Capitulum 3
Capitulum 3
Tres esse Personas in divinis summarie ostenditur ex Scripturis
AD ostendendum Personarum pluralitatem, ac distinctionem in Deo, solis divinis testimoniis utendum est, ac sola divina authoritate nitendum: quia mysterium hoc Trinitatis a lumine intellectus nostri adeo remotum est, ut nulla humana ratione, vel probabiliter possit ostendi. Divina testimonia partim in sacris litteris, partim in traditione & doctrina Ecclesiae posita sunt; Et quidem fides Ecclesiae, de hoc mysterio post Scripturam maxime elucet, in tribus Symbolis, nimirum Apostolico, Constantinopolitano, & eo, quod dicitur Athanasii. Haec enim in Ecclesia plurimum frequentantur. Deinde in oecumenicis Conciliis, Nicaeno, Constantinopolitano, Calchedonensi, Lateranensi, ac denique in consensu omnium Patrum, omniumque fidelium. Scripturae vero loca praecipua, quibus Personarum in Deo Trinitas monstratur, haec sunt. Matt. ult. Baptizantes eos in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. I. Joan. 5. tres sunt qui testimonium dant in caelo Pater, Verbum & Spiritus sanctus, & hi tres unum sunt. Gal. 4. misit Deus spiritum filii sui in corda nostra, clamantem Abba pater, Rom. 8. Si spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis. Joan. 15. Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis, qui a patre procedit. Quae scriptura non modo trinitatem Personarum docet, sed & ordinem quemdam indicat inter eas, juxta processionis modum. Nam Spiritum sanctum a Patre procedere aperte pronunciat. Eundem autem etiam a Filio procedere, insinuat, cum ait: Quem ego mittam vobis. Filium quoque a Patre existere significat, per hoc quod Filius, Spiritum missurus dicitur a PatreRursum de Patre & Filio, Joan. 10. Ego & Pater unum sumus, & Joan. 16. Omnia quae habet Pater, mea sunt. & Philip. 2. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, & complura alia.
Quamvis autem Scriptura veteris Testamenti, parcius de tanto mysterio locuta fuerit; nec ibi tamen desunt loca, quae vel clarius, vel obscurius Personarum in Deo discrimen indicent. Et primum, Patris & Filii, ut Psal. 2. Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et rursus pro eo quod est in vulgata versione, Apprehendite disciplinam: Hebraice est. Osculamini filium. & Psal. 109. Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, quae duo loca dePatre & Filio intelligenda, docet Scriptura novi Testamenti, Mart. 22. Act. 2. & 13. Heb. 2. & 5. Eodem pertinet illud 2. Reg. 7. Ego ero illi in patrem & ipse erit mihi in filium, interpretante Apostolo Paulo Heb. I. Et illud Michaeae 5. de filii nativitate, Egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis. Quem locum Matth. 2. etiam sacerdotes & scribae Judarci populi ad Christum retulerunt, tametsi mysterium divinitatis ejus ignorantes. Item Prov. 30. de Deo Sapiens ita interrogat, quod nomen est ejus& quod nomen filii ejus, si nosti? Ubi innuitur tam Filii, quam Patris naturam esse incomprehensibilem. Ecclesiasticus autem cap. ultimo: Invocavi, inquit, Dominum patrem Domini mei. Apud quem etiam cap. 24. sapientia Dei de se dicit; Ego ex ore altißimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.
