Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Explicatio cujusdam difficultatis circa praedicta

§. 6. Explicatio cujusdam difficultatis circa praedicta

CIrca doctrinam superiorem difficultas oritur ex eo quod tam scriptura quam patres omnem veram quam de Deo habemus notitiam benencio & gratiae Dei ascripere videntur. Nam Apoitoius, Romanorum primo de mundanis sapientibus quibus quod notum est Dei manifestum tuit, loquens: Deusenim, inquit, iuis manifescaevit, & rurium, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, & statim post: Dicentes enim se esse sapientes, id est, inis viribus tribuentes sapientiam quam adepti erant & in seipsis de ea gloriantes, sculti facti sunt. Quae ingulae sententiae plane significant Meidonum fuisse scientiam quam de Deo Phigiopni acceperant. De qua proinde non in ieipiis sed in Leo glporiari, Deoque gratias agere debebant. Neinde probant hoc generales sententiae scripturae quae teitantur omnem sapientiam & omnem icientiam esse a Ueo. Ut Eccleliaitici 1. Omnis sapientia a Domino Reo est. 11alm. 93. Qu: docet hominem scientiam. 1. Keg. 2. Geus scientiarum Lominus est. Item Sententiae generales quae teltantur omne bonum eise a Deo, ut Jaconi1. Omne aatum optimum & comne aonum perfectum defurlum est descenaens a patre luminum. 1. Corintn. 4. Zuia haves quod non accepisti, Si autem accepisti, quia gloriaris quasi non acceperis. 2. Corintr. 10. Qui glariatur in accequt uia quoque generasis iententia Concilu Domino glorietur, & alia nujuimodi multa. Quibus Arausicani Canon. 22. Nemo habet de suo nist mendacium & peccatium, & illud Ecclesiasticum, Sinc ruo nomine nihu ejr in nomine, nihu ejt innoxium. Et quidam iocum Apoitoli Rom. I, ug inteuexuse videntur Auguitin. & alii ut praecer extemam creaturae visibilis praedicationem ugnincetur necessarium esse internum Dei auxtium ad lei notitiam ex rebus creatis percipiendam. Sie enim ait Augustinus, termone ae Aaiendis januarii recitanti Beda super illud. Roman. 1. Dicentes enim se sapientes stulti facti sunt. Non enim debebant sib arrogare quod ille donaverat, nec se jactare, ex eo quod non a seipsis sed ab illo habebant: quod illi, utique Deo, reddendum fuit: ut ad hoc tenendum quod videre poterant, ab illo sanarentur qui dederat ut viderent. Si enim hoc facerent, humilitatem servarent, &c. & sermone 55. de Verbis Domini. Dicentes se esse sapientes, id est, donum Dei sibi tribuentes stulti facti sunt, & libro de spiritu & litera capite 12. Dicentes se esse saptentes, quod non aliter intelligendum est, nisi hoc ipsum sibi tribuentes. Similia leguntur in expositione Psalmi 57. Item epistola 112. cap. 11. & tractatu 2. super Joannem & apud Haimonem super epistolam ad Roman. Rursum Augustinus libro 10. confessionum capite sexto cum dixisset caelum & terram omnibus praedicare ut Deum ament, adjecit : Altius autem tu misereberis, cui misertus eris. Alioquin coelum & terra surdis loquuntur laudes tuas. Quo pertinet & illud supra citatum ex libro 2. de civitate capite septimo: Quosdam magna quaedam quantum divinitus adjuti sunt, invenisse, & libro 15. capite sexto, nihil prodesse omnem praedicationem veritatis etiam Deo per creaturas loquente, nisi accedat interna gratia. Sed & libro de praedestinatione sanctorum capite 19. & saepius alibi ex debita gratiarum actione colligit donum gratuitum. In eandem sententiam & Prosper subinde loquitur utroque libro de vocatione Gentium, sed apertissime libro primo capite quarto: Cum enim quidam, inquit, non solum ad instituta utilissimarum artium & doctrinas liberalium disciplinarum, sed etiam ad inquisitionem summi boi aciem mentis intenderint; & invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspexerint, non agentes gratias tamen Deo, nec confitentes illum sibi esse hujus facultatis authorem, sed dicentes se esse sapientes, hoc est, non in Deo sed in semetipsis gloriantes, quasi ad veritatis inspectionem suis studiis atque rationibus propinquassent, evanuerunt in cogitationibus suis, & quod illuminante Dei gratia invenerunt, obcaecante superbia perdiderunt, relapsi a superna luce ad tenebras suas, hoc est ab incommutabili atque aeterno bono ad mutabilem corruptibilemque naturam, &c. Cujusmodi etiam scribit in epistola ad Demetriadem negans contemplationem creaturarum quicquam posse proficere ad cognoscendum Deum, ut nec alia quaecumque adminicula externa persuadendae veritatis, nisi ille summus & verus agricola potentiam sui operis adhibuerit, juxta illud Apostoli: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Beda quoque super Job. 34. Nisi ipse Deus, inquit, dignatus fuerit se homini revelare, quis est qui possit eum suis viribus intueri, vel perscrutando ad majestatem ejus accedere? Haec igitur si vera sunt non apparet quemadmodum solis naturae viribus ad aliquam Dei notitiam vel imperfectam possit homo pertingere. Unde nonnulli his argumentis moti putaverunt nihil prorsus de Deo cognosci posse ex creaturis etiam a summis ingeniis quantolibet labore & studio, nisi peculiari a Deo accepta illuminatione, propterea quod sine ea ad talem cognitionem vires naturae non sufficerent. Nos interim ad propositam difficultatem respondentes dicimus, verissimum id esse quod scripturae palam docent, omnem sapientiam & omnem scientiam ac generaliter omne bonum hominis esse Dei donum, utpote ab authore Deoprofectum, atque siomini datum sive ad illud bonum consequendum sufficiant vires naturae corruptae sive non. Deus enim omnium bonorum author & largitor est, & prima omnium causa; qui omnia in omnibus operatur; cui proinde de omnibus & in omnibus gratiae sunt agendae, sicut monet Apostolus primae Thessal. ultimo, & in quo solo gloriandum, ut alibi idem Apostolus saepe docet. Non tamen ad omnem scientiam opus est peculiari illuminatione seu revelatione, qualis est revelatio fidei, eo quod ad multarum rerum, atque etiam ipsius Dei aliqualem cognitionem percipiendam ex creaturis adhuc sunt proportionatae vires humanae naturae nondum per Christum reparatae; sicut sine gratia Dei per Christum multa potest homo in officiis humanis non provehentibus ad salutem vitae aeternae, sed solummodo conducentibus ad honestam conversationem hujus vitae temporalis, quae tamen ipsa in quantum bona sunt, in Deum authorem omnia sunt referenda. Unde Augustinus epistola 130. quod Polemon ille Atheniensis non solum ebriosus sed & ebrius in scholam Xenocratis ingressus, ejus sermone in alios mores repente conversus est: Idipsum, inquit, quod melius in eo factum est, non humano operi tribuerim, sed Domino. Quod & probat verbis subsequentibus. Et Beda libro primo in Cantica, virtutes & bona opera infidelium tribuio gratiae, id est, dono & beneficio Dei. Qua de re disputans Sanctus Thomas de veritate quaestion. 24. articul. 14. generaliter docet, quod nullum bonum, nec supernaturale, nec naturale, nec morale, potest homo sine Deo. Quae autem ad salutem pertinent non potest homo facere sine gratia Dei, id est, misericordia Dei qua dirigitur ad salutem; Ea vero est gratia Dei per Christum.

