Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Qui praecipui errores circa Trinitatem extiterint

§. 4. Qui praecipui errores circa Trinitatem extiterint.

DE mysterio Trinitatis, hi fere praecipui sunt errores, jam olim totius Ecclesiae consensu condemnati.

Primus Judaeorum, qui Trinitatem Personarum in Deo prorsus negaverunt. Qua in re cum iis sen tiunt Mahumetani & hodierni quidam Haeretici in Sacro-sanctam Trinitatem impie blasphemi, ob id Trinitarii vel Antitrinitarii dicti. Ab hoc Judaico errore, quam minimum distat secundus qui apud Epiphanium, Philastrium, & Augustinum scribentes de haeresibus, Noetianorum & Sabellianorum esse dicitur. Hi enim ut naturam, ita & Personam in Deo non nisi unam agnoscunt; docentes eundem esse Patrem qui Filius, & qui Spiritus sanctus, videlicet tria nomina ejusdem rei quae rationis eademque persona alia ratione Pater dicatur, alia Filius, alia Spiritus sanctus; uti plenius videre est tantum diversitatem quandam significent, ut una apud Epiphanium Heresi 42. Iidem haeretici consequenter affirmabant Patrem incarnatum, & passum esse; unde & Patripassiani appellati sunt, idemque fatebantur de Spiritu sancto. Breviter autem & dilucide refellitur hic error; quia cum Pater sit is qui genuit, Filius autem qui genitus est, sequeretur, si idem Pater qui Filius, ut idem seipsum genuerit, & ex seipso genitus sit; quod est absurdissimum. Oportet ergo non eundem esse Patrem & Filium, quae proba¬ ¬ tio etiam Spiritui sancto accommodatur, quem impossibile est a seipso procedere.

Tertius error est Arianorum, qui sicut personas, ita & naturas dividebant; in Patre & Filio, negantes Filium esse Patri ὁμουσιον, id est, coessentialem sive consubstantialem; unde Filium creaturam esse, & non semper fuisse, & natura mutabilem esse, ac proinde non proprie, sed participatione quadam, Deum esse fatebantur; quemadmodum latius videre est apud Scriptores Historiae Ecclesiasticae. Eam haeresim primus doctissime confutavit Alexander Alexandrinus Patriarcha in epistola ad Alexandrum Constantinopolitanum, & altera ad universas Ecclesias. Mox eandem condemnavit Ecclesia Catholica in magno Concilio Nicaeno.

Quartus est Macedonianorum, qui ex Ariano fonte manavit, quod enim docebat Arius de Filio, idem affirmabat Macedonius de Spiritu Sancto; nempe Spiritum Sanctum non ejusdem esse substantiae cum Patre & Filio, sed creaturam Patre Filioque minorem, & utriusque administram; sed & hunc nefarium errorem confestim anathemate condemnavit Ecclesia in Conc. Constant inopolitano.

Quintus est eorum, qui etsi neque Filium, neque Spiritum Sanctum creaturam esse dicant, neque eos ex nihilo esse, neque in tempore processisse, sed ab aeterno, & ex Patris substantia; in quibus omnibus ab Ario & Macedonio recedunt, docent tamen Patrem, Filium, & Spiritum Sanctum, tres esse spiritus aeternos, essentiali numero differentes, nec aequales inter se, sed Patrem caeteris esse longe eminentiorem. Ita docuerunt hoc saeculo novi Ariani authore quodam Valentino Gentili: dico novos Arianos. Satis enim ea sententia convenit cum doctrina quam tradiderunt olim Ariani posteriores, ut Maximinus contra quem disputat August. & alii, & cum dogmate Peratarum quorum meminit Theodoretus lib. 1. haeretic. Fab. cap. 18. qui Trinitatem dicebant esse tres Deos, tres rationes, tres mentes; nec ab ea sententia discrepare videtur quod docuis Abbas Joachim, tres Personas non esse rem, sive essentiam numero unam, sed collectione; quomodo multi fideles sunt una Ecclesia. Quae ejus doctrina damnata est in magno Lateran. Concilio sub Innocentio 3. Porro quibus argumentis errores refellendi sint, & Catholica doctrina confirmanda; partim accipi potest ex dictis capite superiori, partim vero, ac plenius de singulis infra patebit suis locis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4