Capitulum 5
Capitulum 5
An solis naturae viribus in Dei notitiam perveniri possit
EX supradictis oritur quaestio; utrum cognitionem veri Dei qualem non paucos hujus saeculi assecutos diximus, solis naturae viribus, id est, solius sapientes ex rerum visibilium contemplatione fuisse luminis naturalis adminiculo fuerint iidmilli adepti, an vero ad eam opus habuerint gratia Dei peculiariter illuminante, propterea quod ad tantum bonum vires naturae non se extenderent. Cui quaestioni probabiliter ad hunc modum respondetur.
Primum sicut solo ductu rationis naturalis potuerunt hujus saeculi sapientes philosophi & alii consequi veram aliquam cognitionem officiorum vitae humanae, quod satis probant Ethica Aristotelis, Officia Cicctonis, & aliorum Ethnicorum sapiennecae, Plutarchi: ita dicendum videtur eosdem solo tum scripta, praesertim stoicorum, ut Epicteti, Se lumine naturali instructos, pervenire potuisse in notitiam unius primae causae atque principii rerum, a quo non solum facta sint omnia, verum etiam conserventur & gubernentur, idque non aliqua nocessitate naturae, sed proposito & voluntate. Cujusmodi sane de Deo notitiam Platonici consecuti fuisse videntur. Quod enim ad cognitionem officiorum vitae attinet non ita variata est per peccatum humana natura, ut non de multis agendis & fugiendis possint homines solo ductu rationis recte jud care, praesertim si cultura ingenii & institutio accesscrit. Non 28.) usque adeo in anima imago Dei terrenorum afenim (inquit Augustinus lib. de spiritu & lit. cap. fectuum labe detrita est, ut nulla in ea velut lineamenta extrema remanserint, un de merito dici possit etiam in ipsa impietate vitae suae facere aliqua legis, vel sapere, &c. Unde idem Augustinus lib. de dua bus animabus cap. 2. dicit leges divinas penitus esse naturae inditas apud animum nostrum, & super Psal57. quod nemo etiam ante legem ignoraverit quid justum esset, quódque in cordibus nostris scriptum sit a veritate, quod tibi non vis fieri alteri ne feceris, ut etiam illi quibus lex non est data haberent unde judicarentur. Similia scribit lib. 2. de lib. arbit. cap. 10. lib. 2. confess. cap. 4. In expositione Psal. 118. conc. 8. & 25. & lib. 11. de Civit. cap. 21. Consentiunt Ambros. lib. de paradiso cap. 8. Hieron. super Isaiae 14. & super Malach. 2. & in epistola ad Algasiam quaest. 8. Prosper. lib. 3. de vita contemplativa cap. 11. & contra Collatorem cap. 22. Hugo lib. 1. de sacramentis p. 3. cap. 3. Quibus adde S. Thomam 1. 2. quaest. 95. art. 6.
