Capitulum 1
Capitulum 1
Deum ex rebus creatis cognosci posse
EX contemplatione mundi corporei & partium ejus posse hominem pervenire in cognitionem Dei quanta sufficiat ad eum colendum & glorificandum, testis est Apostolus Paulus, Rom. 1. ubi de sapientibus hujus saeculi, sic loquitur: Quod notum est Dei, manifestum est in illis, Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Sempiterna quoque ejus virtus & divinitas, ita ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Quo pertinet etiam illud ejusdem Apostoli Act. 14. de Deo: Et quidem, inquit, non sine testimonio semetipsum reliquit, benefaciens, de caelo dans pluvias & tempora fructifera, &c. Et cap. 17. Quaerere Deum, si forte attrectent cum aut inveniant, videlicet in rebus creatis, ut ibidem declaratur. Idem clare docet Psal. 18. secundum literam, hoc exordio, Caeli enarrant gloriam Dei & opera manuum ejus annunciant firmamentum, &c. Job. 12. Interroga jumenta, &c. Quis ignorat quod haec omnia manus Domini fecerit? Et Sapiens cap. 13. graviter ac diserte traducens eorum ignorantiam qui ex operibus artificem non cognoverunt, ubi quod ait: Amagnitudine enim spectei & creaturae cognoscibiliter potent creator horum videri, hunc habet sensum, ex magnitudine & specie, seu pulchritudine rerum creatarum poterit analogice, id est, similitudine quadam rationis, author earum conspici & in notitiam nostram venire. Quem sensum exigunt tum Graeci codices, tum allegationes Patrum ut Hilarii lib. I. de Trin. circa initium, Chrysost. Hom. 4. in Gen. & Hom. 9. ad populum Antiochenum, & Greg. lib. 26. Moral. cap. 8. Cognoscitur autem ex creaturis Deus generali ratiocinatione ducta ab effectis ad causam; quod quidem fieri potest tribus potissimum modis: vel simpliciter inferendo existentiam Dei velut hoc pacto, mundus existit eumque constat non a se factum esse, existit igitur ejus opifex aliquis. Huc faciunt rationes illae quibus superiori distinctione docebatur unum esse Deum, & aliae quibus ex S. Thoma proximo capite demonstrabitur Deum esse: vel ex analogia rerum praestabilium, qua non tantum Deum esse sed quae sint ejus attributa cognoscitur; quomodo Sapiens loco commemorato docet ex magnitudine, pulchritudine, potentia & sapientia, quae in rebus creatis inveniuntur, quanto sit ille major, pulchrior, potentior & sapientior, qui res illas fecit: vel denique ex remotione imperfectionis, quo ratiocinandi modo similiter attributa seu perfectiones divinae nobis innotescunt. Oportet enim quicquid imperfectionis est in creaturis a creatore removeri, cum certum sit effectricem causam perfectiorem esse rebus effectis, eam maxime quae prima & summa causa est. Hunc modum iis locis scriptura nobis insinuat, quibus excellentiam divinae naturae commendat, non ex eo quod est, sed ex eo quod non est; unde saepe in scripturis ut Psal. 15. & 49. Isai. 1. Act. 17. & alibi legitur Deum nullius rei indigere, neque cibo, neque potu, neque habitaculo, neque sacrificio, neque ullo omnino creaturae officio aut ministerio. Pulchre declarat ex hoc modo perfectionem divinae naturae author sermonum de operibus Christi cardinalibus apud Cyprianum in praefatione. Sunt autem attributa seu proprietates quae 2. & 3. modo ex creaturis Deo perfectissime inesse probantur hujusmodi, bonitas, sapientia, justitia, potentia, veritas, pulchritudo, immutabilitas, aeternitas, naturae simplicitas, agendilibertas, & similes, quae quia omnes in rebus creatis reperiuntur, sed cum imperfectione quadam, necesse est eas in Creatore reperiri, eo modo qui imperfectionem omnem excludat.
His porro modis, ex rebus creatis Deum cognosci, praeter scripturas jam allegatas, docent Patres multis locis, ut Dionysius lib. de Divinis nominibus cap. 7. Hilarius ubi supra, & super Psalmum 52. & lib. 12. de Trinitate, non procul a fine. Chrysostom. Hom. 2. in Joannem & aliis duobus locis ante citatis. Prudentius in Apotheosi contra Unionitas, Aug. lib. 7. confess. cap. 17. Et lib. 8. de civitate cap. 6. Et lib. 11. cap. 2. & 4. Orosius lib. 6. Historiae cap. 1. Prosper lib. 1. de vocatione gentium cap. 5. & lib. 2. cap. 4. Fulgentius de fide ad Petrum cap. 3. & Commentarius Amb. ascriptus super Rom. 1. Quod autem haec praedicatio creaturarum invitet atque instruat hominem etiam ad colendum, diligendum & glorificandum Deum, post Apost Rom. 1. testatur Prosper loco citato & lib. 2. Testatur & Aug. lib. 10. Confess. cap. 6. Cujus ad Deum loquentis, haec sunt verba: Coelum & terra, & omnia quae in eis sunt, undique mihi dicunt ut te amem, nec cessant dicere omnibus ut sint inexcusabiles.
Postremo notandum non solum totum universum & partium ejus ordinem pulcherrimum cum motibus & operationibus suis perhibere testimonium opifici suo (propter quem ordinem dictum est. Gen. 1. Vidit Deus cuncta quae fecerat & erant
valde bona, quasi diceret singula bona, propter singulas naturas, cuncta vero valde bona propter ordinem aptissimum, & convenientissimum omnium naturarum in universo) sed & singulas creaturas per se sumptas & consideratas, adeo ut nulla sit earum tam exigua tamque contempta, quae non aliquo modo suum authorem praedicet, & ad primae causae cognitionem intellectum humanum producere nata sit. Siquidem in omni quantumvis modica & vili creatura, bene considerata, saltem hae tres Dei proprietates, bonitas, potentia & sapientia elucent, ac menti contemplantis sese statim offerunt.
On this page