Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Utrum Dei notitia omnibus insit

§. 4. Utrum Dei notitia omnibus insit?

CUm sit ostensum Deum ex rebus sensibilibus posse etiam demonstrative cognosci, merito quaerendum occurrit. An Dei notitia omnibus insit hominibus, quod tamen intellige de adultis & rationis usum habentibus. Nam sine rationis usu constat notitiam intellectivam, ex sensibilibus accipi non posse.

Partem quidem affirmantem multa sunt quae suadeant, primum, quia per se notum est Deum esse, quemadmodum recte probat Sanctus Thomas 1 quaestione 2. articulo primo, ex eo quia Deus est suum esse; At ea quae per se nota sunt, statim cognitis terminis ab omnibus cognoscuntur, ut quod omne totum majus est sua parte

Secundo, quia dicit Aug. tract. 106. in Joan. nomen Dei in quantum est Deus, universae creaturae, etiam omnibus gentibus antequam in Christum crederent, non omni modo ignotum esse potuisse: Haec est enim, inquit, vrs verae divinitatis, ut creaturae rationali jam ratione utenti, non omnino ac penitus possit abscondi, &c. & super Psal. 74. Deus ubique secretus est, ubique publicus, quem nulli licet ut est cognoscere, & quem nemo permittitur ignorare. Quo pertinere videtur etiam illud ejusdem Aug. conc. 8. super Ps. 118. Mandata Dei, ut illud de dilectione Dei ex toto corde non tantum fidelibus sed & plurimis infidelibus notum esse. Unde consequens est, quod & ibidem Augustinus significat, Deum iisdem infidelibus aliqualiter esse notum.

Tertio, Hieronym. in Commentario epistolae ad Galat. primo, proferens illud Evangelistae. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem, &c. Ex quo, inquit, perspicuum sit natura omnibus Der inesse notitiam, nec quemquam sine Christo nasci, &c.

Quarto, Hilarius super Ps. 52. Quis enim mundum continens Deus esse non sentiat.

Quinto, Prudentius in apotheosi contra Unionitas, sit canit: "Et quis in idolio recubans inter sacra mille: Non putat esse Deum summum & super omnia solum? Quamvis Saturnis, Junonibus & Cythiraeis, Portentisque aliis fumantes consecret aras: Attamen in caelum quoties suspexit, in uno Constituit jus omne Deo, cui serviat ingens Virtutum ratio variis instructa ministris."

Et alia multa quae sequuntur in eandem sententiam.

Sexto, Author operis imperfecti Chrysostomo ascripti in Mat. homil. 42. cognoscere unum Deum pene proprium est humanae naturae, diligere autem Deum religiosi cordis & recti.

Septimo, Orosius lib. 6. hist. cap. 1. Deum quilibet hominum ad tempus contemnere potest, nescire in totum non potest. Ac deinceps docet non modo philosophos sed & alios paganos unum Deum agnoscere, cui caeteros Deos tanquam ministros subjiciant; quia, inquit, de uno Deo omnium pene una opinio est.

Octavo, Joan. Damas. lib. I. de Orthod. fide c. 1. Cunctis, inquit, cognitio quod Deus sit ab ipso naturaliter insita est atque ingenita. Quod & repetit cap. 3.

Nono, Hugo de S. Victore lib. 1. de sacrament. p. 3. cap. 1. Deus sic ab initio notitiam sui in homine temperavit, ut sicut nunquam quid esset, totum poterat comprehendi: sic quia esset nunquam prorsus posset ignorari. Et capite secundo. Si absconditus totus esset, fides quidem ad scientiam non adjuvare¬ tur, sed infidelitas de ignorantia excusaretur.

