Capitulum 2
Capitulum 2
Deum esse an demonstratione doceri possit
CUm duplex sit apud dialecticos demonstratio, Calia quae ex causis effectum, alia quae contra ex effectis causam monstrat, manifestum est priori demonstrationis modo, non posse doceri Deum esse, cum nec Dei, nec ejus existentiae possit in ullo genere causa proferri. Potest autem demonstrari posteriori modo quemadmodum recte S. Thom. 1. q. 2. art. 2. & 3. & in universum scholastici circa hanc distinctionem tradunt; neque enim existimandum est rationes quibus Deum esse ostenditur, probabiles esse duntaxat, & quae tantum suadeant non etiam convincant. Nisi enim ratione necessaria & per se evidenti probari posset Deum esse, non diceret Apostolus inexcusabiles esse sapientes, qui ex visibilibus hujus mundi, Deum vel non cognovissent: vel cognitum non glorificassent. Quod Augustinus l. 10. Confess. cap. 6. ad alios etiam homines extendit. Unde & liber sapientiae 13. docet facilius esse dominum saeculi in venire quam ipsum saeculum aestimare, id est, Deum ex creaturis cognoscere, quam ipsarum rerum creatarum naturas cognitione assequi; cum ergo multa in crcaturis demonstratione cognoscantur, consequens est ipsum quoque rerum authorem demonstrative cognosci posse. Et ob id Sapiens eodem loco negat his debere ignosci qui in rerum cognitione versantes & exercitati, Deum ignoraverunt¬
Deinde probatur haec res exemplo Philosophorum, praesertim Platonis & Aristotelis qui Deum esse ex creaturis demonstrative cognoverunt. Platonem quidem praecipue ejusque sectatores notasse videtur Apostolus Rom. 1. Neminem enim inter Philosophos, ad cognoscendam sempiternam creatoris virtutem ac divinitatem propius quam Platonem accessisse, non immerito a multis creditur: Aristotelem vero constat demonstratione ex motu, mobili & movente sumpta, lib. 8. physic & 12. metaph. pervenisse in cognitionem unius primaecausae, immobilis, incorporeae, infinitae atque aeternae, quam rerum causam Deum dicimus. Fertur etiam ejusdem Philosophiliber de mundo ad Alexandrum, in quo clare & demonstrative hoc ipsum astruitur, ut verissima sit illa apud Augustinum epistola 246. Evodii ad ipsum Augustmum scribentis sententia: Deum esse ratio demonstrat: nec temere ab Orosio lib. 6. Historiae cap. 1. dictum sit quod ratione duce omnes etiam pagani, & non tantum Philosophi unum Deum authorem omnium agnoscunt, &c.
Ex his ergo patet in Dei notitiam, demonstrationis via perveniri; qua non tantum discamus Deum esse, sed & proprietates ejus, vel omnes, vel plurimas percipiamus. Nam & Apost. Rom. 1. & Sap. cap. 13. proprietates quasdam nominaverunt, ut aeternitatem, potentiam, &c. Et Aristoteles locis memoratis, primi motoris & principsi aliquod insignes proprietates demonstrando collegit. Est autem ad hanc rem multiplex demonstrandi via.
Prima quae sumitur ex parte motus & eorum quae moventur, in quibus necesse est devenire tandem ad aliquod primum movens immobile, sicut recte, Philosophus colligit.
Secunda ex ratione causae efficientis, necesse est enim in causis efficientibus pervenire ad causam primam.
Tertia ex possibili & neccssario, neque enim fieri potest ut omnia sint contingentia, sed oportet aliquid esse nocessarium in rebus, & inter necessaria aliquid esse quod per se sit tale, nec aliunde causam habeat suae necessitatis.
Quarta ex gradibus rerum secundum magis & minus, bonum & verum, &c. in quo ordine necesse est aliquid primum reperiri, quod & maxime talo sit, & proinde caeteris sit causa talium perfectionum.
On this page