Probant haec loca patrum reliquias quasdam legis naturae post peccatum in homine relictas esse. Quae quidem reliquiae non tantum ad aliqualem eorum quae agenda sunt, verum etiam ipsius Deirerum authoris & gubernatoris notitiam per se valere ac sufficere videantur. Quod & probatur iis patrum sententiis superiori capite recitatis quibus testantur Deum ut mundi authorem non omnino potuisse gentibus esse incognitum. Nihil enim prohibet quominus illa rudis de Deo notitia naturae hominis velut innata ejusdem naturae viribus absque peculiari illustratione divina incrementum aliquod capiat ex diligenti contemplatione rerum creatarum. Caeterum sicut iidem sapientes ad exactam cognitionem officiorum pervenire non potuerunt propter humanae mentis caliginem ex peccato contractam ac multo minus proprium finem in quem referenda sunt officia cognoscere, sed circa ista multipliciter erraverunt: ita nec putandum est potuisse eos sola facultate naturali pervenire ad propriam & absolutam Dei notitiam qua nimirum cognoscerent omnes aut certe praecipuas ejus proprietates & quomodo sit causa rerum, an ut artifex ex praejacente materia, an vero ut & ipsius author materiae. Quod sane philosophorum nemo cognovit, & rursum utrum omnia gubernet generali quadam ratione & providentia, an particulatim atque immediate etiam singula curet, quod item a nemine philosophorum tra ditum fuisse legimus. Nam Platonici qui caeteris exactius & sublimius de Deo philosophari putantur, mundum quidem a Deo factum docent sed ex materia praevia Deoque coaeterna, quomodo sensisse Platonem testatur Amb. in principio libri Hexameron & de Platonicis similia refert Aug. lib. 8. de Civit. cap. 5. & seq. ubi inter alia scribit cap. 12. & rursum lib. 10. c. L. sensisse Platonem ejusque sequaces pluribus Diis esse sacrificandum. Sed & lib. 12. cap. 26. Platoni tribuit quod putaverit animas quidem humanas a summo Deo creatas esse, corpora vero a Diis minoribus formata. Leguntur autem elismodi quaedam apud Platonem in lib. de Repub. & de legibus Patet itaque illos sapientes qui magna quaedam de Deo cognoverunt notitiam illam suam multis erroribus involutam atque permixtam habuisse, de quibus proinde recte Aug. lib. 2. de Civ. cap. 7. "Quidam eorum, inquit, magna quaedam quantum divinitus adjuti sunt invenerunt, quantum autem humanitus impediti sunt, erraverunt". Et lib. 18. cap. 41. Quo humana se porrigit infoelicitas si divina non ducit authoritas? Quocirca idem Aug. lib. 8. de Trin. cap. 9. distinguens inter fidem & eam cognitionem quae ante fidem susceptam de Deo habe tur. Valet, inquit, fides ad cognitionem & ad dilectionem Dei non tanquam omnino incogniti, aut omnino non dilecti, sed quo cognoscatu manifestius & quo firmius diligatur. Et Oros. l. 6. c. 1. cum dixisset omnium fere hominum opinionem convenre in unum aliquem Deum summum subjecit. Huc usque humana scrutatio etsi cum labore potuit: at ubi ratiocinatio defecit, fides subvent: nisi enim crediderimus, non intelligemus. Ab ipso audias ipsique Deo credas quod verum vel scire de Deo. Denique probatur ex eo quia Adam peccando non totam de Deo notitiam amisit, licet enin fidem amisisse patres testentur. De qua re agetur ad dist. 23. lib. 2. Timuit enim Deum post peccatum, unde scquitur quod aliquam licet imperfectam Dei scientiam rermuerit. Nihil ergo prohibet quominu ex viribus naturae in Adam corruptae possit homo similiter ad imperfectam quandam Deinotitiam, ratiocinando per ea quae facta sunt devenire. Non enim hoc in Adam amisisse videtur corrupta posteritas, quod ipse Adam non amisit quando peccavit.
Ut igitur quaestionem concludamus, licebit constituere quadruplex discrimen inter eam notitiam quam de Deo consequi possunt homines solo natu rali lumine rationis adjuti & eam quam per ndem divinitus intuiam accipiunt Chrutiani. Primum eit quod notitia per indem itatim acquiri posiit, illa vero philosophica longi temporis moram cum magno itudio postulet.
Secundum, quod Christianorum de Deo notitia certissima ut, ut pote revelationi divinae subnixa, Philosophorum vero nec omnmo certa nec itabiuis, ied quae opinionis potius quam icientiae nomen mereatur. Quamvis enim demonstrativa esse poiut, ut oitensum est iupra, tamen propter tarditatem & caac firmitate assentiendi quam parere nata est deliginem mentis humanae fit, ut non ea certitudine monitratio, iemper ab inteuectu iuicipiatur. Aut enim naeretur in principiis, aut non iatis est ex illis evidens collectio. Quod si etiam demonitrata fuerat ea cognitio, minor tamen adhuc erit ejus certitudo quam fidei.
Tertium, quod noitra notitia quam de Deo divinitus accepimus iit ab omni errore pura & vacua, illa vero Philosophica multis erroribus admixta iit & comquinata¬
On this page