Capitulum 5
Capitulum 5
Ad generales quasdam contra praedicta objectiones responsio
DIfficultatem quae ex humana ratiocinatione nascitur, circa mysterium unitatis ac Trinitatis in Deo, magna ex parte tollit haec consideratio; si cogitemus ineffabili & incomprehensibili quodam modo unam eandemque rem singularem, id est, divinitatem sive naturam divinam, communicari tribus suppositis seu personis, quo fit ut sub pluralitate Personarum, res sive natura prorsus eadem cogitari debeat. Qua consideratione posita, non adeo difficilis erit responsio ad objectiones, quae hic moveri solent, cujusmodi sunt istae sequentes, & prima quidem contra perfectam unitatem. Si Pater est Deus, & si Filius est Deus, & Spiritus Sanctus est Deus, tres igitur Dii sunt; recte enim sequitur, Petrus est homo, Andraeas est homo, Philippus est homo, sunt igitur tres homines. Respondetur non esse simile, quia Deus de Patre, & Filio, & Spiritui Sancto dicitur propter naturam singularem, atque individuam eandem, homo de Petro, Andraea & Philippo, tantum propter naturam specificam eandem, cum natura singularis in singulis sit diversa.
Secunda, Deus est Pater, Deus est Filius, igitur Pater est Filius, & similiter de Spiritu Sancto, quae consequentia valere videtur per syllogismum expositorium, innitentem huic regulae: Quaecunque eadem sunt uni tertio eadem sunt inter se. Sed respondetur non recte sequi per ejusmodi syllogismum; Tertium, enim intelligitur singulare, Deus autem non prorsus singulare nomen est, significat enim naturam singularem, sed quae communicari possit tribus suppositis. Quomodo autem Hilarius neget singularitatem esse in divinis, exponetur circa distinct. 23.
Tertia, Regula modo dicta locum habet in creaturis, propter unitatem seu identitatem perfectam, quae est numeralis, atqui Deo perfectissime competit unitas seu identitas, igitur in Deo hmulto magis locum habere debet, & proinde firma manebit argumentatio praecedens. Respondetur regulam in creaturis locum habere, non propter perfectissimam unitatem, sed propter unitatem singularem, & incommunicabilem. Unde etsi perfectissima sit unitas divinae naturae, utpote simplicissima, quia tamen communicabilis est locum. illic non habet regula.
Quarta, Unum & indivisum sunt idem secundum Philosophum in metaphys. ergo ubi est perfectissima unitas, non est divisio in plura. Respondeo bene colligi. Non enim est divisio naturae divinae in plura, quippe quae sit natura prorsus individua; verum non sunt idem unum & incommunicabile. Est enim hoc peculiare divinae naturae, quod cum perfectissime sit una & individua, pluribus tamen suppositis communis existat, in quod in creaturis nec est, nec esse potest.
Postrema, Multiplicato uno eorum quae reipsa unum idemque sunt, necesse est & alterum multiplicari; ergo multiplicatis personis quae a natura divina, reipsa non sunt distinctae, consequens erit & Dei naturam multiplicari. Respondetur negatione antecedentis. Quamvis enim illud certo modo intellectum, in rebus creatis perpetuam veritatem habeat; non tamen in divinis, ubi res una eademque numero subsistit in tribus personis; proprie tamen in divinis, non multiplicatio intelligenda est, sed multitudo, non rerum sed personarum.
On this page