De Spiritu sancto sunt haec & hujusmodi testimonia. Isa. 61. Spiritus Domini super me. Et Psal. 138. Quo ibo a Spiritu tuo? Quae sententia cum Spiritum sanctum ubique esse testetur, divinitatem ejus aperte declarat. Quale est & illud Sap. 1. Spiritus Domini replevit orbem terrarum, & alia multa quae capite 7. & 8. ejusdem libri, de spiritu Dei scripta leguntur. Item illud cap. 9. Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, & miseris spiritum sanctum tuum de altissimis. Denique tres in Deitate Personas, una sententia complexus est David Psal. 32. cum ait: Verbo Domini caeli firmati sunt, & spirituoris ejus, omnis virtus eorum. His praeterea accedit, quod statim initio Genesis, & postea in eodem libro, & alibi per universam Scripturam veteris Testamenti frequentissime Deus plurali numero vocatur, Elohim; Quae res non videtur carere mysterio significandae Trinitatis. Nam etsi ad peculiarem phrasim Scripturae Sacrae vel Hebraeae linguae hoc recte referatur; ratio tamen illius phrasis jam inde ab initio usurpatae non alia convenientior reddi posse videtur, quam divini tus ita provisum fuisse, ut tali modo loquendi my sterium Trinitatis, per omnem fere Scripturam in originali lingua tacite nobis insinuaretur. Unde etiam est quod omnia nomina Dei in Scripturis, uno excepto nomine tetragrammato, in quo maxime divinae essentiae unitas commendatur, reperiantur interdum numero plurali posita. Item quod nomen Dei singulare, in Scripturis aliquando adjunctum habet verbum vel adjectivum pluralis numeri, ut Ecclesiast. 12. Memento creatoris tui, & apud Job. 35. Ubi est Deus factormeus, quibus locis in Hebraeo est, factores, creatores, & alibi non raro, in Psalmis & Prophetis; sicut & contra persaepe Dei nomen, plurale adjunctum habet verbum singulare, ut in capite libriGen. In principio creavit Deus caelum & terram. His enim loquendi modis convenienter videtur simul & personarum in Deo pluralitas, & essentiae unitas significari; dum in eadem sententia numerus pluralis cum singulari jungitur: & hujusmodi quidem argumento, quod ex nomine Dei pluraliter in Scripturis posito, sumptum est, utuntur Magister in textu & alii multi. Si quibus tamen videatur totum hoc ad nudam phrasim Hebraei sermonis, sive mysterii significatione referendum esse; ideoque parum solidum esse contendant argumentum quod inde petitur, non est de ea re magnopere laborandum, cum aliae satis multae & solidae possint adferri ex Scripturis etiam veteris Testamenti, mysterii hujus probationes: Quale est praeter ea quae supra allata sunt, illud imprimis quod Gen. 1. Deus dicitur dixisse, Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram. Nam illae voces faciamus & nostram, numerum quemdam indicant personarum in Deo, sicut hae voces imaginem & similitudinem, singulariter posita designant unitatem naturae. Nec enim dici potest (ut quidam Hebraei volunt Deum ibi sermonem convertere ad Angelos; tum quia Angeli non fecerunt hominem, sed solus Deus; tum quia homo nusquam legitur factus ad imaginem, & similitudinem Angelorum; sed solius Dei ad cujus imaginem & similitudinem facti sunt etiam ipsi Angeli. Sane locum hunc ad Trinitatis mysterium retulerunt Patres, Hilarius lib. 3. & 4. de Trin. Aug. in fine, lib. de Gen. imperfecti; & lib. 12. de Trin. cap. 6. & lib. 14. cap. ultimo & Fulgentius de fide ad Petrum cap. 1. & alii. Similiter nec illud caret pluralitatis in Deo significandae mysterio, quod dicit Deus Gen. 3. Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, quia nimirum auscultaverat dicenti, Eritis sicut Dii scientes bonum & malum. Quo loco in Heb. eadem vox est, quae uni vero Deo tribuitur ut verti potuerit: Eritis sicut Deus, scientes bonum & malum; praesertim cum sit verisimile tentatorem statim primo accessu voluisse homini persuadere Deorum pluralitatem, Similis est Scriptura. Gen. 11. Domino dicente: Venite, descendamus, & confundamus ibi linguam eorum. In his enim verbis pluralitas, imo Trinitas Personarum continetur, pluralitas quidem, quia nemo sibi ipsi dicit, venite & descendamus, &c. Trinitas vero quia nec ad unum dicitur venite, sed ad plures. Si ergo unus loquitur ad plures, tres ut minimum esse oportet, nec est quod in hujusmodi confugiatur ad prhasim scripturae. Nusquam enim in Scriptura legimus dictum: venite faciamus hoc aut illud, ubi unus solus sibi ipsi loqueretur, & non potius ad alios sermonem converteret, ut hoc eodem capite Genesis: venite faciamus lateres, Et iterum venite faciamus nobis civitatem. Et cap. 37. venite occidamus cum. Item Exod. 1. Venite sapienter opprimamus eum. Et in Psal. Vemte exultemus Domino.
