Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

De iis rebus quae utuntur vel fruuntur

§. 6. De iis rebus quae utuntur vel fruuntur.

TUnc breviter exponendum, quae sint res, quiNbus utendi aut fruendi facultas competat. Manifestum est enim, non omnibus competere. Cum enim uti & frui sint actus voluntatis rationalis, sive intellectualis; consequens est, solam & omnem intellectualem substantiam, rebus uti aut frui posse. Et quidem de angelis & hominibus, quod, & quomodo rebus utantur aut fruantur, bene vel male satis liquet ex superioribus. Quomodo autem Deus, qui est substantia increata, frui vel etiam utidicatur re aliqua, plenius explicandum. Atque imprimis fatendum est Deum frui non alia quapiam re; sed seipso tantum. Nam se ipso beatus est, & in seipso conquiescit, solus per scipsum, & in seipso, ut perfectissimus, ita foelicissimus. Fruitur autem seipso, non eodem prorsus modo quo creatura ipso fruitur, haec enim in illo conquiescit, tanquam in ultimo suo fine, caeteris utens ad hunc finem consequendum: Deus autem, proprie finem non habet, quia Dei nulla est causa. Unde nec sibi ipsi proprie finis est; quia nec sui ipsius causa est, nec sibi ipsi causa alicujus boni. Neque etiam, ad hoc ut seipso fruatur, rebus aliis utitur; cum bonorum nostrorum non egeat, Psal. 15. & ante omnem creaturam ab aeterno perfectissime beatus fuerit. Sed frui seipso dicitur; quia cum sit in seipso perfectus, sibique per omnia sufficiens, & sibi semper praesens, in seipso, tanquam infinito bono, perfectissime delectatur, nihil habens extra se, quo velut ad finem bonum illud summum, id est, seipsum referat. Ipse igitur est & fruens, & id quo fruitur, & fruitio ipsa. Nihil enim horum, in illa simplicissima natura, tanquam diversum aliud ab alio cogitari debet.

Porro Deum seipso frui testatur Gregorius lib. 32. Mor. cap. 7. de eo dicens: Ipse vere gloriosus est, qui dum seipso perfruitur, accedentis laudis indigens non est. Ubi & de usu subjicit in hunc modum: Ipse speciosis induitur vestibus, quia sanctorum angelorum choros, quos condidit, in usum sui decoris assumpsit. Igitur quod ad usum attinet rebus omnibus a se diversis utitur Deus: tametsi longe alia ratione, quam iisdem rebus utantur homines, quemadmodum recte docet Augustinus lib. 1. de doct. Chr. cap. 31. & 32. Homines enim rebus utuntur tanquam sibi commodis aut necessariis, ad finem suum consequendum: Deus autem, iis uti dicitur, quando eas ordinat in finem aliquem; finem, inquam, non Dei, sed rerum ipsarum. Quod ut exemplo declaretur. Utitur Deus homine, dum eum per gratiam suam dirigit in ultimum ejus finem, id est, in Deum ipsum quo aliquando perfruatur; utitur & hominibus malis, dum eos, eorumque actiones ordinat, ad declarandam suam in eorum punitione justitiam, vel ad probandum justorum patientiam, vel ad aliud simile bonum. Quae quidem bona sunt, & fines, non ipsius Dei sed hominum; malorum quidem tanquam instrumentorum, seu mediorum quae ad tales fines a Deo ordinantur; bonorum vero, quia boni, per illa media fines istos tanquam bona quaedam sua assequuntur. Bonum enim illis est & justitiam Dei declarari, & ipsorum probari patientiam. Similis ex¬ plicatio in rebus caeteris adhiberi potest; imo in omniactione tam mala quam bona. Neque enim mala, id est, peccata esse sineret optimus idemque omnipotens Deus, nisi sciret, etiam illis bene uti, quemadmodum docet Augustinus Ench. 11. 27. & 100. id est, nisi posiet & vellet ea ordinare in finem aliquem congruum homini vel alii cuicunque creaturae. Adde quod si homo peccatis tam suis quam alienis bene uti potest, ut supra dictum est, consequens est, Deum multo magis posse bene uti peccatis, non quidem suis; quia peccatum in Deum non cadit: sed alienis, vel hominum, vel angelorum; praesertim, cum hoc ipsum, quod homo bene utitur peccatis, Dei sit opus, quod ipse in homine operatur. Patet ex dictis quo sensu Deus operari dicatur propter finem. Operatur namque propter finem increatum, quando seipsum creaturis omnibus earumque operationibus, quarum omnium ipse author est, finem praestituit, juxta illud Prov. 16. Umversa propter semetipsum operatus est Dominus, id est, omnia fecit propter gloriam suam. Ad hanc enim tanquam ultimum finem omnia quae Deus facit, ipso dirigente referuntur. Nec aliud significasse videtur Augustinus, quando lib. I. de doctr. Christ. cap. 31. dixit, Nos quidem res quibus utimur, ad id referre, ut Dei bonitate perfruamur; Deum vero ad suam bonitatem usum nostrum referre. Et infra; Ille igitur usus qui dicitur Dei, quo nobis utitur, non ad ejus sed ad nostram uti litatem refertur; ad ejus autem tantummodo bonitatem. Nam utrobique bonitatem, intellige declarandam, quae bonitatis divinae declaratio atque ostensio, gloria Dei est. Sed & hoc de malis, eatenus verum est, quia Deus mala quae non ab ipso fiunt, sed a creatura deficiente, ordinare novit ad gloriam suam: dum ea puniens, in opere justitiae suae glorificatur, juxta illud Prov. ibidem. Impium quoque ad diem malum, scilicet operatus est, seu ordinavit Deus propter semetipsum, id est, ad gloriam suam. sit una, finis alterius, exempli gratia, homo finis mun¬

Operatur etiam Deus propter creatum finem, quando in rebus creatis eum constituit ordinem, ut di visibilis, sanitas medicae potionis, & ita in aliis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6