus videlicet exercet actionem perfectissimam per quam objectum illud beatificum assequitur & apprehendit. Quo quidem sensu dici solet, beatos frui visione Dei, quia nimirum Deo fruuntur per visionem. Posset hic etiam quaeri, an virtute quis male uti possit, sed illi quaestioni locus est ad dist. 27. lib. 2. circa definitionem virtutis ex Augustino ibi traditam, qua dicitur, virtutem esse qua nemo male utitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5