Dicendum igitur Apostolum ad Roman. 1. non lóqui de peculiari revelatione, qualis facta est prophetis, qualis & nobis fit per fidem, sed de manifestatione quae fit per creaturas visibiles, Deo nihilominus intus operante, & illam sui cognitionem per rerum visibilium contemplationem illis tribuente; id quod Apostoli verba, Deus illis manifestavit, & supra positae patrum sententiae significant. Itaque merito reprehendit philosophos, quod de manifestatione tali modo facta, Deo gratias non egissent, sed sibi suoque ingenio suam illam sapientiam tribuissent, sicut merito reprchensibilis est, qui victoriam sibi non Deo tribuit, tametsi suis viribus, industria, consilio, partam, Quod & scriptura nos docet Deuteron. 8. & 32. atque alibi, & ex scriptura sanctus Thomas libro tertio, de regimine principum capite 8. docte prosequitur.

Si quae vero Patrum dicta forte exigere videntur gratiam, & illuminationem peculiarem, ad ea respondere possumus ipsius Prosperi verbis. Qui libro secundo de vocatione gentium capite 17. scribit tam acerbo vulnere naturam humanam sauciatam esse, ut ad cognitionem Dei neminem contemplatio spontanea plene valeat erudire, nisi obumbrationem cordis vera lux discusserit. In eo ergo quod ait, plene, significat posse aliquos aliquousque per contemplationem spontaneam erudiri ad cognitionem Dei, absque peculiari illa & supernaturali illustratione divina. Quare sicubi negant patres, Dei notitiam haberi posse, sine peculiari illuminatione divinitus accepta, poterunt intelligi de cognitione plena & certa, qualis est quae per fidem habetur, vel qualis haberi poterat ex viribus naturae integrae. Quamquam proprie nec cognoscere Deum omnino & absolute dicendus est, qui ei adimit proprietatem aliquam sine qua non est Deus, vel eam tribuit quae in Deum competere non potest, velut, Deum corporeum esse, necessario agere praescientem, aut providentiam rerum omnium non habere, non omnium rerum authorem esse, & similia. Quam ob causam scriptura passim de gentibus simplici¬ ter pronuntiat, quod Deum ignoraverint, ut Tobiae 8. & 13. Galat. 4. primae Thessal. quarto, & aliis locis supra citatis. Caeterum pro majori declaratione supra dictorum, consideranda est doctrina Sancti Thomae prima secundae, quaestione 109. art. 1. ubi docet quoad cognitionem cujuscunque veri, hominem indigere auxilio divino ut intellectus a Deo moveatur ad suum actum, noh autem indigere ad cognoscendam veritatem in omnibus, nova illustratione superaddita illustrationi naturali, sed in quibusdam quae excedunt naturalem cognitionem hominis in natura corrupta excedit plena de Deo cognitio, non autem imperfecta qualem philosophi habuerunt. Unde dicit idem doctor eadem quaestione articulo 2. ad tertium, quod natura humana magis est corrupta per peccatum, quantum ad appetitum boni, quam quantum ad cognitionem veri.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6