Decimo: Beda super Job. 34. Omnes peccatores & impii contra inditum sibi bonum naturae agunt sicut de hujusmodi ait Apostolus, Qui cum cognovis sent Deum, &c. ubi autem cognoverunt Deum nisi in ratione & judicio mentis? &c

Undecimo, Catechismus ad parochos tractatu de sacramento ordinis dicit naturali instinctu homines agnoscere Deum colendum esse: Id autem agnoscere non possunt nisi cognoscant Deum esse

Duodecimo, testimoniis ipsorum Ethnicorum id probatur. Dicit enim Cicero lib. 1. de natura DeoDeos, & de responsis arusp. Quis est tam vecor rum: Omnibus innatum est & quasi insculptum, esse qui cum suspexerit in coelum Deos esse non sentiat? Et lib. 1. de legibus, Nulla gens est, inquit, neque tam immansueta, neque tam fera; quae non etiamsi ignoret qualem Deum habere debeat, tamen habenaum sciat, & lib. 1. Tusc. quaest. "firmissimum hoc adferri videtur, cur Deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit immanis cujus mentem non imbuerit Deorum opinio." Sed & apud Justinum q. 1. ad gentes introducuntur ethnici asserentes Dei notitiam omnibus hominibus esse communem.

Postremo, nulla gens est quae non utatur jurejurando. Homines enim, ut generaliter ait Apost. Heb. 6. per majorem sui jurant, & omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est juramentum: Atqui jurare est Deum testem invocare, estque actus religionis: Ergo omnium hominum animos tangit religio Dei¬

Verum pro parte contraria facit primo, quod scriptura multis locis attribuit hominibus quibusdam ignorantiam Dei, ut in Psalmis & alibi, unde illud Psalm. 13. & 52. Dixit insipiens in corde suo non est Deus, & illud Psalm. 78. & Jeremiae 10. Effunde tram tuam in gentes quae te non noverunt. Nam & pein Judaea Deus, item Apostolus 1. Corinth. 1. In Dei culiariter de populo Israelitico scriptum est: Notus sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, & capit. 15. Ignorantiam Dei quidam habent. & 1. Thess. 4. Gentes quae ignorant Deum, & 2. Thess. 1. In flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverum Deum. Et Sapiens, capit. 13. Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei, & de his quae videntur bona non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex &c. & alia hujusmodi multa. Deinde constat faisse quosdam atque etiamnum esse, qui omnem prorsuopinionem deitatis tanquam inanem ac falsam rejicerent & contemnerent, nec unum Deum agnoscentes, nec multos, ut fuere apud Graecos Protagoras Diagoras, Theodorus, athei dicti, & apud Latinos Pli nius historiae naturalis scriptor ut ipse lib. 2. ejus operis cap. 7. non obscuris verbis profitetur; ut certe mirum sit hominem qui totam rerum naturam tanta diligentia scrutatus sit, non agnovisse opificem. C caecitatem humanae mentis.

Ex his igitur quod praesentem quaestionem due accipi possunt de quibus non sit dubitandum: unum est veri Dei notitiam in particulari, id est, secundum omnes aut praecipuas divinae naturae proprietates, non omnibus hominibus inesse: imo Deum hoc modo a multis adhuc gentibus & pluribus hominibus ignorari, atque a multo pluribus ignoratum fuisse ante descensum filii Dei in terras, quando notus in sola fere Judaea Deus verus: falsorum autem Deorum cultus per totum mundum vigebat. Atque haec res ex scripturis manifesta est. Alterum non defuisse prioribus seculis ac ne hodis quidem deesse homines, qui nullam prorsus nec vori, nec falsi Deiopi nionem habeant: sed simpliciter dicunt in corde suo non est Deus, existimantes ipsam naturam esse primam omnium rerum naturalium causam; humana vero omnia, non nisi humana providentia administrari, quae quia ad omnia sese extendere non potest, ideo plurima in rebus humanis casu ac temere fieri, sine providentia superioris causae. Qua opinione imbutos homines, tanquam atheos detestati sunt olim etiam ethnici.