Sed forte putabit aliquis hoc saltem loco nihil esse absurdi, si dicamus Deum haec verba locutum ad angelos, juxta opinionem Hebraeorum. Respondeo nusquam reperirisic ad angelos locutum Deum, ut diceret, faciamus hoc aut illud: Deus enim praecipit angelis tanquam ministris suis, ut faciant, non autem quasi sociis dicit faciamus. Praeterea ad hoc mysterium significandum faciunt, quod Abraham, Genes. 18. tres vidit & unum adoravit, ut de eo canit Ecclesia. Quod Gen. 19. dicitur, pluisse Dominus a Domino, id est, Filius a Patre. Sic enim eum locum intelligi volunt Patres Concilii Syrmiensis apud Hilarium in libro de synodis & quidem sub anathemate. Item quod Oseae 1. scribitur: Dicit Dominus: Salvabo eos in Domino Deo suo, quod Zacha. 2. Dixit Dominus ad Satan increpet te Dominus, o Satan. Et alia hujusmodi.
Proferunt etiam nonnulli, illud initium Gen. In principio creavit Deus coelum & terram, videlicet urgentes Hebraicam dictionem quam noster interpres, vertit, principium; illi autem putant, filium verti posse hoc modo: in filio creavit Deus, &c. Sic enim Tertull. in lib. contra Praxeam, & Hilarius in Psal. 2. Et alii quidam opinati sunt, ut refert Hieronymus initio quaestionum Hebraicarum. Sed eodem Hieronymo testante, falso id putant: non enim aliud quam caput, principium, & quod primum est cujusque rei, vox Hebraea significat. Alii quidem ut meminit Augustinus lib. II. de Civit. cap. 32. principii vocabulum & significatum retinent, sed tamen de filio dictum putant, In principio, sicut ipse filius Joan. 8. se dixit esse principium. Itaque volunt initio totius Scripturae sacrae fidem Trinitatis nobis esse commendatam, quando quidem de tertia Persona statim sequitur: Spiritus Domini ferebatur super aquas. Verum hi quoque a simplici intelligentia Scripturae recedunt, qua in principio fuisse aut factum esse id dicitur, quo nihil prius fuit, aut factum est: sic enim & ipsum verbum fuit in principio; quia nihil fuit ante ipsum. Nam si principium est Flius, cum dicitur: In principio creavit, &c. erit similiter principium Filius, ubi dicitur: In principio erat verbum, cum sermo sit similis. Atque ita sensus hujus erit, in filio fuisse ver¬ bum, id est, filium in seipso. Qui sensus proposito Evangelistae minime convenit. Adde quod etsi filius revera sit principium, nusquam tamen principii vocabulum filio appropriatum legimus, cum Patri magis ac plenius id congruat ut docebitur ad dist. 29.
Quod vero ad illam attinet sententiam: Spiritus Domini ferebatur super aquas, licet Hebraei spiritum interpretentur flatum corporeum, id est ventum, sicut in Psalmo dicitur, flabit Spiritus ejus & fluent aquae, Hieronymus tamen loco memorato docet ad litteram Spiritum sanctum significari; atque huic intellectui, plerique Catholici scriptores concordant; ita tamen ut dictum id intelligatur cum allusione ad flatum corporeum, hoc aut simili sensu: Spiritus divinus incubabat aquis, id est, fovebat aquas simul cum terra illi subjecta (nondum enim separatio aquarum facta erat) ad futuram rerum germinationem, quae nimirum fieri solet ex permixtione humoris cum materia terrestri. Si quis igitur Personarum Trinitatem in hoc exordio Ghesis requirat, rectius ille recurret ad Hebraeam vcem, Elobim, quae pluralis est numeri, & si unum in numero facias, duos ut minimum complectitur, quibus tertiam personam adjungat statim post suo nomine significatam, cum dicitur: Spiritus Domini, &c.
Et haec quidem de Trinitate ex Scripturis utriusque Testamenti summarie dicta sint. Nam pro divinitate Filii, separatim dist. 9. & pro divinitate Spiritus sancti dist. 10. propria testimonia complura ex iisdem Scripturis proferentur. Porro veterum Patrum scripta de hac re extant plurima, passim omnibus legentibus obvia. Utrum autem ratione demonstrari possit hoc mysterium, & in quibus creaturis imago aut vestigium ejus inveniatur ad proximam distinctionem declarandum est. Jam ut hoc loco saltem in genere admoneatur, qua cautela utendum sit, loqui volentibus de hoc Sacro sancto Trinitatis mysterio; ne vel unitatem naturae incauta locutione quis dividat, vel Personarum discrimen confundat diligenter consideranda sunt & retinenda, quae praescripta habemus in symbolo Athanasii, & in libello Fulgentii de fide ad Petrum cap. 1. Caetera eodem pertinentia; ex iis quae circa distinctionem 4. dicemus, petantur.
On this page