Capitulum 1
Capitulum 1
Unum esse Deum, non plures
ACCEDENTI ad investigandum aliquousque mysterium Trinitatis, ante omnia certissime tenendum est, unum esse Deum, enim esse & posse in divinis atque aeternis eadem, in quibus potentia ab actu nunquam est separata. Hanc Dei unitatem passim Scriptura commemorat plures autem Deos nec esse, nec esse posse. Sunt ut Deut. 6. Audi Israel: Dominus Deus noster, Deus unus est, quod a Christo in Evangelio repetitum est. Marci 12. Item Deut. 4. Non est alius praeter unum 1. Reg. 2. Non est alius extra te, Isa. 37. Tu es Deus solus. & 44. Ego primus & ego novissimus & absque me non est Deus, & 45. Ego Dominus & non est amplius: extra me non est Deus, & iterum, ego Dominus & non est alter, quod & infra saepius repetitur, Jud. 5. de Patriarchis, Deserentes caeremonias quae in multitudine est altißimus creator omnipotens, Marci 10. Nemo bonus nisi unus Deus, Gal. 3. Deus autem unus est. 1. Cor. 8. Nullus est Deus nisi unus. Nam etsi sint qui dicantur Deorum erant, unum Deum caeli coluerunt; Eccl. I. Unus Dii, sive in coelo sive in terra nobis tantum unus Deus. Quo loco neminem turbare debet illa parenthesis (S unt Dii multi & Domini multi) quasi fateatur Apostolus esse Deos multos licet a nobis non colendos: sensus enim est, esse aliis sed graviter errantibus multos Deos, nobis autem lumine fidei illustratis, non esse nisi unum Deum; vel certe id quod dixerat, qui dicantur, in parenthesi repetendum est, hoc modo: Si quidem sunt qui dicantur Dii multi.
His accedit totius Ecclesiae Catholicae confessio, tam in Symbolo Constantinopol. & Athanasii, & in scriptis omnium Patrum, quam in ore omnium fidelium una voce profitentium, se credere in unum Deum. Sed cum in hac veritate tanquam primo religionis fundamento non tantum Christiani omnes conveniant, verum etiam Judaei & Mahometani, & omnes fere omnium temporum haeretici; cumque etiam ratione naturali possit eadem haec veritas demonstrari, quemadmodum proximo capite docebimus, non est nobis in ejus probatione diutius haerendum; praesertim cum saniores omnes Philosophi, sic quoque sensisse inveniantur, lice disertis verbis communem errorem damnare non fuerint ausi, ut Pythagoras, Plato, Aristoteles, & alii. Nam de Pythagora sic Boetius loquitur lib. 1. consol. Ph. Instillabas auribus cogitationibusque quotidie meis Pythagoricum illud, ἐνὶ θεῳ, θηοvis, uni Deo, non Diis. De Platone vero, quod unum Deum agnoverit testatur Cyprianus in libro de Idolorum vanitate, & ex Cypriano Augustinus in fine lib. 6. contra Donatistas. Item Eusebius lib. II. de praeparatione Evang. cap. 9. valde clare ex ipso Platone. Aristotelem autem omnia reduxisse ad unum primum movens immobile, infinitum, indivisibile, aeternum, quod non est aliud quam unus Deus, notum est iis qui Physica & Metaphysica ejus legerunt. Hermes quoque Trismegistus unum Deum loquitur, & eum incomprehensibilem atque inaestimabilem confitetur, ut habet ibidem ex Cypriano Augustinus.
Ex dictis facile est judicare, quo loco habendae sint istae propositiones, plures sunt Dii, non unus est Deus, cum enim evidenter atque ipsis terminis adversentur huic propositioni: unus est Deus, ac posterior etiam illi contradicat, non est dubitandum quin sint haereticae atque impiae. Et quamvis Alfonsus de Castro lib. 1. de punitione haereticorum cap. 3. dicat hanc propositionem, tres sunt Dii, sapere haeresim, eo quod ex vi verborum parata est, ut ait, haereticum sensum reddere, revera tamen nihil obstare credo quo minus simpliciter censeatur haeretica, prout verba jacent, non minus quam istae, duo sunt Dii, quatuor sunt Dii, plures sunt Dii; licet aliquis posset hunc ejus dare sensum catholicum, tres sunt habentes divinitatem; sed hic sensus illi propositioni non respondet, neque propter hunc sensum illa propositio ullatenus est admittenda, quemadmodum ex infra dicendis manifestius evadet.
On this page