Capitulum 2
Capitulum 2
Quomodo intelligendum sit unum esse Deum
UNitas divinae naturae quam Christiana fides confitetur, non tantum plures specie Deos, sed & numero distinctos excludit. Specie plures finxit & coluit caeca gentilitas; Quem errorem ex parte secuti sunt Manichaei, duos Deos tanquam duo principia constituentes, bonum & malum; alterum novi testamenti Deum, alterum veteris, nec diversos tantum natura, sed & contrarios: Quo figmento nihil absurdius. Nam & is cujus natura mala est, Deus esse non potest, cum Deus non nisi in bono intelligatur; & is cujus bona est natura, si a contraria mali natura impugnatur, & subinde vincitur, ut illi docebant, imperfectus est & miser, ac proinde nec Deus. Significat enim hoc nomen rem summe perfectam & beatam: Quibus argumentis errorem illum Augustinus refellit, passim in libris contra Manichaeos scriptis
Quod autem nec numero distincti Dii esse possint, & ad sensum vulgarem accommodata, haec est. subjectis rationibus ostenditur, quarum prima facilis
Si plures numero Dii sunt, vel uni omnes subjiciuntur summo Deo vel nulli, sed pari sunt potestate praediti; si subjiciuntur uni, consequens est unum illum solum esse Deum. Nam ut Aug. lib. I. de doctr. Christ. cap. 6. hoc omnes Deum consentiunt esse; quod caeteris rebus omnibus anteponunt. Unde patet absurditas Philosophorum quorundam, qui plures constituere Deos ab uno ortos, & ab eo immortalitate donatos eidemque subjectos. Ad quem modum etiam loquitur Plato interdum, ut in Timaeo. lib. de repub. & de legibus. Si vero nullum supra se guli, sequitur universum hoc, non gubernari eo reDeum agnoscentes, pari potestate dominantur singiminis modo, qui sit optimus: Constat enim tam vulgi judicio, quam eorum sententia, qui politica tradunt, monarchicam gubernationem, qua nimirum unus caeteris principatur, optimam & praestantissimam esse; utpote quae concordiae sit conservatrix, & perpetuitati optime consulat: Inde enim est quod & Christus unitati & perpetuitati Ecclesiae suae prospectum esse volens, unum ei praefecerit pastorem suum in terris vicarium.
Secunda ratio sumitur ex simplicitate naturae divinae. Ea enim simplicitas omnem excludit compovelut partibus integrantibus, sive ex subjecto & acsitionem, sive ex materia & forma, sive ex membris cidente, sive denique ex natura & supposito. Ratiest, quia Deus est substantia perfectissima; quo quid autem perfectius, eo simplicius. Oportet ergo Deo perfectissimam simplicitatem tribuere. Hinc porro sequitur, in Deo non aliud esse naturam, aliud sup positum quod naturam habet, sed rem prorsus eandem. Quibus constitutis sic licebit ratiocinari: Ubicumque species aliqua communis est, quae de multis individuis dicatur, aliud est natura, aliud suppositum, exempli gratia: Petrus per aliud est homo, per aliud hic homo a Joanne distinctus: Atqui ostensum est in divinis non aliud esse naturam, aliud suppositum: Ergo non est ibi agnoscere individua unius speciei numero distincta; & proinde non est putandum Deum praedicari de Patre & Filio, & Spiritu sancto, tanquam speciem de individuis: Deus ergo nec speciei rationem habet, quia non significat naturam communem per modum universalis, id est, multiplicabilem, nec individuum est alicujus speciei, quia in omni tali individuo, aliud est natura, aliud suppositum: Quae duo jam ostendimus in Deo non esse diversa. Communicatur quidem natura divina tribus Personis, sed in illis non multiplicatur. Neque enim illa eis communicatur secundum communem aliquam notionem; sed secundum rem unam numero, Unde tres personae divinae non possunt dici tres Dii, sicut tria humanae naturae supposita vocantur & revera sunt tres homines, sed tantummodo unus Deus. Hic enim una eademque singularis natura est in singulis, ibi vero natura communis tantum est eadem; singularis vero quae & particularis, in singulis diversa. Tertia ratio sumitur ex infinita Dei perfectione: Deus enim cum sit ens perfectissimum, necessario omnem essendi perfectionem in se continet: fieri ergo non potest, ut sint plures Dii. Nam si essent, differre eos inter se oporteret, & proinde aliquid uni conveniret quod non alteri; atque ita is cui deesset perfectio alterius, non esset Deus, quia non esset simpliciter atque omni modo perfectus.
Quarta ab unitate totius universi. Quaecunque enim existunt etsi diversissima, ordinem quendam habent inter se, cujus ordinis ratione unum mundum constituunt; Quod fieri non posset nisi ab uno aliquo ordinarentur, quia per se unum, unius est causa, unus igitur est Deus totius mundi creator & gubernator.
Quinta ab omnipotentia Dei. Si enim omnipotens est Deus: Ergo tollere potest omnem potentiam a sua diversam, omnemque ejus actionem impedire; ergo praeter unum nullus est omnipotens, & proinde nec Deus. Has & alias hujusmodi rationes, tradunt S. Thomas, Bonav. & alii Doctores, super praesentem dist. Item S. Thomas 1. q. 11. art. 3. & q. 103. art. 3. & alibi. Et quidem Bonaventura affirmat si recte accipiatur significatum hujus nominis, Deus, non solum esse impossibile, sed etiam non intelligibile, plures esse Deos: eo quod vocabulum, Deus, significet simpliciter summum, & in re, & in opinione cogitantis. Unde, inquit, qui plures finxerunt Deos, non intellexerunt Deum secundum nobilitatem divinam. Quo pertinet etiam illud quod apud Prudentium, in Romano, puer Christianus dicit: Est quicquid illud, quod ferunt homines Deum, Unum esse oportet, & quod uni est, unicum, Genera Deorum multa, nec pueri putant. Idem poeta initio Hamart. rationibus quae non absimiles sunt, istis supra allatis, contra Marcionistas probat unum esse Deum. Est & alias hoc argumentum frequens apud veteres ubi contra Gentiles, de vera religione disputant.
On this page