Caeterum quae in diversum allatae sunt sententiae, partim ostendunt non ita obtenebratam esse per peccatum mentem humanam, quin in ea remanserit impressa atque innata quaedam generalis opinio de Deo ejusque providentia circa mundum & res humanas; sed quae multis errorum nebulis ac superstitionum maculis infucata fuerit ac deformata, dum summa illa natura in plures Deos distrahitur, dum etiam lignis & lapidibus atque aliis inanimatis rebus communicatur, dum alia multa indigna illi stulte & insipienter affinguntur; detractis e contra iis quae sunt illi propria: partim vero docent omnibus inesse lumen rationis naturalis, quo valeant ex rerum contemplatione, ad unius etiam veri Dei cognitionem pertingere, nec sane paucos fuisse qui illuc usque profecerint. Multi enim docti ac sapientes opinionem illam generalem de Deo, in animis suis ita confirmarunt, ac diligentiori consideratione rerum quae in mundo sunt & fiunt excoluerunt, ut etiam in particulari multa de Deo vere ac magnifice sentirent. Neque tamen illa generalis opinio de Deo ita universaliter omnibus est communis, ut nulla fit exceptio. Cum enim natura humana in aliis plus, in aliis minus sit depravata, mirum non est aliquos etiam reperiri, in quibus abolita ac deleta penitus videatur opinio qualiscumque de Deo; quales atheos esse jam diximus. Quos notasse videatur Aug. tract. 106. in Joan. quando post verba supraposita ita subjunxit: Exceptis enim paucis in quibus natura nimium depravata est, universum genus humanum Deum mundi huius fatetur authorem, &c. & sermone 10. de verbis Domini: Pauci, inquit, inveiuntur tante impietatis, ut impleatur in eis quod scriptum est: Dixit stultus in corde suo, non est Deus, insania ista, paucorum est. Sicut enim magna pietas paucorum est. ita & magna impietas nihilominus paucorum est. Ob hanc igitur causam Orosius & author operis imperfecti, cum quadam significatione exceptionis dixerunt pene omnes homines unum Deum nosse. Unde & illa Hilarii interrogatio, quis enim mundum intuens, &c. & illa Ciceronis. Quis est tam vecors, &c. non prorsus negativam exigit responsionem; sed significat paucos eosque valde hebeces aut depravatos esse, qui id non sentiant.

Quibus ita declaratis utcunque jam apparet quemadmodum ad ea fere omnia quae in contrarium objecta sunt sit respondendum, ut non sit opus morari in singulis, nisi quod ad primum respondemus hanc propositionem, Deus est, esse quidem per se notam, non tamen quoad nos, quibus sensibilia prius innotescunt, per quae proinde nos in Dei cognitionem manu duci oportet, sicut eodem articulo plenius ipse S. Thomas explicat.

Ad quintum respondetur, Prudentium respicere potissimum ad tempus revelati evangelii, cujus occasione factum est ut plurimis gentilibus etiam iis qui nollent evangelium quoad caetera recipere, saltem innotesceret, ipsa ratione quodammodo eos ad hoc cogente, unum esse Deum a quo, universum hoc administraretur.

Ad octavum respondet S. Tho. loco jam citato, quod cognoscere Deum esse in aliquo communi sub quadam confusione sit nobis naturaliter insitum, in quantum scilicet Deus est hominis beatitudo. Omnes enim naturaliterappetunt beatitudinem, quam proinde & naturaliter norunt generali beatitudinis apprehensione. Verum haec solutio non videtur esse ad mentem Damasc. Quocirca rectius ejus sententia ex iis quae dudum diximus explicanda venit.

Ad nonum, Hugo non aliud vult quam Deum non esse prorsus humano generi incognitum; s.d ab homine cognosci posse, partim ex instinctu naturae, partim ex institutione divina; licet perfecta Dei cognitio non hujus sit vitae; sed in aliam vitam reservetur. Ad id quod ex Justino objicitur, patet quidem etiam ex dictis responsio. Notandum tamen Justinum, seu quisquis author est earum quaestionum, non prorsus hoc gentilibus, quod illi assumebant de generali Dei apud omnes homines notitia concedere, sed magis contendere, falsum id esse, nimirum si intelligatur de notitia veri Dei distincta.

Ad postremum respondetur, non constare an omnes omnino gentes utantur juramento; sed etsi omnes utantur, quod non negamus, fieri tamen pelle, ut multi sint homines qui eo tantum utantur ex confuetudine, nescientes quid nomen juramenti importet aut jurandiritus sibi velit, nisi in genere, quia est ceremonia quaedam verborum, qua quis id quod affirmat confirmare intendit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4